Caput XIII
bus. Primo, quod existimat Sacramenta nova legis uberiorem gratiam dare quam vetera, quia nimirum clarius excitant fidem, et proinde major fides magis justificat. «Neque tamen negamus, inquit in Antidoto, loco citato, quin uberior sub Christi regno percipiatur gratia. » Lutherus autem omnino ®- quat Sacramenta illa nostris. Secundo, Lutherus (ut ostendimus) non omnes caeremonias Judaicas, sed tantum eas, qu® habent annexas promissiones, vult esse Sacramenta et nostris aequalia. At Calvinus omnes illas caeremonias habet pro Sacramentis, quae darent gratiam, licet non ita copiosam, ut nostra. Nam lib. IV Instit. cap. 14. §. 21. purificationes Judaeorum numerat inter Sacramenta; et§. 26. idem prolixius docet. Et licet uterque erret, minus absurde Calvinus docet, quam Lutherus.
Kemnitius in Examine Concilii partim Lutherum, partim Calvinum sequitur. Nam pag. 60 et 70.admittit Lutheri distinctionem de duplici genere signorum veterum: pag. autem 74. admittit cum Calvino uberiorem gratiam dari in Sacramentis novis, quam in veteribus: cum utroque autem convenit in damnanda Ecclesia; doctrina. Atque h®c de sententia haereticorum.
Explicantur sententice Catholicorum.
Quantum ad secundum, Catholici omnes conveniunt, Sacramenta veteris legis, qu® proprie Mosaica dicuntur, non contulisse gratiam ex opere operato. Id enim docent omnes Theologi in IV. dist. 1. et idem definivit Concilium Florentinum in instruet. Armenorum; et Concilium Tridentinum, quamvis brevius et obscurius, quia non erat necesse, cum jam res esset definita, sess. VII, can. 2.
Est autem hic notandum, ista concilia non definivisse (ut calumniatur et mentitur Kemnitius in 2. parte Examinis, pag. 58 et 59.) veteres Patres non habuisse gratiam Dei ex merito Christi, aut eam habuisse sine ullo organo, seu medio applicante Christi meri¬
ta. Concilia enim nihil horum dicunt, sed tantum afferunt, hoc esse discrimen inter Sacramenta legis veteris, et nov®, quod nostra conferunt gratiam, illa solum eam significabant. Non est autem consequens, veteres Patres non habuisse gratiam, aut habuisse sine organo applicante Christi merita. Nam etiamsi non habuerunt eam per Sacramenta, tamen habuerunt per fidem, ut etiam nunc adulti per fidem et contritionem veram jusfiticantur, antequam reipsa ad Sacramentum accedant.
Etsi autem Catholici in hoc principio conveniant inter se, et discrepent ab haereticis hujus temporis; tamen sunt etiam apud eos du® qu®stiones, de quibus breviter dicam, qu® sint opiniones, cum id sit necessarium, partim ad controversiam propositam explicandam, partim ad refellendas hareticorum calumnias.
Una igitur qu®stio est de Sacramentis veteribus Circumcisione excepta, an saltem justificarent ex opere operantis. Du® sunt autem opiniones. Prima Magistri in 4. dist.l. qui id negat: ait enim Sacramenta illa non justificasse, etiamsi in fide et charitate susciperentur, quia data erant, ut essent oneri, non ut justificarent. Secunda est communis Theologorum, justificasse omnia illa Sacramenta ex opere operantis, id est, ex fide, et devotione suscipientis: et h®c sententia est verissima. Nam est generaliter vera sententia Apostoli ad Rom. II: Factores legis justificabuntur. Quamquam ista justificatio non est proprie Sacramentalis, sed est communis omnibus bonis operibus, qu® in charitate fiunt; nec est justificatio prima, sed secunda. Quod autem Kemnitius in 2. par. Examinis, pag. 58. vociferatur, hanc sententiam directe, et quasi adversa fronte pugnare cum Paulo, qui Rom. IV. ex professo docet, Abrahamum non esse justificatum ex operibus, ex mera imperitia nascitur. Nam Paulus loquitur de operibus, qu® fiunt ex solis viribus liberi arbitrii, quibus operibus et nos fatemur, neminem justificari. Theologi autem cum dicunt, Sacramenta vetera justificasse ex opere operantis; loquuntur de opere, quod oritur ex gratia Dei. Vocant enim opus operantis fidem, charitatem, obedientiam, qu® sunt omnia Dei dona, cum sine speciali Dei auxilio non habeantur: de qualibus operibus Paulus Rom. II: Factores legis justificabuntur.
Et Jacobus cap. II: Abraham nonne ex ope - ribus justificatus est?
Altera qucestio est de Circumcisione, quae non est proprie Sacramentum Mosaicum, sed legis naturae: unde Joan. VI: Circumcisio non est ex Mose, sed ex Patribus. (: 2 ) Porro de Circumcisione duae sunt opiniones. Prima opinio est Alexandri par. 4. quaest. VII. memb. 7. art. 4. Bonaventurae, Scoti, et G.ibrielis, in IV. distinet. 1. qui admittunt Circumcisionem ex opere operato contulisse justificationem: Pugnant autem cum hac sententia multa argumenta. Primo Scripturae, quae cum dicunt, Sacramenta vetera fuisse egena elementa, non excludunt Circumcisionem, imo de illa maxime loquuntur, ut postea videbimus. Secundo Concilia, Florentinum, et Tridentinum, quae solis Sacramentis nostris tribuunt vim justificandi. Neque valet, quod quidam dicunt, Concilia ista cum negant, Sacramenta veteris legis justificasse, loqui tantum de Sacramentis Mosaicis, id est, a Mose promulgatis, non autem de Circumcisione, quae erat Sacramentum legis naturae datum Abrahae, nou Mosi, hoc, inquam, non valet. Nam Concilia intendunt explicare excellentiam Sacramentorum novae legis; quae quidem excellentia non minus obscuratur, si Sacramenta legis naturae sint nostris aequalia, quam si id tribuatur Sacramentis legis scriptae. Praeterea cum Deus in lege gradatim processerit, et legem imperfectiorem dederit in statu naturae, quam in statu legi scriptae; et in hoc statu imperfectiorem, quam in statu Evangelii: idem sine dubio fecit in Sacramentis: proinde si Sacramenta Mosaica non justificabant, multo minus Sacramenta legis naturae.
Hic tamen est hoc Annotandum, hanc sententiam primam non favere haereticis hujus temporis, licet aliquod Sacramentum antiquum cum nostris aequaverit. Nam haeretici cum paria laciunt Sacramenta vetera nostris, non vetera extollunt, sed nostra deprimunt, ac dejiciunt; btec autem prima sententia non dejicit nostra, sed extollit antiqua.
Secunda sententia est S. Thomae 3. par. quaest. LXX. art. 4. et discipulorum S. Thema?, Capreoli, Soli, Ledesmii, et aliorum, in IV. dist. I. vel 2. qui docent, Circumcisionem vi sua non justificasse, sed justifi¬
casse tamen, qhatenus fidei protestatio erat, et fidem applicabat. Itaque volunt ii auctores, justificatos fuisse veteres ex merito passionis Christi, ut nos justificamur, sed hoc meritum nobis applicari per Sacramenta, Hebraeis autem per solam fidem; quae tamen fides requirebat ut conditionem, sine qua non operabatur, Sacramentum Circumcisionis. Haec sententia sine dubio probabilior est: sed quia non est nobis propositum, nisi fidem adversus haereticos propugnare, his omissis, ad tertium caput transeamus.
Chapter 25 of 36