Caput XII. Explicatur controversia de differentia Sacramentorum legis novae et veteris
Sequitur altera quaestio de effectu Sacramenti; utrum videlicet justificare ex opere operato sit proprium Sacramentis nova; legis, an commune cum Sacramentis legis veteris. Quatuor erunt partes hujus qua;stionis. Exponemus enim primo sententiam haereticorum. Secundo sententiam Catholicorum. Tertio probabimus veritatem. Quarto solvemus objectiones.
Quantum ad primum, convenit inter omnes Catholicos et haereticos, sex ut minimum esse differentias inter Sacramenta legis novae et veteris. Prima, quod nunc sint alii ritus externi, quam tunc erant, ut notum est. Secunda, quod nunc sint pauciora Sacramenta, quam tunc erant. Tertia, quod sint nostra faciliora, ut patet de Circumcisione et Baptismo, et aliis. Quarta, quod nostra sint nobiliora saltem ratione auctoris, quia nostra ab ipso Christo immediate instituta et promulgata, Mosaica vero a Mose, si non instituta, certe promulgata sunt. Quinta, quod illa fuerint figurae nostrorum. Sexta, quod illa essent data ad tempus, id est, usque ad adventum Messiae: nostra duratura sint, quamdiu mundus durabit. Colliguntur haec omnia ex Augustino in epist. 118. ad Januarium, lib. III de doctr. Christiana, c. 9. et lib. XIX contra Faustum, cap. 13. in Psalm. LXXIII.
Qusestio autem est, utrum praeter has differentias, discrimen sit in effectu principali, qui est justificare a peccato. Haeretici hujus temporis nullum fere ponunt discrimen, quamquam inter se non satis conveniunt.
Ac primum Anabaptistae, Carolstadiani et Zwingliani, qui (ut supra ostendimus) nihil tribuunt Sacramentis nostris, nisi ut discernant fideles ab infidelibus, vel sint quasi professio fidelitatis, vel admoneant bonorum operum, coguntur plus tribuere Sacramentis veteribus, quam nostris. Melius enim discernit Judaeum a non Judaeo Circumcisio, quae semper manet, et cerni potest, quam Baptismus, qui semel exhibetur, et transit. Et eadem ratione melius admonet fidelitatis et
bonorum operum Circumcisio, quam Baptismus, cum illa sit permanens, crassior et sensibilior etc.
Lutherus autem, qui vult Sacramenta nostra excitare fidem, idem tribuit Sacramentis veteribus. Unde sic ait in lib. de Babylonica captivitate, cap. de Baptismo: « Error est Sacramenta novae legis differre a Sacramentis veteris legis, penes efficaciam significationis, id est, quod nostra efficaciter significent faciendo, quod figurant, non illa. » Et idem repetit in assert. 1. articuli.
Est autem notandum, Lutherum distinguere duo genera signorum veterum in libro de Babyl. Captivit. cap de Baptismo; Quaedam enim fuisse dicit, quae haberent annexum verbum promissionis, ac proinde exigerent fidem, ut signum iridis datum Xoe, signum roris in vellere Gedeonis, signum in reversione solis datum ab Isaia Regi Ezechiae, et alia. Atque haec dicit fuisse vera Sacramenta, et aequalia nostris, quoad efficaciam. Alia vero fuisse dicit, qua; non haberent annexam promissionem, ut omnes illas caeremonias legales, quibus expiabantur homines, vestes, aedes etc. atque has dicit non fuisse proprie Sacramenta, et esse longe inferiora nostris Sacramentis. Unde inliom. 1. de Baptismo non procul ab initio 2. partis graviter invehitur in Anabaptistas, qui non plus tribuerent nostro Baptismo, quam lotionibus Judaicis; quasi ipse multum tribuat Baptismo, qui iridem illi aequare non veretur. Porro ex hac distinctione Lutheri colligitur alius error; vel potius paradoxum ipsius, qui non vult esse Sacramenta ea, qua; ab omnibus veteribus dicuntur Sacramenta, ut lotiones Judaicas, agnum Paschalem, sacrificia, et similia, et contra, ea vult esse Sacramenta, quae a nullo, ne per somnium quidem, vocata sunt Sacramenta, ut iridem, vellus Gedeonis, umbram horologii Achaz, et similia.
Jam Calvinus convenit cum Luthero, quod Sacramenta veteris legis eodem modo justificarent, quo nostra, nimirum alendo fidem. Nam lib. IV institut. cap. 14. §. 23: « Hoc dogma, inquit, Scholasticum, quo tam longum discrimen inter veteris ac novae legis Sacramenta notatur, perinde ac si illa non aliud, quam Dei gratiam adumbraverint, haec vero praesentem conferant, penitus explodendum est, » et similia habet in Antidoto Concilii Tridentini, sess. VII, can. 2. Dissentit tamen a Luthero Calvinus in duo-
Chapter 24 of 36