Caput XIV. Probatur nullum Sacramentum legis naturce, aut scripta, justificasse ex opere operato
Nunc probanda est veritas. Probabimus autem, nullum Sacramentum legis naturae, aut scriptae justificasse ex opere operato, sive eo modo, quo justificat Sacramentum novae legis, contra omnes haereticos hujus temporis, et aliquo modo etiam contra eos, qui Circumcisioni tribuunt justificationem ex opere operato.
Ac primum quidem argumentum sumitur ex divinis litteris: nam et Prophetae, et Apostoli miro consensu docent, Sacramenta vetera non justificasse, cum de nostris contrarium asserant.
Primus locus ex Prophetis, Psalm. XXXIX: Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti. Ubi Scriptura non negat, Deum velle sacrificia, cum ipse ea fieri jusserit, sed negat ea velle ad expiandum peccatura. Secundus locus Psal. L: Si votuisses sacrificium (nimirum ad peccatum expiandum) dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus etc. Ubi Scriptura opponit sacrificium contritioni; et de uno negat, quod de altero affirmat, quod non faceret, si utrumque concurreret ad justificationem: neque enim recte diceretur nunc, Deus non vult Baptismum, sed contritionem. Tertius locus Isaia? I: Quo mihi multitudo victimarum vestrarum? quis quaesivit hac de manibus vestris? Quartus locus
Hierem. XI: Numquid carnes sancta auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata esi ubi de sacrificio pro peccato loquitur. Et certe de Baptismo non diceret: Numquid Baptismus auferet a te malitias? Quintus locus Amos V: Quod si obtuleritis mihi holocausta, et munera vestra, non suscipiam, et vota pinguium non respiciam (i). Porro si Sacrificia non justificabant, multo minus justificabant aliae caeremonia?: nullae enim caeremonia) habent clariores promissiones de remissione peccatorum, quam sacrificia.
Jam ex verbis Apostolorum idem probari potest. Piamus locus estRom III: Quid ergo amplius Judceo est, aut quce utilitas Circumcisionis? Multum quidem per omnem modum. Primum, quia credita sunt illis eloquia Dei, ubi illud, Primum (etiam Calvino et Petro Martyre testibus in commentario) non est nota ordinis, quasi vellet Paulus multas utilitates Circumcisionis adferre; sed significat potissimum, seu praecipuum; non enim adfert alias utilitates. Solum ergo, auctore Paulo, Judaei circumcisi praestabant Gentibus incircumcisis, quod illi habuerint Dei legem et oracula; non ergo Circumcisio justificabat. Nam alioqui praestitissent Judaei Gentibus etiam justitia, quod praecipue Paulus refutare intendit; unde paulo post subjungit: Quid ergo prceccllim.us cosi nequaquam. Causati enim sumus, (id est, causam attulimus et ostendimus) Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse. Ubi Paulus etiam si dixerat, Judaeos praestare Gentibus ob Circumcisionem, quia fuerint illis credita eloquia Dei: tamen nunc negat, Judaeos praestare Gentilibus, quia non praestant, quod attinet ad justificationem, de qua agebatur; omnes enim tam circumcisi, quam incircumcisi peccatores sunt. Quibus verbis clarissime docet, Circumcisionem non justificasse. Non enim vult dicere, milium fuisse justum ante Christi adventum, cum constet; Patriarchas et Prophetas et multos Gentiles fuisse justos, ut Melchisedech, Job, et alios. Sed vult dicere, non fuisse justos ex eo, quod essent circumcisi vel incircumcisi, sed ex eo, quod in Christum venturum crederent. Ibidem addit Apostolus: Ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Quis autem neget, Circumcisionem fuisse opus legis? Ibidem: An Judaeorum, inquit, Deus
tantum? nonne et Gentium? imo et Gentium, quoniam unus est Deus, equi justificat Circumcisionem ex fide, et preeputium per fdem; Quasi dicat, Deus est omnium Deus, quomodo igitur credibile est, eum dedisse remedium contra peccatum solis Judapis? Possumus nos hinc etiam aliter argumentari: An masculorum Deus tantum? nonne et feminarum? Quis ergo credat, Deum dedisse remedium, quod solis masculis prodesset?
