Caput XV. Idem probatur ex Patribus
Probandum est hoc discrimen etiam ex Patribus, tum ut res sit magis confirmata, tum quiaKemnitius in 2. par. Examinis pag. 30. et sequentibus usque ad 60. conatur ostendere, unum tantum locum nos habere, euraque ex Augustino, quem tamen ipsum eripere nobis conatur. Proferemus igitur auctores veteres, Hebraeos, Graecos, Latinos viginti, praeter Augustinum.
I. Philo in lib. de Circumcisione, exponens omnes causas Circumcisionis, quas a majoribus se accepisse fatetur,.neque clare dicit, neque obscure insinuat, eam institutam fuisse in remedium peccati.
II. Joseph lib. I. antiq.cap. 12. non aliam causam Circumcisionis reddit, nisi ut posteritas Abrahae ab aliis Gentibus discerneretur. Et tamen si quis nosse potuit, quorsum esset instituta Cireuihcisio, isti maxime, qui Hebraei erant, et doctissimi, et vixerant etiam eo tempore quo adhuc lex vigebat.
III. Justinus in Dialogo cum Triphone, ante medium: « Quin etiam, inquit, ex eo, quod non possunt feminae circumcidi, intelligitur signi causa datam esse Circumcisionem, non pro opere justitia?. Et toto fere Dialogo hoc probat, Circumcisionem non justificasse, sed datam solum, ut discernerentur Judaei ab aliis.
IV. Dionysius Areopagita in lib. de Hierarchia Ecclesiastica, cap. o. par. 1. docet, Ecclesiam esse mediam inter synagogam et coelestem patriam; quod synagoga carnalia Sacramenta, et umbras, ac figuras habuerit; coelestis Hierusalem habeat nudam veritatem
sine ullis signis corporalibus: Ecclesia nostra cura utraque communicpt, quoti habeat signa corporalia, et simul spiritualia dona.
V. Irenaeus lib. IV, cap. 30: « Circumcisionem, inquit, non quasi justitiae consummatricem, sed in signo eam dedit Deus, ut cognoscibile perseveret genus Abrahae. » Et infra: « Et quia non per haec justificabatur homo, sed in signo data sunt populo, ostendit, quod ipse Abraham sine Circumcisione credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. » Vide eumdem in eodem libro c. 28, 29, 32 et 34.
VI. Origenes lib. II contra Celsum dicit, Christianos merito dimisisseCircumcisionero, Sabbata, et similia, quod res carnales, et corporales essent, et transisse ad legem Dei spiritualem. Item homil. 3. in Genes, ubi explicat Circumcisionis praeceptum, opponit carnalem illam Circumcisionem Judaeorum, Circumcisioni spirituali Christianorum: proinde vult tantum interesse inter Sacramenta illorum, et nostra, quantum interest inter carnem, et spiritum.
VII. Eusebius Caesariensis lib. I demonst. Evangelicae, cap. 10. et lib. I hist. cap. 1. pulchre docet, cur data fuerint primis illis parentibus Sacramenta carnalia, et sacrificia, tamquam elementa quaedam, et adum brationes rerum spiritualium.
VIII. Eusebius Emissenus sive quicumque estauctor illarum homiliarum, Homil. inSab-
*bato post primam Dominicam Quadragesimae in illud: Faciamus hic tria tabernacula. « Primum, inquit, tabernaculum est synagoga; secundum Ecclesia; tertium coelum. Primum in umbra fuit, et figura; secundum in figura et velitate; tertium in sola veritate. In primo via ostenditur; in secundo invenitur; in tertio possidetur. Non enim Sacramenta Ecclesite, sicut Sacramenta synagogae medicinam tantum docent, et ostendunt, sed ipsa potius sunt medicina, et remissio peccatorum. ».
IX. Athanasius orat, in illud: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, circa finem, fuse docet Circumcisionem nihil fuisse aliud nisi umbram, et figuram Baptismi, qui est vera, et spiritualis Circumcisio.
