Skip to the text

Caput XX. Probatur character ex Scripturis

Quantum ad Tertium, probandum est ex divinis litteris, characterem esse. Ubi interim Observandum est, non esse mirandum, si non inveniantur tot testimonia, et tam expressa de charactere, ut inveniuntur de gratia. Nam gratia est effectus principalis, character secundarius, item gratia est effectus omnium Sacramentorum, character aliquorum tantum; proinde vera ratio Sacramenti potest sine charactere consistere. Denique notitia gratia? magis necessaria est, quam characteris. Non desunt tamen loca Scriptura?, ex quibus character colligi possit, praesertim adjuncta explicatione Patrum, et Ecclesiae, sine qua nullum dogma Ecclesiasticum omnino certo statui potest.

Primum testimonium est II Gorinth. I; Qin unxit nos Deus, et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. Hic tres effectus ponuntur Sacramenti confimationis, in quo proprie ungimur, et signamur tum exterius, tum interius. Primo unctio, quae sine dubio fit per gratiam gratum facientem. Ut enim oleum sanat morbos, reddit robusta membra, illustrat, consolatur etc. ita gratia justificans facit. Secundo est signum, seu obsignatio qua?dam, qua consecramur Deo, et deputamur ad ejus cultum, et per hanc intelligimus characterem, quem Patres passim signum et sigillum vocant. Tertio pignus spiritus, id est, testimonium bonae conscientiae, quod sequitur justificationem, et est quasi arrhabo figura? gloriae. Nihil enim in hoc mundo jucundius testimonio bona? conscientiae: haec est enim pax, qua? exsuperat omnem sensum. Neque potest responderi per hoc signum intelligi ipsum Sacramentum externum, quo obsignantur promissiones, ut adversarii volunt; tum quia Paulus loquitur de obsignatione cordis, non corporis, ut etiam de unctione interna, et testimonio interno; tum etiam quia Paulus dicit nos obsignari, non promissiones. Alioqui etiam oporteret dicere inungi promissiones: nam eodem modo loquitur Paulus de signo, et de unctione. Vide Ambrosium lib. I. de Spiritu sancto cap. G. Ilayinonem et Theodoretum in hunc locum.

Secundus locus est Ephes. I: In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hcereditatis. Ubi nota illud (credentes) in Grajco esse temporis praeteriti 7rwTev<xavTej, id est, postquam credidistis. Quocirca loquitur de Baptismate, quod datur post fidem; ac dicit in Baptismate dari obsignationem virtute Spiritus sancti. Et ita exponunt de signaculo, quod accipitur in Baptismo Grseci et Latini, Chrysostomus, Theophylactus, Hieronymus, Havmo, Beda, Anselmus, et alii. Nec possumus dicere hic agi de obsignatione promissionum ad excitandam fidem, quandoquidem haec signatio datur post fidem.

Tertius locus est Ephes. IV: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis; ubi per diem redemptionis, intelligit diem regenerationis per Baptismum, ut Haymo, et GEcumenius annotarunt. Neque obstat particula illa, in diem, quia Apostolus solet usurpare praepositionem et, quae conjungitur accusativo, pro praepositione h, quae conjungitur dativo apud Graecos, et ablativo apud Latinos: ut II Tim. ult.: Salvabit me in regnum suum coeleste, id est, in regno suo coelesti.

Haec omnia loca Calvinus in commentario exponit de obsignatione promissionum, quam Deus in cordibus facit, ut fides magis confirmetur. Sed repugnat modus loquendi Apostoli, qui semper dicit, non obsignari, esset enim nimis impropria, et inusitata locutio, obsignari hominem, pro eo quod est, obsignari promissiones homini factas.

His accedant figura, et vaticinium Testamenti veteris. Nam Circumcisio fuit figura Baptismi omnium consensu. Circumcisio autem non solum prajeidebat carnem, quo significabatur justificatio a peccato, sed etiam relinquebat in corpore quoddam veluti cauterium, quo discernebantur Judici a non Judicis. Quod cauterium si quid significabat, certe significabat characterem, quem in anima gerunt Christiani, quo discernemur in seternum a non Christianis. Vaticinium ha¬

betur Isai. LXVI. ubi loquens Dominus de vocatione gentium: Omnes gentes, inquit, et linguae venient, et videbunt gloriam meam, et ponam in eis signum etc. Quamvis enim per hoc signum possit intelligi signum crucis, aut aliquid aliud, tamen nihil repugnat si dicamus intelligi characterem: praesertim cum videamus Paulum loqui de signo quodam spirituali interno, et oporteat Scripturam exponere per Scripturam, cum id £eri potest.

Aliqui addunt aliam figuram exExod.XII. ubi signantur postes, et superliminaria sanguine agni, et vaticinium Ezech. IX: Signa Thau in frontibus gementium, et dolentium (o). Sed luec loca non sunt ad rem. Nam exponuntur a Patribus de signo crucis, quod inscribitur in fronte, et recte: nam Ezechiel nominat frontem, et idem significat superliminare, quod est in porta domus id, quod est frons in homine. Unde etiam in Apoc. VII. ubi habetur similis obsignatio, etiam nominatur frons, donec signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Et prieterea in utroque loco dicuntur salvari omnes signati, et nulli non signati salvari: quod certe non convenit characteri; multi enim cum charactere damnabuntur, et multi sine charactere salvabuntur. At omnes salvantur, qui signantur Christi cruce sanguine, id est, quibus applicatur meritum crucifixi, cujus figura est signum crucis; et nulli salvantur quibus hoc meritum non applicatur. Vide de his locis Cyprianum tract. contra Demetrianum. Hieronymum in cap. IX Ezechiel. Gaudentium tract. 5. in Exodum.

Chapter 32 of 36