Caput X. Solvuntur objectiones ex Patribus
Primo objiciunt Augustinum, qui ait, non Sacramentum, sed fidem Sacramenti justificare. Hanc sententiam sine nomine Augustini, ut proverbium vulgare, citat Martinus Lutherus in lib. de captivit. Babylonica, cap. de Baptismo, et in assert. artic. 1. sed in lib. contra Cochlaeum citat nomine Augustini. Quod etiam facit Philippus in Apologia, art. 13. ubi postquam dixerat, non posse produci ullam litteram ex veteribus pro sententia Scholasticorum; addit: « Imo in contrarium ait Augustinus, quod fides Sacramenti, non Sacramentum justificet. »
Respondeo, Augustinum nihil ejusmodi dicere expressis verbis, sed contrarium potius. Nam in epist. 23. ad Bonifacium dicit Augustinus, parvulos esse fideles, et salvari, si moriuntur post Baptismum, quia etiamsi non habent fidem, habent tamen fidei Sacramentum; quod -est idem, ac si diceret: Parvulos non salvat fides, sed Sacramentum fidei. Fortasse Lutherus collegit eam sententiam ex tract. 80. in Jo. ubi Augustinus ait, aqua Baptismi mundari cor, id faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur. Sed jam supra ostendimus in quaestione deforma Sacramenti, illud (quia creditur) non significare actum fidei, sed objectum. Quod si alicubi inveniretur disertis verbis ea sententia, sine dubio exponenda esset pro eo solo tempore, quo quis non potest habere Sacramentum: in ejusmodi enim necessitate sufficit fides Sacramenti cum voto ejusdem, ut Augustinus dicit, lib. IV de Baptismo, c. 22. sicut etiam e contrario in parvulis, qui non possunt habere fidem actualem, sufficit fidei Sacramentum; ut ex ep. 23. Augustini jam probavimus.
Secundo proferunt illa verba Augustini ex lib. quaestionum veteris et novi Testamenti, quaest 59: «Qui Baptismum putat carnali ratione consistere, hic non est spiritualis: nec donum coeleste poterit consequi, qui se per aquam, non per fidem commutari credit. »
Respondeo Primo, librum citatum non esse Augustini, sed alicujus haeretici, qui multa docet, et contra fidem, et contra Augustinum, ut quod mulier non sit creata ad imaginem Dei, quaest. 21. quod Melchisedech fuerit Spiritus sanctus, q. 109. et quod Adam non habuerit Spiritum sanctum q. 123.
Secundo dico, testimonium allatum non esse contra nos, sed pro nobis. Nam auctor hic loquitur de causa formali, non de efficiente justificationis, ac dicit hominem immutari, et renovari non per externam lotionem, quasi nihil sit Baptismus noster, nisi mundatio carnis, ut olim Baptismata Judaeorum; sed per fidem, quae cum est perfecta et viva, formaliter mundat et justificat, juxta illud Petri, Actor. XV: Fide purificans corda eorum. Hanc autem fidem, id est, formalem justificationem hic auctor dicit dari in Baptismo: «Aqua, inquit, cernitur, sed qui non videtur, Spiritus operatur, ut fides in ipso sit. » Ubi non potest loqui de fide imperfecta, et inchoata, quae secundum nos disponit ad justificationem, et quae secundum Lutheranos, apprehendit justificationem; ista enim praicedere debet Baptismum. Loquitur igitur de fide perfecta, quae infunditur in Baptismo, et quae justificat formaliter. Quod idem definivit Concilium Trident. ses-. VI, cap. 7.
Tertio profert Calvinus, lib. IV Inst. c. 14.
alium locum Augustini, ex lib III. quaest. in Levetic. qu. 84, ubi Augustinus duo dicit. Primo, ministrum hominem solum praebere Sacramentum visibile, Deum autem praebere invisibilem gratiam. Secundo, ita separari haec duo, ut in quibusdam sit Sacramentum sensibile sine gratia invisibili, ut in Simone Mago a Philippo baptizato; in quibusdam invisibilem gratiam sine Sacramento visibili, ut in bono latrone.
Ad Primum respondeo, duobus modis hominem ministrare Sacramenta. Uno modo faciendo quod potest ex naturali sua virtute. Alio modo applicando Sacramenta ut instrumenta a Deo mota, et elevata ad actionem supernaturalem faciendam. Primo modo vere dicimus, hominem non justificare, sed solum lavare corpus, aut aliquid hujusmodi; et sic loquitur Augustinus. Alio modo vere dicimus, hominem justificare, sed non alia actione, quam illa, qua Deus ipse utitur ad justificandum. Atque ad hunc modum exponendum est, quod ait S. Hieronymus in cap. IV Isaioj, ubi dicit: «Homo aquam praebet, Deus autem Spiritum sanctum. » Ad secundum dico, illa posse separari; non quod Sacramentum sensibile non sit causa invisibilis gratiae, sed quod possit impediri ejus effectus per obicem, vel indispositio— nem subjecti, et quod possit Deus sine Sacramento etiam dare gratiam suam.
