Skip to the text

Caput XVII. Solvuntur objectiones

Argumenta adversariorum sunt quinque. Primum est ex cap. XVII. Genes, ubi Deus sic loquitur de Circumcisione: Masculus, cujus preeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit. Ex hoc loco sumunt argumentum tam Catholici, qui putant Circumcisionem justificasse ex opere operuto, quam haeretici, qui non agnoscunt discrimen inter Sacramenti novi, ac veteris Testamenti.

Ac primum Catholici Augustinum secuti

mentantur; Deus minatur omni masculo Hebramrum, etiam infanti, perpetuum interitum, nisi fuerit circumcisus; ergo per Circumcisionem liberabuntur masculi ab aeterna morte.

Calvinus autem lib. IY Instit. c. 16, §. 3. et 4. ita argumentatur. In Circumcisione eadem est promissio, quae in baptismo, nimirum remissionis peccatorum, et vitae aeterna;; igitur non differunt nisi externo ritu, seu signo. Probat antecedens. Nam Genes. XVII, ubi instituitur Circumcisio, dixit Deus Abrahse: Ego ero Deus tuus, et seminis tui post te. « Quibus verbis, inquit Calvinus, vitae aeternae promissio continetur: quemadmodum interpretatur Christus, qui resurrectionem inde probavit, Matthaei XXII, quod dicatur Deus, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob: non est enim Deus mortuorum, sed viventium. Itaque idem est dicere, Ero Deus tuus, et Dabo tibi vitam acernam. Sed primus ingressus ad Deum est per remissionem peccatorum; ergo promisit Deus etiam remissionem, peccatorum, cum ait: Ero Deus tuus, et seminis tui. » Confirmat argumentum Calvinus ex eo, quod Apostolus ad Ephes. II. dicit, Gentiles, quierant incircumcisi fuisse sine Deo, sine Christo, sine spe, et alienos a promissionibus. Ergo ista omnia consequebantur homines per Circumcisionem.

Respondeo ad argumentum Catholicorum, vim totam illius argumenti pendere ex duabus vocibus, qua; habentur in editione Graeca, qua utebatur S. Augustinus. Graeci enim sic legunt locum citatum: Et incircumeisus masculus, cujus non circumcidetur caro praeputii in die octavo, peribit anima illa de populo si/o; ubi illa verba: In die octaro, sunt addita a Graecis: non enim habentur in codicibus Hebraicis, nec in paraphrasi Chaldaica, nec in Latina vulgata editione. Porro ob illa duo verba:!n die octavo, S. Augustinus coactus est hunc locum exponere de parvulis, ac dicere, Deum minari poenam parvulis carentibus Circumcisione, et hinc ulterius coactus est verba sequentia: Quia pactum meum irritum fecenint, exponere de peccato originali, et de pacto.facto cum Adamo de non comedendo ligno scientiae boni, et mali, quod solum parvuli praevaricari potuerunt: et hinc ultimo coactus est illa verba: Peribit anima illa, exponere de morte aeterna, quae

debetur peccato originali. Vide Augustinum lib. XVI. civit, c. 27. lib. II de peccato originali, c. 30. et 31. et lib. II de nuptiis, et concupiscentia, cap. II. At si removeamus a textu duo illa verba (In die octavo) ut vere removenda sunt, totum argumentum concidet. Nam non cogemur exponere hunc locum de parvulis, imo cogemur exponere solum de adultis, ut hic sit sensus: Masculus Hebraeus, qui noluerit circumcidi, aut filium suum circumcidere noluerit, peribit de populo suo, quia inobediens fuit praecepto a me dato de. Circumcisione. Ex qua sententia non magis sequitur, Circumcisionem justificare, quam quodcumque legis praeceptum; millies enim Deus minatur mortem non servantibus praecepta.

Esse autem illum sensum ejus loci, ostenditur tribus modis. Primo, ex illis verbis: Qui pactum meum irritum fecit. Nam etsi S. Augustinus hoc exposuerit de pacto facto cum Adamo, tamen luce clarius est hoc debere exponi de pacto facto cum Abraham de circumcidendis masculis. Nam in illo capite octies nominatur pactum Dei, et semper accipitur pro pacto Circumcisionis. Et quid clarius illa expositione ipsius Dei in eodem capite: Hoc est pactum meum, quod observabitis: circumcidetur ex vobis omne masculinum? Proinde causa comminationis hoc loco non est peccatum originale, sed peccatum actuale, id est, transgressio praecepti de Circumcisione, cujus peccati soli adulti capaces sunt.

