Skip to the text

Caput XI. Solvuntur objectiones ex ratione depromptee

Prima ratio est Lutheri in Babyl. cap. de Baptismo, et Philippi in Apologia, art. 13. et aliorum. In omni Sacramento requiritur verbum promissionis: ubi est promissio, ibi necessario exigitur fides, qua: promissionem accipiat: ergo fides est, quee immediate operatur, et justificat. Confirmat Lutherus, quia multi per fidem salvantur sine Sacramento, ut qui non habent a quo baptizentur: et contra, qui Sacramentum habent sine fide, damnantur. Igitur in Sacramento fides est, quae justificat, non Sacramentum.

Respondeo: tribus modis peccare hoc argumentum, quod tamen est communissimum apud adversarios. Primum enim, verbum promissionis requiritur quidem in institutione Sacramenti, at non requiritur in ipso usu Sacramenti: id quod patet. Nam qui baptizant non dicunt: Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit, qua: est promissio; sed dicunt: Ego te baptizo in nomine Patias etc. Et qui consecrant Eucharistiam, non dicunt: Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum; sed: Hoc est corpus meum. Et qui absolvunt, non dicunt: Quorum remiseritis peccata; sed: Ego absolvo te. Porro hic agimus de usu Sacramenti, non de institutione: agimus enim de effectu Sacramenti;

operatur autem Sacramentum, dum eo utimur. Quare argumentum non est ad propositum, et falsum assumit. Secundo, etiamsi in usu requireretur semper promissio, et consequenter fides, non inde posset concludi, fidem esse, qua; immediate justificat: diceremus enim, lklem requiri ut conditionem, et ut quse applicaret homini Sacramentum. Sicut autem medico offerente pharmacum, et promittente sanitatem, requiritur in ajgroto fides, quae accipiat serio illam promissionem, et medico assentia tur; non tamen est ea fides, qua; sanat aegrotum, sed pharmacum licet sine fide pharmacum acceptum non fuisset: ita quoque etc. Tertio, etiamsi et promissio requiretur, et fides in Sacramento justificaret: non tamen inde concludi posset, quod illi concludunt, solam fidem agere, Sacramentum autem nihil efficere: sed concluderetur, utrumque esse necessarium, et unum sine altero non sufficere.

Ad confirmationem Respondeo, fidem, et Sacramentum paria in hac re videri posse. Nam sicut in necessitatis articulo potest salvari aliquis sine Sacramento in re, modo habeat votum ejus, et fidem, ac poenitentiam: ita e contrario salvantur parvuli sine fide actuali persolum Sacramentum. Et sicut in adultis, qui habet Sacramentum, etnonvult credere damnatur; ita qui habet fidem et non vult Sacramentum percipere, damnatur. Ex quo intelligimus utrumque requiri, cum haberi potest, et utrumque justificare, sed diverso modo. Nam Sacramentum active justificat, ut instrumentum Dei: fides, et poenitentia justificant, ut dispositiones, et secundum aliquos, ut causm meritoriae decongruo. Neque est eadem gratia (ut supra diximus) quae datur vi Sacramenti, et qua; datur sine Sacramento ob dispositionem, vel meritum de congruo fidei, et poenitentiae.

Secunda ratio estZwinglii in libro de vera et falsa religione, cap. de Sacramentis. Solus Deus novit corda hominum; igitur solus ipse potest ea mundare: non ergo Sacramenta justificant. Confirmatur, quia si Sacramenta ex opere operato justificarent, Deus esset obligatus Sacramentis, quippe qui non posset non justificare eum, qui Sacramentum percipit.

Respondeo: argumentum probat, Sacramenta non esse causas principales; non autem non esse instrumentales. Non enim est

necesse ut Sacramentum noverit cor, ve conscientiam, sed satis est, si Deus noverit, qui per Sacramentum operatur.