Secundus locus est Bom. IV, ubi Apostolus ex professo probat, Abrahamum non in Circumcisione, sed in praeputio fuisse justificatum: ut inde admoneat, Circumcisionem non esse datam, ut justificaret. Si enim is, cui primo data est, non fuit ex ea justificatus, quanto minus alii ex ea justificandi erunt?
Tertius locus I. Corinth. VII: Circumcisio nihil est, et preeputium nihil' est; ubi ita Paulus Circumcisionem ut praeputium despicit, cum agitur de justificatione.
Quartus locus est Galat. IV: Quomodo iterum convertimini ad infrma, et egena elementa, quibus iterum servii e vultis? Quorum elementorum nomine intelligit Circumcisionem, de qua praecipue loquitur in ea epistola, et simul etiam alias caeremomas legales: et sane non dicerentur infirma et egena, si justificarent. Ibidem dicit, Judaeos tamquam parvulos sub elementis hujus mundi servientes fuisse; nos autem viros esse perfectos: quae sane differentia non esset vera, si Sacramenta nostra non haberent aliam vim, quam illa Judaeorum.
Quintus locus Gal. VI: Neque Circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Ubi videmus opponi novam creaturam tam Circumcisioni, quam prajputio; quod esset ineptum, si Circumcisio efficeret novam creaturam.
Sextus locus Philip. III, ubi Paulus dicit, se arbitrari detrimentum, justitiam quae est ex lege, et hoc aliquoties repetit: quod certe non diceret, si ex ulla legali caeremonia justificatus fuisset. Unde ibidem Circumcisionem per contemptum concisionem vocat: «Videte, inquit, concisionem.» Nam (ut exponit Chrysostomus) circumciditur, quod aperte expolitur resecatis superfluis; conciditur, quod temere et praeter artem scinditur in frustra. Ibidem Apostolus ait, se non habere fiduciam in carne, et per fiduciam in carne, exponit ipse, fiduciam in Circumcisione, aliisque id genus rebus.
Septimus locus Culoss. II, ubi omnia Sacramenta vetera dicuntur umbra futurorum, corpus autem Christi. Quod si nostra eamdem vim haberent, adhuc essemus in umbra. Ibidem: Circumcisi, inquit, estis circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, sed Circumcisione Christi consepulti ei in Baptismo. Ubi Paulus circumcisionem vocat manu factam, et proinde Baptismum non manu factum, quia principalis baptizans est Deus. Item nihil tribuit Circumcisioni, nisi carnem exspoliare, et eam Baptismo opponit: Notandum autem est, in textu Graeco haberi: In exspoliatione corporis peccatomm carnis; et proinde conjungendam hanc partem (In exspoliatione etc. ) cum illa (circumcisi estis) non cum illa (Circumcisione manu facta) ut sensus sit: Circumcisi estis in exspoliatione corporis peccatorum, non Circumcisione manu facta, sed Circumcisione Christi spirituali consepulti ei in Baptismo. Ex quo textu sumitur idem argumentum, sed alio modo. Nam (ut exponunt Graeci, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus) Paulus docet. Circumcisionem Judaicam fuisse denudationem unius pelliculae, nostra autem Circumcisio est expoliatio totius corporis peccatorum.
Octavus est Ileb. YII: Reprobatio, inquit Apostolus, fit praecedentis mandati propter infirmitatem et inutilitatem. Loquitur autem de mandatis caeremonialibus, quorum praicipuum erat de Circumcisione.
Nonus locus Ileb. IX, ubi caeremonias veteres dicit fuisse justitias carnis, et sanclificassequidem inquinatos, sed solum ad emundationem carnis.
Decimus locus Heb. X, ubi dicit legem umbram habuisse, non ipsam imaginem rerum, nec potuisse accedentes perfectos facere; nec potuisse auferre peccata, et mundare conscientiam: et Deum hostias et oblationes noluisse, nec ei placuisse; quod intelligi debet in ordine ad justificationem ex opere operato, nam alioqui negari non potest, quin ei placuerint, ex obedientia et devotione offerentis. Nam vocantur odor suavissimus Domino, Levit. I.