. Secundo, idem probatur ex illa poena: Peribit anima ejus de populo suo. Non enim ista verba significant mortem aeternam, seu gehennam, sed poenam aliquam temporalem. Nam id significat illud: De populo suo; non enim dicit, peribit absolute, sed peribit de populo, id est, separabitur a populo suo, seu per mortem corporalem, seu per quamdam veluti excommunicationem. Vox enim Hebraica rns proprie exscindere significat. Et ponitur haec poena in Scriptura passim contra omnes, qui aliquam caeremoniam omisissent, ut patet Exodi XII et XXXI, Levit. VII, XVII, XVIII, XIX, XX et XXIII, Num. XV et XIX, in quo ultimo loco dicitur, peritura anima illius de populo suo, qui tetigerit cadaver, et se aqua non abluerit; quae certe omissio non videtur crimen dignum obterna morte.

Tertio probatur ex cap. IV Exodi, ubi Dominus Mosem occidere voluit, quia filium suum non circumciderat. Ubi clare videmus, poenam illam esse mortem corporalem, et in eum latam, qui adultus sit, et capax peccati actualis, non in infantes. Et quamquam S. Augustinus qusest. 11. in Exodum, etlib. IV de Baptismo, c. 24 conatur ostendere filium Mosis, 'non ipsum Mosem in periculo fuisse ob incircumcisionem; tamen res clarissima est. Nam si Deus minaretur mortem parvulo, si non circumcidatur octavo die; quid profuisset filio Mosis Circumcisio illa facta post octavum diem? Deinde textus apertissimus est: Cumque dsset, inquit, in itinere in diversorio Moses, occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. Quem eum? nisi Mosem, de quo loquebatur in proximis verbis. Prmterea sequitur: Tulit ergo Sephora acutissimam petram, et circumcidit prcepulium filii sui. Si illud: Voluit occidere eum, de filio Mosis intelligeretur, dixisset Scriptura: Circumcidit praeputium ejus, non autem filii sui. Praeterea addit Sephora, et dixit Mosi: Sponsus sanguinum tu mihi es, id est, jam te sponsum meum amissura eram, nisi te sanguine filii mei redemissem. Quare S. Hieronymus in comment. cap. V ad Galat. non dubitat, quin Moses in periculo fuerit hoc loco, non filius ejus.

Ad argumentum Calvini; nego Circumcisioni fuisse annexam promissionem remissionis peccatorum, et vitaj ajternae. Id enim repugnat. Primo, Apostolo et Augustino, qui, ut supra vidimus, docent meliores esse promissiones Testamenti novi, quam veteris. Secundo, repugnat primaj institutioni Circumcisionis. Nam primum imperata est ipsi Abrahre, et ei primo facta est promissio: ipse autem justissimus erat ante Circumcisionem, ut patet ex Genes, c. XII et sequentibus ex Paulo Hom. IV. Non ergo promissio erat de remissione peccatorum. Tertio, repugnat isti ipsi cap. XVII Genes, ubi solum legimus, Deum promissione Abraham * quando illi injuriat Circumcisionem, propagationem posteritatis, et terram Palestinoe: Ponam, inquit, foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer himis, et paulo post: Ego sum, et ponam pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. Et infra: Daboque tibi, et semini tuo terram

peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan. Et idem docet Apostolus liom. IV. Verum quidem est, promissionem hanc terrenam, figuram fuisse promissionis spiritualis, et coelestis, quae danda erat iis, qui non carne, sed corde circumciderentur: et hoc etiam intelligebant Patriarchae et Propheta}, et alii viri perlecti illius temporis, ut dicit Apostolus ad Hebr. XI, et Tob. senior. II, Job. XIII, tamen ad litteram, promissio terrena erat annexa carnali Circumcisioni, et haec sola ad vetus Testamentum pertinebat; et contrarium asserere, quod facit Cahinus, nihil est aliud, quam ex lege Evangelium facere, et omnia confundere.