Ad confirmationem dico, Deum non esse alligatum Sacramentis, sed contra Sacramenta esse alligata Deo; nam Deus potest sine Sacramentis justificare, Sacramenta sine Deo non possunt. Quod autem Deus non possit non justificare eum, qui accipit fideliter Sacramenta, non ideo fit, quia sit alligatus Sacramentis, sed quia est alligatus (si sic loqui licet) veritati sum, non enim potest non esse fidelis in promissis suis. Adde, quod haec omnia argumenta, si quid concluderent, concluderent etiam Christi sanguine, vel fide in Christum, non posse homines justificari. Nam Christi sanguis non scrutatur corda, nec penetrat ad animam magis, quam Sacramenta: et sicut absurdum videtur adversariis Deum alligari aliquo modo Sacramentis, ita absurdum videri debet alligari Christi sanguini, aut nostra; fidei. Et tamen adversarii nihil saepius docent, quam nos Christi sanguine, et fide in ipsum justificari.

Tertia ratio Calvini lib. IV Instit. cap. 14. §. 14. qui dicunt Sacramenta justificare, abstrahunt homines a Deo, et faciunt ut in spectaculo rei corporeae acquiescant, non in ipso Deo.

Respondeo Primo, si argumentum aliquid valeret, probaret non debuisse Deum in Testamento veteri proponere serpentem ameum, quem qui aspicerent sanarentur; imo ne4c debuisse Deum incarnari, ne in spectaculo rei corporeae homines acquiescerent.

Secundo respondeo, contrarium sequi ex nostra doctrina. Nam cum dicamus. Sacramenta ex se non habere virtutem, sed Deum esse, qui per illa operatur, hoc ipso trahimus homines ad Deum; quomodo qui a Christo curabantur, vel per tactum fimbriae, vel etiam per sputum, et lutum non acquiescebant in fimbria, et sputo ac luto, sed agnoscebant, et laudabant Christi virtutem.

Quarto ratio est Kemnitii loco citato in 2. parte Examinis, cap. de efficacia Sacramenti; Eodem modo justificant verbum Dei, et Sacramenta; sed verbum justificat solum excitando fidem, igitur et Sacramenta solum justificant excitando fidem. Majorem propositionem probat Primo, quia Scriptura, sicut dicit Sacramenta justificare, sic etiam dicit verbum justificare, Roman. I: Euangelium virtus Dei est in salutem omni credenti. Secundo probat, quia iu justificatione per Sacramenta concurrunt duae quasi manus, una est Dei offerentis gratiam, altera est hominis illam accipientis; manus Dei est verbum, et Sacramentum; manus hominis est fides. Ergo nec verbum, nec Sacramentum quidquam prodest, nisi fide accipiatur, et si quid prodest, ideo prodest, quia fide accipitur. Heb. IV: Non proficit illis sermo auditus, non admixtus fidei.

Respondeo: falsum esse, verbum et Sacramentum eodem modo justificare; imo, ut supra diximus, ita diverso modo justificant, ut unum, id est, verbum praecedat fidem, alterum, id est, Sacramentum, sequatur fidem.

Ad primam probationem respondeo Primo, per Evangelium eo loco intelligi posse non concionem, sed mysteria ipsa Evangelii, ut incarnationem, passionem, Sacramenta etc. Secundo, si accipiatur Evangelium pro concione, dico ibidem explicari, quomodo Evangelium salvet. Nam subjungit Apostolus: Justitia enim Dei revelatur in eo ex fide in fidem. At nusquam Scriptura ita exposuit modum salvandi Sacramentorum. Tertio dico, Scripturam, et verbo, et Sacramento tribuere vim justificandi, sed nusquam dicere eodem modo justificare; neque licet ex eo quod legimus, verbum, et Sacramentum justificare, continuo colligere, ergo eodem modo justificant: Alioqui liceret etiam concludere, eodem modo justificare verbum, quo justificat Deus, vel fides, vel Christi passio; haec enim omnia dicuntur in Scripturis justificare: et tamen non admitteret Kemnitius, ista eodem modo justificare.

Ad Secundam respondeo, verbum et Sacramenta dici posse manum Dei, per quam ad nos venit gratia et justitia: sed non eodem modo. Manus enim multa officia habere potest; nam et porrigit aliquid, et etiam operatur. Porro verbum dici potest manus, quia offert salutem, non autem quia reipsa operatur, vel applicet; contra vero Sacramentum dicitur manus, quia applicat reipsa Christi meritum, operatur gratiam. Hujus differentiae signum evidens est, ''quod verbum non praedicatur, nisi intelligentibus, nec prodest, nisi intelligatur, et credatur: at Sacramen¬

tum exhibetur, et prodest etiam non intelligentibus, ut infantibus, et amentibus. Pari ratione fides dici potest manus nostra, non, ut vult Kemnitius, quia apprehendat promissionem, et ipsa sola hoc modo justificet; sed quia removet obstacula, et disponit animam, ubi est necessaria talis dispositio. Alioqui non solum non prodesset Baptismus infantibus, et amentibus, sed nec adultis, et sanis, si in ipso momento Baptismi paululum distraherentur animo, tunc enim fides non apprehendit promissiones.