Sed videamus, quid ad haec loca adversarii respondeant. Lutherus et Lutherani
respondent, Scripturas cum negant, Sacramenta vetera justificare, debere intelligi de illis, quae non habent annexam promissionem.
At loca a nobis adducta, loquuntur expresse de Circumcisione, quam omnes concedunt habuisse annexam promissionem. Deinde nullae ca?remoni* Judaicae habuerunt promissionem magis expressam, quam sacrificia et ablutiones. Nam Levit. IV, V et VI, promittitur remissio peccatorum offerentisacrificium. Et rursus Levit. XX, XXI et XXII, promittitur sanctificatio iis, qui abluuntur aqua, ut lex praecipit; et tamen Apostolus Ileb. X disertis verbis dicit impossibile esse sacrificiis et ablutionibus Judaicis remitti peccata.
Kemnitius in Exam. 2. par. pag. 63. post solutionem Lutheri, proponit aliam, quae est etiam Calvini lib. IV Instit. cap. -14. §. 23 et 25. et Martyris in cap. VII, 1. ad Cor. quod videlicet Scriptura cum reprehendit tamquam inutilia Sacramenta vetera, non loquatur de illis secundum se, sed ut perperam intelligebantur a Judaeis, id est, de nudis caeremoniis, remota promissione, et fide in Christum. Verissimum enim est, Sacramenta illa nihil valuisse accipientibus ea sine fide.
At contra; nam primo, non est quaestio inter nos, et haereticos, an Sacramenta illa ex fide prodessent. Id enim fatemur omnes, et hoc est quod Scholastici dicunt, et illi male reprehendunt, Sacramenta vetera fuisse utilia ex opere operantis. Sed quaestio est, an praeterea ex divina institutione fuerint utilia, ut Sacramenta. Illa enim utilitas ex opere operantis, non est proprie Sacramentorum, sed communis omni bono operi.
Secundo, Sacramenta sine promissione et fide nihil prodesse, non tantum convenit Sacramentis veteribus, sed etiam novis, ut ipsi adversarii docent: et tamen Paulus ita distinguit nova a veteribus ut dicat, nostra salvare, regenerare, mundare, justificare, Ephes. V, Tit. III, I. Corinth. I, vetera autem esse elementa egena, nihil valere, et nihil esse, I. Corinth. VII, Gal. V, Heb. X, et glibi.
Tertio Apostolus in his locis dicit, illas caeremonias fuisse inutiles ad justificandum, ubi dicit, fuisse umbras et figuras rerum nostrarum, Coloss. II, I. Corinth. X, Hebr.
X. Ergo Apostolus vult, Sacramenta illa fuisse inutilia ad justificandum, non solum ut falso exponebantur a Judaeis, sed etiam secundum se, et ut erant Sacramenta a Deo instituta. Non enim ut exponebantur perperam a Judaeis, figurae dici poterant, sed solum ut erant Sacramenta a Deo instituta. Non enim illis figurae erant, qui nihil de Christo cogitabant, sed solum illo ritu acquiescebant.
Denique, si Paulus solum dicere vellet, Sacramenta vetera sine fide nihil prodesse: non conferret cum praeputio, nec diceret: Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, I. Corinth. VII, et Gal. YI: Neque Circumcisio aliquid valet, neque praeputium. Praeputium enim non solum sine fide nihil est, et nihil valet, sed absolute nihil est ct nihil valet.
Calvinus praeter hanc solutionem adhibet alias tres. Una est lib. IV Instit. cap. 14, §. 22. quod Paulus loquatur de Sacramentis veteribus, non absolute sed comparative; ac praesertim Colos. II. ubi vocantur umbrae illa Sacramenta. Dicit enim Calvinus, Paulum non voluisse extenuare efficaciam illorum Sacramentorum, sed magnificare efficaciam nostrorum, quae dant uberiorem gratiam, quam illa.
