Caput VI. Quarta classis, ex Patribus Graecis
Jam ex Patribus Gra?cis; Justinus in Apologia ad Antoninum: « Remissionem ante commissorum peccatorum consequimur in aqua etc. » Et antea dixerat, neminem adduci ad Baptismum, nisi antea crediderit. Similia habet in Dialogo cum Triphone.
Clemens Alexandrinus lib. I. Paedagogia? cap. 6: « Multis, inquit, modis vocatur hoc opus, gratia, illuminatio, perfectum, et lavacrum: lavacrum quidem, per quod peccata abstergimus; gratia autem, qua remittuntur poenae, qua? peccatis debentur; illuminatio autem, per quam sanctam illam, et salutarem lucem intuemur; perfectum autem dicimus, qui nihil deest. Quid enim ei desit, qui Deum novit etc. »
Origenes hom. 14. in cap. II. Lucae: « Parvuli, inquit, baptizantur in remissionem peccatorum. » Et infra: « Et quia per Baptismi Sacramentum nativitatis sordes deponuntur, propterea baptizantur et parvuli. »
Cyrillus catechesi 3: « Mortuus, inquit, in peccatis descendisti, et ascendis vivificatus injustitia etc. » Vide totam catechesim. Et in prajfat. calecheseon: « Magnum est sane propositura hoc Baptisma; captivitatis liberatio, peccatorum remissio, animae regeneratio, currus ad coelum etc. »
Basilius lib. de Spiritu sancto cap. 13. ' ponit objectionem haereticorum; Si ideo Spiritus sanctus aequalis est Patri et Filio, quia in ipso baptizamur, etiam aqua erit aequalis Patri et Filio, quia in ipsa baptizamur. Respondet: « Si quae est in aqua gratia, non ex aquae natura est, sed ex praesentia Spiritus etc. »
Secundum adversarios dicere debuisset, aquam nihil facere, et sic statim objectionem solvisset. At Basilius fatetur, in aqua esse virtutem, sed ait, eam non inesse aquae ex aquae natura, sed ex vi Spiritus sancti. Vide etiam hom. 13. quae est hortatio ad Baptismum, ubi clarissime idem habetur. Vide etiam Gregorium Nazianzenum orat, in sancta lumina, et orat, in sanctum lavacrum.
Gregorius Nyssenus in lib. de Baptismo: « Baptisma inquit, peccatorum expiatio est, remissio delictorum, renovationis, et regenerationis causa. » Et infra explicans, quomodo id fiat, multa exempla adducit earum rerum, per quas Deus miracula fecit, ut virgam Aaron, et alia; et subdit: « Atque haec omnia cum materia? sint inanimatae, atque sensus expertes, posteaquam vim Dei accepissent magnis miraculis, media intercesserunt. Ac simili consequentia rationum etiam aqua cum nihil aliud sit, nisi aqua, superna gratia benedicente ei, in eam, qua; mente percipitur, hominem renovat regenerationem. Quod si quis mihi rursus dubitando, et ambigendo negotium exhibeat interrogans qua ratione aqua regeneret: dicam optimo jure ad eum; Ostende mihi modum nativitatis, qua? sit secundum carnem; dices fortasse: Semen causa hominis effectrix est. Audi igitur contra a nobis, quod aqua, quse benedicitur, purgat et illuminat hominem. »
Ubi notandum est, non posse Gregorii sententiam trahi ad id, quod haeretici dicunt, Sacramenta operari, quia objective movent ad fidem. Nam Primo, comparat aquam Baptismi virgae Aaronis, quee miracula faciebat efficienter. Secundo, comparat femini, quod est causa hominis efficiens, ut ipse dicit. Tertio, negat aquam aliquid efficere, nisi recipiat vim quamdam supernaturalem: At ut moveat objective per modum signi, non requiritur ulla virtus supernaturalis. Denique quaestio, quam proponit: Quomodo’ possit aqua regenerare, nulla esset, si tantum objective operaretur.
Chrysostomus hom. 39. in Genes, extrema: « Nam id, inquit, quod illic operatur Circumcisio in depositione carnis: id agit hic Baptismus in depositione peccatorum. » Item hom. 21. in Joan. prolixe docet, esse credendum verbis Christi asserentis, aquam vim habere regenerandi, licet modus superet rationem. Et homil. 25:« Quod, inquit, est matrix embrioni, hoc est fideli aqua. Siquidem in aqua fingitur, et formatur. Nam primum dictum est: Producant aqua? reptile animae viventis: ex quo autem Jordanis alveum ingressus est Christus, non amplius reptilia animarum viventium, sed animas rationales, et spirituales aqua producit >> Vide eumdem hom. 33. in Joan. hom. I. in Acta hom. ad Neophytos, ubi enumerat decem effectus Baptismi, quos etiam in parvulis operatur, et inter tot effectus non venit illi in mentem, ut poneret, Excitare fidem; quem solum agnoscunt adversarii.
Cyrillus Alexandrinus lib. II. in Joannem cap. 42: « Quemadmodum, inquit, viribus ignis intensius aqua calefacta, non aliter urit, quam ipse ignis: sic Spiritus sancti operatione aqua, quabaptizati corpus aspergitur, reformatur ad divinam virtutem et potentiam. » Haec ille. Ubi vides sic esse instrumentum Dei aquam in Baptismo, ut est calor in aqua calefacta instrumentum ignis ad calefaciendum.
Theodoretus in cap. X. ad Hebraeos, in illud: « Aspersi corda a conscientia mala: In lege, inquit, utebantur aspersionibus, et corpus frequenter lavabant; qui autem ex novo Testamento vitam instituunt, per sanctissimum Baptismum animam expurgant, et a prioribus maculis liberam reddunt Tconscientiam.» Vide eumdem Theodoretum in Epitome divinorum decret. cap. de Baptismo; Damascenum lib. IV. de lide cap. 10. Theophylactum in III. et V. cap. Joannis, et QEcumenium in cap. X. ad Hebraeos.
Chapter 18 of 36