Argumentum postremum Zwinglii est: Fieri non potest, ut Sacramenta, quae sunt res crassae et materiales, ad animam penetrent, igitur non purgant sordes peccati, quae in anima resident.

Confirmari potest hoc argumentum, Primo; quia si ullo modo Sacramenta possent operari in animam, id fieri deberet per actionem, quam habent in corpora, ut Augustinus dicit de aqua, quae corpus tangit, et cor abluit: at saepe Sacramenta ne ipsum quidem corpus attingunt. Nam cum quis absolvitur, non est necesse, ut sonus verborum, aut manus sacerdotis pertingat ad poenitentem. Pari ratione Matrimonium potest Seri solis nutibus, vel inter absentes. Denique non est necesse, ut verba consecrationis realiter panem consecrandum attingant: possunt enim ea verba dici tam submisse, et in tanta distantia, ut aer motus non perveniat ad panem. Denique de ipso Baptismo idem probari potest; nam virtus debet esse in verbis.

Secundo; Justificatio est opus nobilius, et difficilius, quam sit creatio mundi, ut Augustinus docet tract. 72. in Joan. Et patet, quia in justificatione reperitur creatio gratiae, quae est res quadam divina, et supernatui’alis: at nulla creatura potest esse instrumentum creationis, ut S. Thomas docet, 1. par. quaest. XLY. art. 5.

Tertio; Justificatio fit in momento: Sacramenta in momento operari non possunt; ergo non possunt justificare. Probatur Minor. Nam non potest operari aliqua causa, nisi quando est: actio autem Sacramentalis, cum sit successiva, in instanti esse non potest. Explico: res successivae non habent esse, nisi dum fiunt, consistunt enim in quodam fluxu. Quare non est assignare ullum instans, in quo sit res successiva, vel etiam ulla pars ejus, sed tantum est assignare instans in quo est quiddam indivisibile continuativum rei successivae, quod quidem continuativum non est res successiva, nec pars ejus: res enim successivae, essentialiter requirunt extensionem quamdam. Igitur intelligi nequit rem successivam agere; nisi successive, et proinde in tempore, cum ipsa in nullo instanti sit, et non possit id quod non est, vel quando non est, agere.

Quarto; Yel est in Sacramentis aliqua virtus superaddita divinitus, vel non. Si non est, ergo non possunt attingere affectum supernaturalem: est enim inintelligibile, quod aliqua res maneat prorsus, sicut antea erat, et nihil accipiat, et tamen possit facere, quod antea non poterat. Si est, vel est virtus corporalis, vel spiritualis. Sicorporalis, non poterit efficere rem spiritualem, neque agere in rem spiritualem, proinde nihil proderit; nam ideo virtus superaddita requiritur, quia Sacramentum non potest agere in animam, quae est spiritus, nec potest producere gratiam, quae est spiritualis. Si autem virtus spiritualis est, non igitur poterit esse in Sacramento corporali. Non enim accidens spirituale, et indivisibile in subjecto corporali, et extenso recipi potest; omne enim, quod recipitur, per modum recipientis recipitur.

Praeterea Quinto; Ista virtus vel esset tota in qualibet parte Sacramenti, vel pars ejus in una parte Sacramenti, et pars in altera. Non primum, quia tunc sequeretur illam non pendere a subjecto in esse, nec proprie inhaerere; quare esset substantia, non accidens. Item etiam prolato quovis verbo, statim produceretur effectus, quod nemo concedit. Non etiam secundum, quia tunc esset corporea, et praeterea prolato primo verbo periret pars virtutis, prolato secundo periret altera pars: et sic virtus illa, vel tota, vel maxima ex parte periret, antequam effectus inciperet produci. Quare supervacanea erat illa virtus in partibus Sacramenti praecedentibus effectum.