Ad probationem Calvini ex illo: Ero Deus tuus, Respondeo, his verbis non significari promissionem vitae aiterna}, vel remissionis peccatorum, sed tantum, ut exponit Chrysost. in comment. hujus loci, promissionem cujusdam peculiaris protectionis; qualis debetur populo peculiari, qualis fuit Israeliticus, ut iu Deuteronomio passim repetitur. Hoc autem modo Deus non tantum erat Deus bonorum, sed etiam malorum, modo essent de populo Israel. Proinde non significant promi-sionem remissionis peccatorum illti verba: alioqui Deus non fuisset Deus, nisi justorum. Adde, quod ista verba non tam sonant promissionem Dei, quam obligationem populi. Idem enim est: Ero Deus tuus et seminis lui, ac si dixisset: Non habebitis alium Deum quam me; juxta illud Ilierem XXIV: Ego ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et illud Gen. XXVIII: Si fuerit Dominus mecum, et dederit mihi panem ad manducandum, erit mihi Dominus in Deum.

« At, inquit Calvinus, Deus non est mortuorum Deus, sed viventium; ut Christus ait; Ergo, Ero Deus tuus, significat promissionem vitae seternse. » Respondeo, Christi verba nihil aliud significare, nisi Deum non esse Deum eorum, qui non sunt, sed eorum, qui sunt, sive sint boni, sive mali; sive beati, sive damnati. Nam probare volebat contra errorem Sadducaeorum, animas mortuorum hominum esse immortales, et ideo non extingui cum corpore, sed revera permanere, et vivere: id vero probavit optime ex verbis Dei ad Mosem Exod. IV: Ego sum Deum Abraham ^ Deus Isaac, et Deus Ja-

cob. Cum enim illi jam mortui essent, quantum ad corpus, nisi viverent, quantum ad animam, non diceretur, Deus esse Deus eorum; non enim Deus est Deus eorum, qui nihil sunt.

Ad illud ex epist. ad Ephes. Respondeo, Gentiles fuisse sine Deo, sine Christo, sine spe, et sine promissionibus, non quia carebant Circumcisione, sed quia carebant vera fide, et notitia veri Dei, et idola pro Deo colebant. Alioqui enim etiam inter Gentiles, qui Deum verum agnoscebant, ut olim Job, et postea Cornelius Centurio, et alii nonnulli, non erant sine Deo, sine Christo, et sine spe, etiamsi circumcisi non essent.

Argumentum secundum sumitur ex Levit, cap. IV, V, et VI, ubi sic legimus: Anima quae peccaverit, ct contempto Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, sive rem perditam invenerit, et inficiatis etiam pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines, convicta delecti reddet omnia, quee per fraudem voluit obtinere integra, et quintam insuper partem domino, cui damnum intulerat; pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum Sacerdoti juxta aestimationem mensuramque delicti, qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur ei pro singulis, quae faciendo peccavit. Hic aperte videmus promitti remissionem cujuscumque peccati, etiam perjurii, quod inter gravissima numeratur, offerenti sacrificium. Et confirmatur argumentum. Nam si haec caeremonia a Deo instituta cum tam insigni promissione remissionis peccatorum non justificat, inepte Catholici colligunt ex epist. Jacobicap.V, Extremam unctionem justificare. Nam eodem modo loquitur Jacobus: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ei.

Respondeo, Sacrificia vetera valuisse ad expiationem peccati, quoad poenam temporalem, et quoad immunditiam legalem, non quoad culpam, et poenam gehennae, nisi quatenus signa quaedam erant protestantia fidem in Christum, ut docent communiter Theologi in IV. sent. distinet. 1. et S. Tho-

mas in f. 2. qiuest CIII. articul. 2. et Alphonsus Tostat in cap. I Levit, qusest. 19.

Potest autem id probari multis modis. Primo, quia Scriptura non instituit sacrificia pro omnibus peccatis, sed solum pro peccatis ignorantiae, praesertim contra caeremonias legis, ut patet Levit. IV ct V, et etiam pro peccatis circa damnum proximi, in rebus externis, et pro perjurio ex cupiditate habendi res alienas prolato, ut patet Levitic.VI. Pro aliis peccatis gravioribus, ut pro blasphemia, homicidio, adulterio, idololatria, nullum invenitur sacrificium. Neque obstat, quod Levitic. VI dicitur, sacrificio arietis expiari omne id ‘peccatum, quo peccare solent homines. Nam loquitur de omni peccato circa ablationem rei alienae, non de omni peccato simpliciter, alioqui frustra capitibus superioribus ponerentur varia sacrificia pro variis peccatis. Igitur si sacrificia non expiabant omnia peccata, sed solum quasdam, sine dubio non expiabant quoad culpam, sed solum quoad poenam temporalem, vel immunditiam legalem. Nam Deus numquanl remittit unum peccatum quoad culpam et poenam aeternam,, quin remittat omnia; et hinc etiam apparet differentia inter promissiones istas veteris Testamenti, et promissiones Sacramenti Extremae unctionis. Jacobus enim absolute de omnibus dicit: Si in peccatis fuerit, remittentur ei.