At contra; nam si solum differrent nostra a veteribus, quod nostra darent majorem gratiam, illa minorem, Paulus non recte diceret, illa nihil esse, et nihil valere; nec conferret cum praeputio Circumcisionem;* neque etiam distingueret illa ut umbram a corpore. Umbra enim non est corpus minus sed nullum; nec habet aliud, nisi similitudinem corporis. Imo Heb. X. ita extenuat ea Sacramenta, ut dicat, non fuisse imagines, sed umbras. Nam imago habet positivam, et realem corporis similitudinem: umbra autem habet similitudinem privativam, et qua; revera nihil est.
Altera solutio Calvini est ibidem §. 24. quod Paulus loquatur de Sacramentis veteris legis pro eo tempore, quo jam erant per Christum abrogata.
At contra. Nam Rom. II, Paulus dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem observes. Ubi indicat se loqui de eo, quod conveniebat Circumcisioni, cum adhuc vigeret. Nam post abrogationem non prodest, sed obest, ut idem Paulus dicit Galat. III. Vult er¬
go Paulus dicere, Circumcisionem, quando vigebat, fuisse utilem, non quidem quod ipsa justificaret, sed quia circumcisi habebant legem Dei, et poterant facilius quam alii nosse Dei voluntatem, ut idem Paulus explicat cap. III: Quae utilitas Circumcisionis? multum per omnem modum etc. Item I. Cor. VII, ubi dicit, Circumcisionem nihil esse, loquitur pro tempore, quo vigebat; nam paulo ante dixerat: Circumcisus vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio vocatus est? non circumcidatur. Et est sensus perinde esse, utrum quis ex Judaismo ad fidemChristi veniat, an ex Gcntilismo. Itaque loquitur de illis, qui fuerant circumcisi vigente lege, et postea ad fidem Christi venerant, et illos monet ne glorientur 'praeter caeteros, ob Circumcisionem olim acceptam, quia nihil est. Praeterea Gal. IV dicit, antiquos Patres sub elementis mundi hujus fuisse servientes. Item Philip. III dicit, se non habere fiduciam in carne, id est, non magnifacere (ut ibidem exponit) quod fuerit circumcisus octavo die; ac proinde contemnit Circumcisionem, quam acceperat, cum ea vigeret. Item Coloss. II et Heb. X vocat umbras, et figuras. Non autem erant umbra;, et figurae, nisi ante abrogationem. Item Heb. VII dicit, abrogata illa fuisse ob infirmitatem et inutilitatem. Denique Heb. X ex professo docet, impossibile fuisse, ut sacrificiis, et lotionibus illis expiarentur peccata, et propterea Christum venisse, ut perficeret quod illa non poterant.
Tertia solutio est ejusdem ibidem, §. 25. ubi dicit, caeremonias legis vocari umbratiles, non quod nihil habeant solidi, sed quia earum complementum usque ad Christum quodammodo suspensum erat. Addit etiam, quod vocantur umbrae, non esse accipiendum de efficacia, sed de modo significandi: quia nimirum significabant res futuras, nostra significant res" praeteritas.
At contra. Primo, ista solutio plane destruit textum. Nam Paulus non solum umbratiles facit eas caeremonias, sed ipsam umbram appellat. Secundo, si ideo solum fuissent umbratiles, quia complementum erat suspensum usque ad Christum, id est, quia repraesentabant aliquid, quod nondum aderat; nostra etiam umbratilia dici possent. Nam repraesentant resurrectionem et gloriam futuram. Tertio, impudentissime asseritur, Paulum non agere de efficacia, sed solum de modo significandi. Nam illa verba: Nihil est, nihil valet, elementa er/ena, infirma, inutilia, non posse expiare peccata, et similia, non possunt nisi de efficacia exponi. Denique, Apostoli quaestio cum Judaeis de efficacia erat, et de justificatione, non de modo significandi. Neque enim tam stulti erant Hebraei, ut non intelligerent, Sacramenta vetera significasse res futuras, si Messiam venturum credebant. Atque haec de primo argumento.
Chapter 26 of 36