Sexto; Yel ista virtus est in verbis tantum, aut in elemento tantum, aut in utroque. Si in verbis tantum, quomodo Eucharistia sumpta justificat? Si in elementis tantum, quomodo verba consecrationis Eucharistiae operantur? Si in utroque, vel erit eadem virtus, et hoc non potest esse, cum non possit unum accidens esse in duobus subjectis: vel erunt duae virtutes, et tunc

erunt in uno Sacramento duae virtutes, quod videtur absurdum. Si dicas: Erunt duae partiales. Contra, quia tunc deberent concurrere simul ad opus; at aliquando accidit, ut una pars Sacramenti longo tempore adhibeatur post aliam, ut cum unus hodie confitetur, ct crus absolvitur.

Denique inintelligibile est (ut Kemnitius dicit) quid sit ista virtus, quando adveniaf, quando desinat esse etc.

Ad haec argumenta posset tripliciter responderi. Primo posset, si quis vellet confiteri ignorantiam circa hujusmodi nodos; et tamen satisfacere haereticis, imo etiam ora illorum obstruere. Nam tenemur quidem rationem reddere ejus, quae in nobis est spei, I. Pet. III. sed id facere tenemur ex principiis fidei, non ex Metaphysica. Nam S. Augustin. lib. III. de peccatorum meritis, et remiss. cap. 4. « Ego, inquit, loquens de argumentis contra modum traductionis peccati originalis, « etiamsi istorum argumenta solvere non valeam, video tamen inhaerendum esse divinis litteris etc. » Et in epist. 29. ad Hieronymum, dicit se, cum interrogatur quomodo peccatum Adaj propagelur in posteros, respondere solitum: « Hoc, ut alia multa, me ignorare confiteor, » Et tamen non propterea deerat defensioni fidei: imo acerrime eam propugnabat, ostendens credendum esse, peccatum originale propagari in posteros, licet modum ignoremus, quia id Scriptura docet, et traditio, atque usus Ecclesiae.

Secundo posset quis respondere, Sacramenta esse veras causas justificationis, sed Morales, non Physicas: quomodo yera causa est homicidii, qui illud fieri jubet, licet ipse hominem, qui occiditur, non attingat. Sed quamquam luce responsio salva fide defendi potest, quam tuentur ex recentioribus Ledesmius in IV. dist. I. quaest. 3. art.l. et Canus in relectione de Sacramentis; et idem sensisse videntur antiqui Scholastici multi, ut Bonaventura, Scotus, Durandus, Richardus. Okam, Marsilius, Gabriel, in IV. dist. I. vel 2. qui docent, Sacramenta vere justificare, et tamen volunt solum Deum producere gratiam ad praesentiam Sacramentorum, ita ut non sint Sacramenta causae Physicae, nisi, sine quibus non fieret affectus: tamen puto longe probabiliorem, et tutiorem sententiam, quae dat Sacramentis veram efficientiam; quia Patres passim docent, Sacramenta non agere, nisi prius a

Deo virtutem, seu benedictionem, seu sanctificationem accipiant; et referunt effectum Sacramenti ad omnipotentiam Dei; et conferunt cum veris causis efficientibus, ut supra vidimus. Secundo, quia non esset differentia inter modum agendi Sacramentorum, et signorum magicorum. Tertio, quia tunc non esset borrio Dei minister in ipsa actione Sacramentali, sed homo praeberet signum actione isua, et Deus alia actione, viso eo signo infunderet gratiam, ut cum unus ostendit syngrapham mercatori, et ille dat pecunias. At Scriptura; docent, Deum esse, qui baptizat per hominem, ut supra ostendimus.

Tertio igitur responderi potest, cuin S. Tho- Thoma 3. qutest. LX1I. art. 4. quod Sacramenta sint causa; efficientes, etiam Physica;, sed instrumantales, virtus autem divinitus indita non sit aliqua nova qualitas inhaerens spiritualis, vel corporalis, sed sit solum motus, sive usus Dei. Per hoc enim quod Deus utitur hac actione Sacramentali ad gratiam producendam, elevat eam, et facit eam attingere effectum supernaturalem, quam non posset attingere, si a quocumque alio moveretur.