Secundo id probatur, quia sacrificia vetera, ut notat S. Thomas loco citato, non placebant Deo ex se, sed ex devotione et obedientia offerentium; ut patet: Quia Proverb. XV, victimae impiorum dicuntur abominales Domino; Eccles. XXXIV: Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respmt in oblationes iniquorum. Isaiae I, Ubi Dominus dixerat se nolle sacrificia Israelitarum; subjungit: Manus enim vestree sanguine plena; sunt. Maluch. II dicit Deus malis sacerdotibus: Maledicam benedictionibus vestris. Et I. Reg. X V: Numquid vult Deus sacrificium, et non potius, ut obediatur voci Domini? Denique Genes. IV: Respexit Deus ad Abel et ad munera ejus-, adCain et ad munera ejus non respexit: Unde Gregorius lib. XXII moral. cap. 12. « Iram Judicis placare nescit oblatio, nisi ex munditia placeat offerentis. » Et infra: « Idcirco non Abel ex muneribus, sed ex Abel munera oblata placuerunt. » Hinc ergo colligimus, sacrificia non valuisse ad expiationem peccati. Nam vel qui offerri jubebat, justus erat, vel injustus: si justus, non egebat remissione peccatorum; si injustus, nihil valebat ejus sacrificium, ut jam ostendimus. Dices, valere poterat injusto ex merito Sacerdotis offerentis. At non possunt merita unius conferre alteri primam gratiam certo, et infallibiliter. Hic autem poniturpromissio absoluta de remissione peccatum; ergo oportet intelligere de remissione, quoad poenam temporalem tantum.

Tertio, Ezechielis cap. XVIII, cum de remissione peccatorum agitur, nusquam fit mentio sacrificiorum. Imo Prophetae cietcri, et Paulus diserte docent, non posse sacrificiis expiari culpas animorum. Ne igitur Scriptura; inter se pugnent, cogimur fateri, in Levitico non agi, nisi de expiatione legalis immunditia;, vel remissione temporalis poena;.

Argumentum tertium sumitur ex I. Corinth. X, ubi Apostolus loquens de manna IIebra;orum, et de aqua scaturiente ex petra, sic ait; Eamdem escam spiritualem manducaverunt, et eumdem potum spiritualem biberunt. Hoc argumentum magni facit Calvinus lib. IV Instit. cap. 14. §. 23: « Nihilo splendidius de illis, inquit, loquitur Apostolus, quam de his: cum docet, Patres eamdem nobiscum escam spiritualem manducasse, et escam Christum interpretatur. Quis inane ausit facere signum illud, quod veram Christi communionem Judafis exhibebat? » Et infra: « Ergo, inquit, primum in Sacramentis pares nobis facit, nec ullam pra;rogativa; particulam nobis relinquit. ^ Idem argumentum urgent Petrus Martyr in Comment. I. Corinth. X. etKemnitius in 2. part. Exam. pag. 67.

Porro argumentum hoc quatuor habet difficultates. Nam primo, urgent particulam (Eamdem). Si enim eamdem escam Judafi veteres manducaverunt in manna, quam nos in Eucharistia, certe ejusdem erunt virtutis manna et Eucharistia. Secundo, urgent particulam ( Spiritualem ). Si enim esca illa, et ille potus spiritualia erant, certe spiritualem effectum habebant, proinde non erant nuda signa corporalia. Tertio, urgent statum causae. Nam (ut ipsi dicunt) Apostolus volebat admonere Christianos, ne ni-

mium confiderent in perceptione Sacramentorum, et ut non crederent, sibi esse omnia salva, quia Baptismum et Eucharistiam perciperent, nisi etiam perseverarent in bonis operibus: id vero Apostolus facit exemplis antiquorum, quibus parum profuerunt'similia Sacramenta, cum non abstinuerint se a peccatis. Oportet igitur Sacramenta illorum et nostra ejusdem esse dignitatis et efficacia;, si Pauli argumentum aliquid valere debet. Quarto, confirmant ex Augustino, qui de isto loco Pauli disputans tract. 26. in Joannem, dicit, Sacramenta Judaeorum et nostra fuisse in signis diversa; in re quoe significatur, paria; diversa specie visibili, paria virtute spirituali.