X. Epiphanius haer. 8. qute est Epicureorum: « Illic, inquit, Circumcisio fuit carnalis, quoe deserviit tempori usque ad magnam Circumcisionem, hoc est, Baptismum, qui circumcidit nos a peccatis. »
XI. Basilius lib. de Spiritu sancto, cap. 14: « Qui veritatem, inquit, umbrae comparans, cumque figuris conferens ea, quae figuris significantur, universam pariter Evangelicam dispensationem elevare aggreditur.» Et infra: «Quid, inquit, confers lavacra cum lavacris, quae solam nominis appellationem habent communem, rerum vero tanta est di fferen lia, quanta est inter somnia, et veritatem, inter umbras et imagines, et inter ea, qua) revera sunt. »
XII. Joannes Chrysostomus hom. 27. in Gen.: « Attende, inquit, quod Deus Circumcisionem pro lege statui voluit, non quod ad animae salutem efficere hoc possit aliquid, sed ut Judaei pueri hoc gratitudinis indicium circumferrent; quasi signum, et sigillum, et ne liceret eis commisceri gentium commistionibus. Hinc B. Paulus signum hoc vocat dicens: Et signum dedit Circumcisionis sigillum; nam ad justitiam ipsa Circumcisio nihil conducit. » Vide eumdem hom. 39 et 40. in Gen. hom. de proditione Judae, hom. 7. in epist. ad Rom. et hom. 14. in epist.ad Heb.
Idem docent XIII. Cyrillus lib. X. in Julianum ultra medium. XIV. Theodoretus; quaest. 67. in Genes, et lib. VII ad Graecos. XV. Damascenus lib. IV de fide, c. 10, 14 et 26. XVI. Theophylactus in cap. II ad Rom. XVII. (JEcumenius in cap. IV ad Rom.
Jam ex Latinis XVIII. Tertullianus in lib. contra Judaeos, cap. 1: «Si circumcisio, inquit, purgat hominem, Deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit, vel posteaquani deliquit, si purgat Circumcisio? » Et intra: « Providens Deus, quod hanc Circumcisionem in signum, non in salutem esset daturus. » Ibidem probat ex Prophetis, sacrificia et Sacramenta Judaeorum non justificasse, ubi etiam illa vocat carnalia, et nostra spiritualia.
XIX. S. Cyprianus lib. I. contra Judaeos, cap. 8. opponit carnalem Circumcisionem Judaeorum, spirituali Circumcisioni Christianorum, et addit Adamum, Henoch, Noe, et Melchisedech justos fuisse sine Circumcisione: « Quia, inquit, signaculum seminis nihil proficit. » Idem lib. III, epist. 8. ad Fidum, dicit carnalem Circumcisionem, adveniente spirituali, tamquam umbram luce adveniente evanuisse.
XX. S. Ambrosius in epist. 72. ad Irenaeum: « Signum, inquit, Circumcisio cor¬
poralis, veritas Circumcisio spiritualis: illa membrum amputat, ista peccatum. » Idem: « Si tamen idem, in cap. IV ad Rom.: «Non ergo, inquit, Circumcisio aliquid habet dignitatis, sed signum est tantum; quod signum ideo accipiebant filii Abrahae, utscirentur ejus filii esse, qui credens Deo hoc signum acceperat, ut aemuli essent paternae fidei. » Vine eumdem lib. I de Abraham, cap. 4. ubi ex professo agit de Circumcisione, et lib. I de Sacramentis, cap. 4 et 6. et lib. de iis, qui initiuntur mysteriis, cap. 8 et 9.
XXI. S. Hieronymus in cap. III ad Gal. reddit causam cur fuerit Circumcisio instituta, et ne verbulo quidem indicat, fuisse in remedium peccati: « Quia, inquit, ex semine Abrahse erat Christus oriundus, et ab Abraham, usque ad Christum multa erant saecula transitura, providens Deus, ne soboles dilecti Abrahae caeteris nationibus misceretur, et paulatim familia ejus fieret incerta, gregem Israeliticum quodam Circumcisionis cauterio denotavit. Denique per quadraginta annos in eremo nullus est circumcisus: soli quippe sine gentis alterius commistione vivebant. Statim ut Jordanis ripam transgressus est populus, Circumcisio necessario futura ex commistione Gentium providit errori. Quod autem a Jesu duce secundo scribitur populus circumcisus, significat in eremo cessare Circumcisionem, quae in ^Egypto rationabiliter exercebatur; et a Domino nostro Jesu Christo spirituali Circumcisione credentes esse mundandos. » Idem in cap. I Isaiae dicit, Deum respuere caeremonias Judaicas, et placere ei lavacrum Baptismi: « Quod solum, inquit, potest purgare peccata. »
Denique S. Augustinus in Psalm. LXXIII: « Sacramenta, inquit, non sunt eadem, quia alia sunt Sacramenta dantia salutem, alia promittentia Salvatorem: Sacramenta novi Testamenti dant salutem, Sacramenta veteris Testamenti promiserunt Salvatorem. »
Ad hunc solum locum respondent Kemnitius et Calvinus. Kemnitius in.Exam. pag. 59. et 60. respondet Augustinum loqui de Sacramentis veteribus, quae non habebant annexam promissionem, sed erant mera signa, juxta Lutheri distinctionem.