Ad cujus rei intelligentiam notanda sunt quatuor. Primum est, multum interesse inter instrumenta quibus utitur Deus, et quibus utuntur homines. Sunt autem quinque differentiae. Prima est, quod homo eget duplici applicatione: una, qua se applicet instrumento, ut accipiendo securim in manu; altera, qua applicet instrumentum operi; prior motio est in ipso homine, posterior est in instrumento. Deus autem non eget priori applicatione; est enim immutabilis, et praesentissimus omnibus rebus, proinde etiam applicatus. Quare motio illa, qua Deus movet Sacramenta, est sola applicatio Sacramenti ad opus, et est in ipso Sacramento, non in Deo.

Secunda est, quod homo eget instrumento naturaliter apto ad illud opus; non enim posset homo secare lignum serra, nisi illa ferrea, et acuta esset. Deus autem non indiget ista aptitudine instrumenti: non enim ipse juvatur instrumento, cum possit se solo omnia facere, sed utitur instrumento, quia placet illi, vel honorare creaturam, vel certe in eo potentiam suam ostendere; ut si quis de industria scribere vellet calamo parum idoneo. Ex quo sequitur non esse necessarium, ponere in Sacramentis aliquam Tom. III.

inhaerentem qualitatem, quae illud formaliter perficiat, sed satis est, si Deus Sacramento uti velit; non enim ipse indiget instrumento apto.

Tertia est, quod quando homo utitur insmento, necesse est, ut praeter motionem ipsius hominis, qua instrumentum movetur, ipsum etiam instrumentum per naturalem suam virtutem concurrat, et operetur id, quod sibi proprium est. Verbi gr. cum utitur faber securi ad faciendam cathedram, non satis est moveri securim artificiose, sed necesse etiam est, ut securis scindat: et cum utitur natura calore ad nutritionem, requiritur ut calor calefaciat, quod est sibi proprium; mediante enim illa actione, natura utitur calore ad convertendum cibum in carnem. At cum Deus utitur aliquo instrumento, non est necesse, ut instrumentum per naturalem suam virtutem aliquid operetur in subjecto; et si forte operatur, illa operatio non est causa effectus divini, ut talis operatio, sed solum ut res, quam Deuir ad hoc faciendum adhibere voluit. Hinc videmus in usu multorum Sacramentorum non reperiri ullam actionem propriam et naturalem eorum, ut patet de Absolutione, de Matrimonio, de consecratione Eucharistiae. In aliis reperitur actio propria, ut lotio, aut unctio, sedut dixi, illa quatenus naturalis actio, non est causa, sed, ut res quaedam. Ex quo sequitur, ut motio, seu usus Dei in Sacramentis non solum sit virtus agentis instrumento impressa, sed sit tota virtus et ratio, per quam agunt. Id enim, quod est in securi acies, et vis agentis illi impressa, id totum est in Sacramentis sola motio Dei.

Quarta differentia sequitur ex his duabus, quod homo non potest uti qualibet re pro instrumento sui operis: Deus autem potest, et revera utitur rebus diversissimis ad rem eamdem producendam.

Quirita differentia sequitur etiam ex prtecedentibus, quod homo non potest uti instrumento, nisi quod tangat rem, in qua est producendus effectus. Quia instrumentum debet operari circa subjectum suam propriam et corporalem actionem: actio autem corporalis non fit sine contactu. Deus autem potest etiam per id, quod est in uno loco, agere in aliam rem ab eo loco remotissimam, quandoquidem non eget operatione propria illius rei.

Secundo notandum est, omnes concedere

posse Deum uti quibuslibet instrumentis, quamtumvis ineptis, modo tamen illa instrumenta prius ipse faciat apta. At certe id non est necesse, sed potest Deus instuimento inept ), manente inepto, efficere quidquid voluerit, quomodo potest optimus scriba calamo inepto ita dextre uti, ut per eum rectissime formenturlitterae. Exemplum habemus Joan. Y. ubi Angelo descendente, et movente aquam, per eam aquam ita motam curabantur omnes languores. Fuisse autem hanc figuram Baptismi, supra docuimus. Quare Patres imitati hunc modum loquendi, saepe dicunt, Sacramenta non operari, nisi prius in ea descendat Spiritus sanctus. Yide Tertullianum in lib. de Baptismo, Ambrosium lib. I. de Spiritu sancto, cap. 7. et Chrysostomum in cap. V. Joannis, et ibidem Theophylactum et Theophilum Alexandrinum lib. 1. Paschali. Pari ratione cum Deus voluit mundum convertere per Evangelii praedicationem, poterat eligere homines eloquentes, aut certo homines rudes, continuo eloquentissimos reddere: sed noluit hoc modo uti, sed elegit homines rudes, et qui simpliciter, impolite, et inornate loquerentur, et per eos mundum convertit.