Respondeo; Calvinum et Kemnitium secum apertissime pugnare. Nam in primis Calvinus et Kemnitius loco notato volunt, manna et aquam de petra scaturientem, imo et transitum maris rubri, Sacramenta fuisse apudJuda;os, et Sacramenta justificantia, ut apud nos Baptismus et Eucharistia. At ipsi idem supra negarunt, ista esse Sacramenta. Nam Calvinus lib. IV. Institut. cap. 14. §. 19. dicit, Sacramenta, de quibus agimus, esse caeremonias ordinarias, non aliquid quod semel, aut iterum factum est. Et Kemnitius in Examine 2. par. pag. 41. posuit in definitione Sacramenti, ut sit caeremonia quae duret, quamdiu religio durat. Constat autem, tales non fuisse manna, aquam de petra, et transitum maris: illa enim nec caeremonia; fuerunt, nec nisi ad breve tempus durarunt. Deinde Calvinus hocHoco dicit, ita esse paria Sacramenta vetera nostris, ut nulla praerogativas particula nostris relinquatur, et tamen supra eodem cap. 14. §. 22. dixerat, nostra esse excellentiora, eo quod uberiorem gratiam conferant. Porro Kemnitius in alia re graviore secum pugnat. Nam hoc loco admittit cum Calvino, Eucharistiam nihilo esse praestantiorem, quam fuerit manna Judaeorum; et non advertit, Calvinum ista argumenta proferre ad probandum, in Eucharistia non esse corpus Domini, nisi tropice, quomodo fuit in manna, cujus contrarium docent Lutherani, et ipse Kemnitius in hac ipsa 2. part. Exam. pag. 332.

Sed his omissis, ad primam partem argumenti respondeo; cum Scriptura dicit: Eamdem escam manducaverunt; non velle dicere, earadem esse escam nostram et illorum, sed eamdem illorum omnium; est enim sensus: Omnes Judaii eamdem escam manducarunt, et tamen non omnes placuerunt Deo. Id quod probatur: nam primo, illa non erant Sacramenta, nostra sunt Sacramenta, ut jam ostendimus. Secundo, illa erant communia etiam bestiis: nam etiam bestiae biberunt ex aqua scaturiente ex petra, et transierunt mare rubrum; et canes, et gallinae, et similia animantia domestica, manna in cibum sumpserunt; et id non casu aliquo, aut malitia alicujus, quomodo etiam fieri posset, ut signa Eucharistiae a bestiis vorarentur: sed ex instituto et voluntate Dei. Deus enim aquam de petra eduxit, ut biberent homines et jumenta: et mare aperuit, et pluit manna, ut transirent, et viverent homines et jumenta. Tertio, quia nulla legitur promissio facta comedenti manna, aut bibenti aquam illam, aut transeunti per mare rubrum: nostra autem Sacramenta habent amplissimas promissiones. Hic plane in angustias rediguntur.

Petrus Martyr in comment. I. Gorinth. X. conatur extricare se; et postquam petiit, ubinam sint promissiones annexae mari rubro et mannae, ita respondet: « Existimo ea esse, quae in Exodo et in Numeris legimus. In Exodo quippe admonebantur, ut attenderent visuri magnalia Dei. Idemquo invenies de manna scriptum, si omnia diligenter percurreris. » Haec ille. At ista testimonia sunt inopiae et miseriae adversariorum. Si enim aliquid haberent, notarent locum Scripturae, non nobis injungerent, ut quaeramus. Porro diligenter quaesivi, et non inveni, nisi has promissiones. Exod. XIV. filiis Israel transituris mare rubrum dicitur a Mose: Stare, et videte magnalia Dei. y&gyptios enim, quos nunc videtis, non videbitis ultra in sempiternum. Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Ilaec autem promissio temporalis est, et continuo impleta occisis iu mari rubro yEgyptiis, ut ibidem legimus. Rursus Exod. XVI. exhibetur manna populo, et coturnices, nec ulla promissio additur, nisi illa dicatur promissio: Vespere comeditis carnes, et mane saturabimini panibus. Denique Exodi XVII. et Num. XX. educitur aqua de petra: sed nulla est ibi promissio, nisi ista Cum eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo,

et jumenta ejus.