Non valet solutio, quia Augustinus loquitur in genere de Sacramentis veteribus, et maxime de sacrificiis, et dicit omnia esse mutata, quia non dabant salutem. Praeterea cura Augustinus dicit, illa Sacramenta fuisse promittentia Salvatorem, videtur maxime loqui de illis, quce habent annexam promissionem. Quomodo enim non habebant annexam promissionem, si promittebant Salvatorem.
Secundo, respondet cum Calvino lib. IV, c. 14. §. 26. Instit. Augustinum non loqui de efficacia Sacramentorum, sed de significatione; et hoc solum velle interesse inter illa et ista, quod illa significabant Christum venturum, ista significant eum jam exhibitum, et datum.
At contra; nam Augustinus non dicit, nostra significare Salvatorem, sed dare salutem. Praiterea ibidem ait: « Mutata sunt Sacramenta, facta sunt faciliora, pauciora, salubriora, feliciora. » At haec ad efficaciam, non ad significationem pertinent. Denique idem Augustinus in aliis locis aperte ponit discrimen quoad efficaciam. Epist. 19. ad Hieronymum: « Cur non dicam, inquit, praecepta illa veterum Sacramentorum, nec bona fuisse, quia eis non justificantur homines? Umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam, qua justificamur. » Haec ille. Quid clarius? Nonne idem prorsus dicit Augustinus, quod postea definivit Concilium Florentinum? lib. XIX contra Faustum, cap. 13: « Instituta sunt, inquit, alia Sacramenta virtute majora, utilitate meliora. » Ilaec ille. Igitur nostra excellunt antiquis, utilitate, et virtute; non sola significatione, tract. 41. in Joan.: « In sacrificiis, inquit, non erat expiatio peccatorum, sed umbra futurorum, » quaest. 25 in lib. Num.: « Si, inquit, per se attendantur Sacramenta vetera, nullo pacto possunt mederi: si autem res ipsae, quarum haec Sacramenta sunt, inquirantur, in eis inveniri poterit purgatio peccatorum.» Haec de testimoniis Patrum.
Idem probatur rationibus in Scriptura fundatis.
Prima ratio. Sacramentum, ut justificare possit, debet habere annexam promissionem
absolutam gratiae. Nullum tale erat in lege veteri; igitur nullum eorum justificabat. Major propositio est certissima apud adversarios. Nam id asserit Lutherus in assert. 1. art. Philippus in locis anni 58. tit. de Sacramentis, Calvinus lib. IV Instit. cap. 14. §. 3. denique Kemnitius in 2. par. Examinis pag. 42. ponit in ipsa definitione Sacramenti, quod habeat promissionem gratia;, et gratia; non cujuscumque, sed remissionis peccatorum. Denique coguntur hoc admittere, cum velint Sacramenta justificare excitando fidem: fides enim apud eos non justificat, nisi apprehendendo promissionem indulgentiae.
Minor propositio probatur primo, ex Apostolo Hebr. VIII: Melius, inquit, sortitus est, ministerium quanto et melioris Testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est. Et infra, explicans qua; sintistae promissiones meliores novi Testamenti, profert illud Ilierem. XXXI: Propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum non recordabor amplius. »
Secundo, ex Augustino tract. in Psalm. LXX1I, ubi dicit, promissiones Testamenti veteris, et novi esse diversas, ut ipsa etiam Sacramenta sunt diversa: tunc enim promittebantur res terrenae, nunc autem coelestes;
Tertio, probatur ex ipso Luthero. Nam in lib. de capt. Babyl. cap. de Eucharistia, ita loquitur: « Vetus Testamentum per Moysem datum promissio erat, non remissionis peccatorum, seu rerum a;ternarum, sed temporalium, nempe terra; Chanaan, per quam nemo renovabatur spiritu, unde et irrationabilem pecudem in figura Christi, oportebat occidi, in cujus sanguine idem Testamentum confirmabatur, ut qualis sanguis, tale Testamentum; qualis hostia, talis promissio. » Haec ille: ubi prajbet nobis contra se argumentum plane insolubile. Nec potest responderi, loqui eum de Sacramentis, quae non habent annexam promissionem nam expresse meminit promissionis. Et praeterea paulo post ponit exempla in iride, vellere Gedeonis, horologio Achaz, et similibus, ac dicit, ista signa habuisse tantum promissiones terrenas, et tamen in sequenti capite, quod est de Baptismo, ha;c ipsa signa vult esse proprie Sacramenta, et nostris aequalia.
Hebr. VIII. 6; Jerem. XXXI, 34.
Chapter 27 of 36