Tertio notandum est virtutem Sacramentalem aliquando esse in elemento, aliquando in verbo, aliquando in utroque. Nam actio Sacramentalis proprie est actio ministri dantis Sacramentum, non actio suscipientis, susceptio enim est opus nostrum. Sacramentum autem non est opus nostrum, sed Dei. Itaque actio ministri est illa, qua Deus utitur tamquam instrumento ad justificandum. Quando ergo minister utitur rebus etverbis, ut in Baptismo, Gonlirmntione, et Unctione extrema, tunc etiam De:s utitur rebus et verbis, et proinde virtus Dei est in utrisque: et oportet illa duo simul concurrere, alioqui nihil fieret. At cum minister non utitur, nisi verbis, materia autem Sacramenti se tenet ex parte suscipientis, aut certe non adhibetur a ministro ad agendum; tunc virtus non est nisi in verbis. Ita fit in Sacramento Absolutionis, ctMatrimonii, et in consecratione Eucharistiae; non enim adhibet minister peccata poenitentis ad eum absolvendum, nec panem ad aliquid consecrandum, sed verba ad consecrandum panem. Et hinc est quod non repugnat Sacramento Poenitentise, ut uno die dicantur peccata, et alio die absolvatur pcenitens, virtus enim operativa non

est in peccatis, sed in sola absolutione. In consecratione tamen Eucharistiae requiritur prtesentia panis, non quod in pane sit virtus operativa; sed quia nisi esset panis praesens, non esset materia, in qua ageret Sacramentum: in Absolutione enim etiamsi non sit Confessio, quia jam praeteri it, est tamen homo, in quem cadit Absolutio. Denique aliquando minister utitur solo elemento, ut cum porrigit Eucharistiam, et tunc virtus est in solo elemento.

Quarto notandum est, gratiam justificantem non proprie creari, nec tamen educi de potentia naturali animae, sed educi de potentia obedientiali, seu capacitate naturali: proinde S. Thomara non pugnare secum, cum dicit, non posse creaturam instrumentaliter concurrere ad creationem, et tamen Sacramenta concurrere ad productionem gratiae in anima. Explico; illud dicitur proprie creari, quod fit independenter a subjecto: illud contra dicitur educi, quod dependet a subjecto, in fieri, in esse et operari. Itaque anima rationalis vere creatur, licet fiat in corpore, quia non pendet a corpore necessario, ut putet, quia separata esse et operari potest, et prius natura est in se ipsa subsistens, quam corpori infundatur. At gratia est qualitas quuedam spiritualis, quae pendet omnibus modis a subjecto, ut patet; quare educitur. Sed non educitur de potentia naturali, quia non est in homine talis potentia; alioqui gratia esset res naturalis: ubi enim est potentia naturalis, ibi est actus naturalis. Neque obstat, quod gratia non possit fieri, nisi a Deo; nam etiam anima non potest creari nisi a Deo, ei tamen est res naturalis, quia materia est in potentia naturali ad animam. Itaque gratia non dat esse naturale, sed supernaturale homini. Est tamen in homine capacitas naturalis ad gratiam: naturaliter enim convenit homini posse recipere gratiam, ut Augustinus docet de praedestinatione Sanctorum, cap. 5. et potest ea capacitas dici etiam potentia obedientialis, quia licet non sit talis, ut naturaliter possit concurrere etiam passive ad productionem gratiae, (tunc enim esset potentia naturalis) tamen est talis, ut ex ea possit fieri quidquid Deus voluerit, et haec dicitur potentia obeclientialis.