Vidit Petrus Martyr, has esse terrenas promissiones; et idcirco ne penitus causa cecidisse videatur, ex istis ipsis promissionibus elicere conatur promissionem remissionis peccatorum. Utitur autem hac ratiocinatione: Extremum malorum, et radix omnium aliorum est peccatum; igitur cum petimus ab aliquo malo liberari, quodeumque illud sit tacito sensu petemus a peccato liberari. Igitur eodem modo, qusecumque bona Deus promittit aut exhibet, innituntur reconciliationi cum eo, et gratiae ac favori ejus. At certe facilius esset,» ex petra elicere aquam, quam ex his locis Scripturae elicere promissionem reconciliationis. Nam etiamsi peccatum Adse fuit occasio omnium malorum, tamen non sunt ita connexae afflictiones hujus vitae cum peccatis, ut non possint esse separata?. Saepe enim peccant homines, et tamen non puniuntur in hac vita: saepe non peccant, et affliguntur, ut patet de S. Job el Tobia, et aliis, qui non propter peccata, sed ad exercitium virtutis affligebantur. Et contra in rebus bonis, saepe Deus dat affluentiam rerum temporalium iis, quibus non est daturus gratiam suam, et vitam aeternam, \el ut remuneret eorum bona opera moralia, vel aliis de causis; et non dat bona temporalia iis, quibus daturus est vitam aeternam, ut patet Luc. XVI. exemplo divitis et mendici; et in Scripturis passim de Nabuchodonosor, de Cyro, et aliis, quibus Deus subjecit orbem terrae, cum tamen ejus amici non essent. Vide Augustinum lib, V. de Civit. Dei cap. 12. et 15. Itaque errat Martyr apertissime, cum dicit, quaelibet bona quae Deus dat, inniti reconciliationi cum Deo, et gratia* ipsius. Nec sequitur; Deus promisit populo Judaeorum victoriam de hostibus, vel abundantiam cibi et potus; ergo promisit remissionem peccatorum, et vitam aeternans Vide Basilium lib. de Spiritu sancto cap. 14. ubi probat, nullam fuisse spiritualem promissionem in transitu maris rubri, mannae, aquae etc. ac dicit, eos universam Evangelicam dispensationem extenuare, qui signa illa nostris aequant: « Quae, inquit, peccatorum remissio, qua? vitae renovatio in mari? quod donum spirituale datum est per Moysen? quae illic peccati mortificatio? »

Ad secundam partem argumenti dico,

Manna et aquam de petra scaturientem vocari cibum et potum spiritualem, non propter effectum, sed propter causam, et propter significationem. Propter causam quidem, quia utrumque productum erat per miraculum opera Angelorum; ut indicant hoc loco Chrysostomus et Theophylactus. Unde Psal. LXXVII manna dicitur panis Angelorum? Panem Angelorum manducavit homo. Et certe non dicitur panis Angelorum, quia eo vescantur Angeli, sed quia eum fecerunt Angeli. Et de aqua explicat idem Apostolus, cur diceretur potus spiritualis: Bibebant, inquit, de spirituali consequente eos petra, petra autem erat Christus. Ubi non ipsam aquam quam bibebant, vocat spiritualem; sed petram, quae erat causa illius aquae; et monet, veram causam illius aquae non fuisse petram corporalem et visibilem, quae fixa humi jacebat, sed quamdam aliam invisibilem petram, id est, Christi Dei providentiam, quae eos numquam deserebat. Quare cuin dicit Apostolus: Bibebant de spirituali petra, non est sensus (ut putavit Calvinus) quod biberent spiritualem petram, id est, Christum, sed quod biberent aquam ex petra spirituali, id est, Christo, tamquam ex causa efficiente profluentem. Quocirca non comparat Apostolus aquam cum Christo, sed petram, quae erat causa aquae. Confirmatur haec tota expositio ex Joan. VI: Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Ubi Dominus apertissime docet, non fuisse manna Judaeorum cibum spiritualem, quoad effectum, ut est Eucharistia: qui enim manna manducarunt, mortui sunt.