Quarto solet adferri ex Augustino alius locus cx lib. XV Trinit. cap. 26. ubi dicit, solum Deum posse dare Spiritum sanctum, et ideo Apostolos non dedisse Spiritum sanctum, quibus manus imponebant, sed orasse, ut descenderet.
Respondeo: aliud esre dona Spiritus sancti, aliud ipsum Spiritum sanctum. Dona Spiritus sancti dant Sacramenta; ipsum Spiritum sanctum non potest proprie dare, nisi is, a quo ille procedit. Posset etiam dici, Spiritum sanctum ex auctoritate non dari, nisi a Deo, a quo procedit, tamen instrumentaliter dari etiam ab hominibus. Nam Act. VIII legimus, per manus Apostolorum datum fuisse Spiritum sanctum, quod etiam ibidem fatetur Augustinus.
Quinto proferunt ex Augustino lib. XIX. contra Faustum, cap. 16. illa verba: « Quid sunt, quaeque corporalia Sacramenta, nisi quaedam verba visibilia? » Hinc enim colligi putant, Sacramenta non justificare, nisi more concionis, aut picturse, quae solum repraesentando agit.
Respondeo: Augustinum eo loco assignare unum Sacramenti effectum, id est, significationem, sed non propterea negare caeteros, quos alibi saepe posuit. Cur autem eo loco solum de significatione agat; causa fuit, quia disputabat de Sacramentis in genere, id est, de Sacramentis utriusque Testamenti: proinde ponere debuit effectum communem omnibus Sacramentis. Cur autem appellaverit Sacramenta visibilia verba, illa fuit causa, quia disputabat contra Manichaeos, qui reprehendebant mutationem Sacramentorum veterum in nova: ac dixerat necessario mutanda fuisse verba post Christi adventum; nam cum veteres dicerent, Christus veniet, morietur, resurget; nos dicere debemus: Venit, mortuus est, resurrexit. Inde collegit etiam Sacramenta mutanda fuisse, ne jam falso significarent. Ut autem similitudo aptissima demonstraretur, dixit: « Quid sunt Sacramenta (nimirum quoad significationem) nisi visibilia verba? »
Sexto profert Kemnitius alium locum Augustini, ex lib. XXI. de civit. Dei, cap, 25. ubi B. Augustinus reprehendit eos, qui sentiebant non posse damnari eos, qui Sacramenta percipiunt Baptismi, et coena: Domini, licet nec fidem, nec bonam vitam teneant. Isti enim videntur omnino sensisse Sacramenta justificare ex opere operato, ita ut vi sua justificarent, non per fidem.
Respondeo: Augustinus merito filos reprehendit, quia illi non solum credebant, Sacramenta justificare ex opere operato, sed credebant non posse amitti gratiam, ct salutem semel acceptam in Sacramento per quaecumque peccata postea accedentia; qua: sententia non est nostra, sed potius Martini Lutheri, qui in lib. de captivit. Babylon, cap. de Baptismo, ait: « Vides quam dives sit homo Christianus, seu baptizatus, qui etiam volens, non potest perdere salutem suam quantiscumque peccatis, nisi nolit credere? »
Septimo solet objici Bernardus, qui in serm. de coena Domini sic ait: « Sicut investitur Canonicus per librum, Abbas per baculum. Episcopus per annulum, sic divisiones gratiarum diversis sunt tradita: Sacramentis. »
Respondeo: non comparat Bernardus Sacramenta cum libro, baculo, et anriulo, ratione efficientia:, sed solum ratione ‘diversi¬
talis Sacramentorum. Nam alioqui ibidem docet, Sacramenta conferre gratiam, ut supra citavimus.
Ultimo proferunt Tertullianum, qui in lib. de Poenitentia vocat Baptismum fidei obsignationem: quomodo etiam loquitur Basilius, lib. III. in Eunomium, et lib. de Spiritu sancto, cap. 12.
Sed ad hrec respondimus supra cap. 17. ubi ostendimus, Baptismum vocari sigillum fidei, non quia excitet fidem, sed quia per Baptismum testatur is, qui baptizatur, se credere, et etiam Ecclesia baptizans dat illi publicum testimonium ipsius fidei. Sed quamquam Patres id vere tribuant Baptismo, non tamen negant habere etiam alios effectus prastantiores; imo etiam eos asserunt, ut supra ostendi.
Chapter 22 of 36