Neque repugnat ha?c eductio gratiee de potentia obedientiali ei, quod dicunt Theologi, et ipsum Concilium Triclentinum sess. YI, cap. 7. gratiam infundi: infusio enim opponitur acquisitioni, non eductioni. Sic enim distinguitur scientia infusa et acquisita, non quod non utraque educatur de potentia intellectus, sed quod una acquiratur proprio labore, altera a solo Deo sine labore donetur. Et si recte dicitur infusa scientia rerum naturalium, quam Deus donavit Adamo et Salomoni sine labore ipsorum, licet educta fuerit de potentia naturali: quanto rectius dicetur gratia infundi, quae a solo Deo datur, et non respondet ei potentia naturalis?

Ex his ad argumentum Zwinglii Respondeo, negando consequentiam. Nam res corporea et crassa potest agere in animam non ex natura sua, sed ex virtute Dei. Augustinus tract. 88. in Joan. non timuit dicere: (( Aqua corpus tangit, et cor abluit. » Et ignis verus et corporeus, animas et daemones tenere et cruciare potest: imo etiam experimur corporis affectionibus, miro modo affici animos nofetros, qui tamen spiritus sunt. Et quomodo haec ipsa nostra corpora animas retinent tamquam in carcere; nec enim potest anima, cum voluerit, a corpore recedere, et tamen corpus corpus est, et anima spiritus est.

Ad primam confirmationem jam responsum est, non egere contactu id quod non agit per actionem suam propriam et naturalem.

Ad secundam dico primo, locum Augustini non esse ad rem. Nam Augustinus cum dicit, majus esse justificare impium, quam creare coelum et terram, non vult dicere, esse difficilius infundere gratiae habitum in anima, quam crpare coelum', sed vult dicere (ut ipse ibidem se explicat) esse opus majoris misericordiae justificare impium, quam creare coelum; et etiam esse opus nobilius, quia coelum et terra transibunt, salus electorum non transibit. Idcirco ibidem dicit, fideles cooperari Deo in justificatione sua, proinde fideles concurrere ad opus majus, quam sit creare coelum et terram. Secundo, non est improbabile posse creaturam concurrere, ut merum instrumentum Dei, ad veram creationem. S. autem Thomas loco notato id negat de creatura, quaj concurrat disponendo subjectum per propriam actionem. Tertio, jam ostendi gratiam proprie non creari.

Ad tertiam confirmationem posset dici non dari ultimum ullo modo intrinsecum in successivis: et ideo justificationem fieri in

ultima parte sensibili, non in ultima simpliciter, quae nulla est. Vel dicendum, justificationem fieri in instanti illo, in quo finitur actio Sacramentalis. Tametsi enim acfio desinat negative quoad suas partes, id est, per primum non esse, tamen desinit affirmative, id est per ultimum sui esse, quantum ad terminum suum. Ut enim in linea non potest assignari ultima pars, potest tamen assignari ultimum punctum, quo terminatur linea: ita in tempore et motu. At (inquiunt) tunc non est actio Sacramentalis. Respondeo tunc maxime esse, eo modo, quo res successiva esse potest. Res enim successive numquam est per suas partes in re existentes. sed semper habet quiddam indivisibile, quod vel est initium, vel finis, vel eontinuativum rei successivae: et per illud dicitur esse; et tunc perfecte dicitur esse, quando illud indivisibile terminat actionem. Id patet in tempore: non enim dicitur esse una hora, nisi quando finitur. Idem patet in oratione, quse perfecte significat cum profertur. ejus terminus.

Ad quartam jam dixi, virtutem illam esse corporalem, quia est motus rei corporalis, licet dici possit spiritualis, ratione causae, et effectus.

Ad quintam dico, virtutem illam esse partim in una parte Sacramenti, partim in alia: proinde paulatim perire, prout pereunt partes Sacramenti. Nec tamen supervacaneae fuerunt. Nam illa particula operatur in virtute omnium praecedentium. Sicut etiam oratio perfecta significat, cum profertur ultima vox; qua*, tamen nihil efficeret, nisi aliae praecessissent: et terminus motus acquiritur per ultimum mulatum esse, quod tamen nihil posset, nisi cadera proecucumssent.

Ad sextam jam respondi, virtutem nunc esse in verbis, nunc in elemento, nunc in utroque etc.

Ad ultimam dico, rem illis difficilem videri, quia imaginantur spiritualem qualitatem in re corporali debere constitui: sed qui sentiunt, non esse necessariam ejusmodi qualitatem, nullas in hac re patiuntur angustias.

Chapter 23 of 36