Respondet Calvinus lib. IV Instit. c. 14, §. 23. et Martyr loco citato, Christum se accommodasse crassae Judaeorum opinioni, qui manna nihil aliud nisi cibum ventris esse cogitabant. Itaque Christum non asseruisse, se daturum meliorem cibum, quam fuerat manna revera, sed quam fuerat mannasecundum crassam Judaeorum opinionem. At contra. Nam vel Judaei recte sentiebant, manna fuisse cibum corporalem tantum, vel non recte: si recte, igitur nostra Eucharistia est longe melior, cum sit cibus spiritualis: si non recte, igitur Dominus approbavit illorum errorem, et non sincere, imo nec vere locutus est. Siquidem etiam ipse

asserit, cibum illum fuisse corporalem tantum, cum ait: Patres vestri manducaverunt manna, et mortui sunt. Et clarius paulo ante nam cum gloriarentur, patres suos manducasse manna in deserto: et hunc panem quasi- caelestem jactarent, Christus dixit: Non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed pater meus dat vobis panem de coelo verum, id est, (ut recte exponit Cyrillus lib. III. in Joan. c. 34. et Chrysostomus hom. 44. in Joan.) manna non erat revera panis coelestis, sed terrenus, licet de coelo, id est, ex aere descenderit; panis autem vere coelestis est iste, quem nunc Pater dat vobis.

Adde quod Chrysostomus hom. 43. in Joan. nobiscum sentit: « Animadverte, inquit, quam faciat hujus panis et mannae differentiam, ab utriusque scilicet fine: quod enim manna nihil magnum praeberet, addit: Patres nostri manducaverunt etc. » Item Cyrillus lib. IV. in Joan. cap. 41. de manna Judaeorum, ita Christum loquentem inducit: « Ego sum panis vivus; ille figura, imago, umbraque solummodo fuit. »

Ad tertiam partem argumenti respondeo, scopum Apostoli non esse ostendere, non esse nimium confidendum in Sacramentis, sed potius non esse abutendum Sacramentis. Nam si vellet ostendere non esse nimirum confidendum in Sacramentis, idque exemplo Judaeorum, ut Circumcisionem, et agnum Paschalem, et similia. Ipse autem accepit alia quaedam, quae sunt quidem figurae Sacramentorum nostrorum, non tamen sunt ipsa Sacramenta, ut supra ostendimus. Praeterea id patet ex ipso contextu. Nam c. VIII. hortabatur Christianos, ne manducarent idolothyta; ne eo modo offenderent infirmos: deinde cap. IX ostendit exemplo suo, oportere non offendere infirmos: tum cap. X. redit ad quaestionem de idolothytis, et probat non esse ea comedenda, quia nimis turpe sit, a mensa Domini transire ad mensam daemoniorum; id enim est signum magnae ingratitudinis in Christum, et magnae irreverentiae erga Sacramenta ipsius. Ad hoc igitur ostendendum profert exempla Judaeorum. Proinde non requiritur (ut vult Calvinus) ut parem vim tribuamus mari rubro et Baptismo, mannae et Eucharistiae. Nam quo sunt illa inferiora, eo argumentum Pauli est fortius. Si enim Judaei puniri sunt, quod contempserint figuras Sacramentorum nostrorum, et ingrati fuerint Deo, a quo illa beneficia acceperant; quanto justius puniendi sunt Christiani, qui contemnunt* Sacramenta ipsa, et ingrati sunt Deo, a quo acceperunt beneficia longe majora?

Ad quartam partem argumenti respondeo, S. Augustinum nusquam dicere Sacramenta nostra, et vetera esse paria, quoad efficaciam, sed tantum quoad significationem, seu rem significatam, quia nimirum eumdem Christum omnia significant. Vide Augustinum non solum tract. 26 et 45. in Joannem, qua; loca adversarii citant; sed etiam in Psalm. LXX1I et LXXVJI, et tract. 11. in Joannem, et hom. 27. ex lib. L. homiliarum: ubique enim hoc repetit, diversa fuisse signa, sed unam rem significatam, id est, Christum. Illa autem verba, qua; Calvinus citat ex tractat. 26. in Joannem: « Diversa sunt specie visibili, paria virtute spirituali; » non integre et bona fide adducta sunt. Sic enim Augustinus loquitur: « Aliud illi, aliud nos, sed specie \isibili quidem, tamen hoc idem significante virtute spirituali, » id est, diversa erant signa, tamen quoad vim spiritualem significandi, eadem erant, quia idem significabant: quod clarius paulo ante dixerat his verbis: « In signis diversa sunt, sed in rc, qua; significatur, paria sunt. » Nec poterat Augustinus ullo modo dicere, quod ei Calvinus tribuit, Sacramenta vetera nostris mqualia esse, quoad efficaciam, cum in Psalm. LXXII dixerit nostra esse salubriora et fceliciora, et lib. XIX contra Faustum c. 13. nostra dixerit esse virtute majora, utilitate meliora.

Unum est hic observandum, Augustini expositionem, qui per eamdem escam spiritualem I. Corinth. X. intelligit significari, eadem esse Sacramenta vetera et nova, quoad vim significandi, et inde illam escam dictam esse spiritualem, non esse quidem centra nos, ut jam ostendimus: tamen non esse necessario sequendam. Nam si per escam spiritualem intelligeremus escam spiritualiter intellectam, ut vult Augustinus, tunc soli justi eam manducassent. Id quod fatetur Augustinus, et ideo notat Paulum dixisse; Patres nostri eamdem escam spiritualem manducaverunt; non autem Patres vestri, quia loquebatur solum de justis, qui sunt nobis similes. Christum autem Joannis VI,

dixisse: Patres vestri manducaverunt manna, non, Patres nostri; quia loquebatur Dominus de malis Judaeis, qui non manducaverunt illam escam spirituali ter. At hoc repugnat Apostoli verbis, qui ait: Patres nostri omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et per, Omnes, intelligit non omnes justos tantum, sed omnes absolute tam bonos, quam malos, qui in deserto illo fuerunt. Nam subjungit: Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Beo: et paulo ante dixerat: Patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt. At certe non tantum boni, sed etiam mali sub nube fuerunt, et mare transierunt. Verior igitur est Chrysostomi ct Gyrilli expositio, et aliorum interpretum, quos supra secuti sumus. Nec mirum esse debet, si anteponimus in hujus loci explicatione Chrysostomum Augustino. Nam ille scripsit commentaria ex professo in epistolam hanc B. Pauli: hic autem obiter explicuit hunc locum in commentariis in Joannem.

Argumentum quartum sumit Kemnitius ex Paulo Coloss. II: Circumcisi estis Circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis. « Paulus, inquit Kemnitius, pag. 66, permutatis vocabulis Circumcisionis et Baptismi, significat nos, qui in novo Testamento per Baptismum habemus exspoliationem corporis peccatorum carnis, accepisse, et habere idem, quod circumcisi in veteri Testamento per Circumcisionem acceperunt. »

Respondeo, hoc argumentum nihil concludere. Nam etiamsi Paulus Baptismum vocat Circumcisionem, quia Circumcisio fuit figura Baptismi; tamen non inde sequitur, eumdem fuisse effectum utriusque, imo sequitur non esse eumdem, cum non possit esse vis eadem figura;, et rei figurata;. Unde idem Apostolus Circumcisionem Judaicam vocat manu factam, nostram autem negat esse manu factam, quia qui principaliter baptizat, Deus est, non homo. Neque tribuit Paulus effectum Circumcisionis Baptismo. Nara exspoliare corpore a peccatorum, id est, a toto corpore obnoxio peccatis, et reddere hominem plene spiritualem tribuit Paulus soli Circumcisioni Christiana;, id est, Baptismo. Circumcisio enim Judaica non totum corpus, sed unam particulam circumcidebat.

Argumentum quintum est Kemnitii pagina G7. ex Paulo ad Hebr. XIII: Christus Jesus heri, et hodie, ipse et in scecula.

Respondeo, argumentum si quid concludit, tantum concludere Sacramenta vetera idem significare, quod nostra significant, nimirum Christum, qui erat in Testamento veteri latens in figuris et vaticiniis. At ne hoc quidem concludit. Nam Apostolus loquitur de fide, et doctrina, non de Sacramentis: vult enim credi, Christum esse aeternum, non temporalem, ut somniabant haeretici.

Chapter 29 of 36