Caput I. Proponitur qucestio: An B. Petrus Romce fuerit ibidemque Episcopus existens mortuus sit
Constitutis iis, quae ad Petri primatum explicandum, et defendendum pertinebant, ad ea veniendum nobis est, quae ad primatum successorum ejus pertinent. Quoniam autem jus successionis Pontificum Romanorum in eo fundatur, quod Petrus Romae Sedem suam jubente Domino collocaverit atque ibidem usque ad mortem sederit; prima nascitur quaestio: « An Petrus Romae Episcopus fuerit, nec inde unquam Sedem suam alio transtulerit. »
Haeretici hujus temporis plurimi in dubium revocant, id quod jam supra 1500 annos constantissime a toto Orbe terrarum creditum est, nimirum B. Petrum Episcopum Romanum fuisse, ac Romae per crucis martyrium spiritum Domino reddidisse: sed alii modestius, alii impudentius hoc argumentum tractant.
Primus quod sciam qui docuit, B. Petrum neque Episcopum fuisse Romae, neque Romam ipsam unquam vidisse, fuit Gulielmus quidam Joannis Wiclefi praeceptor, ut Thomas Waldensis refert lib. II. doctr. Fid., art. I cap. 7. Hunc secutus estUdalricus Velenus Lutheranus, qui librum integrum- de haere edidit, in quo 18 persuasionibus (sic ipse eas vocat) demonstrasse se putat, Pe¬
trum nunquam fuisse Romae, et tam Petrum quam Paulum, non Romae, sed Hierosloymis esse occisos. Pro quo opere ad finem libri affirmat, se sine ullo dubio immarcescibilis coronae praemia a Deo percepturum. Et sane si mendacia coronantur a Deo splendidissimam coronam sine ulla dubitatione Yelenus accipiet.
Illyricus quoque in lib cont. Prim. Papae: « Demonstratio, inquit, certa est, Petrum Romae non fuisse. » Joannes Calvinus lib. IV Instit. cap. 6 § 15. postquam rem totam esse dubiam ostendit, ita concludit: « Tamen, inquit, propter scriptorum consensum, non pugno quin illic mortuus fuerit, sed Episcopum fuisse, praesertim longo tempore, persuaderi nequeo. » Similia habent Magdeburgenses, Cent. I. lib. II. cap. 10. coi. 561.
Est autem observandum, quatuor esse quae in dubium revocantur. Primo, an Petrus fuerit Romae? Secundo, an sit mortuus Romae? Tertio, an fuerit Episcopus Romae? Quarto, an Romanum Episcopatum semel susceptum nunquam mutaverit.
Ex his quatuor, solum postremum, et requiritur necessario, et sufficit ad Romani Pontificis primatum constituendum: quae causa fuit, cur Calvinus solum hoc quartum nullo modo admiserit, cum de caeteris tribus parum sollicitus esset; nam illud primum neque requiri, neque sufficere planum est, cum multi veniant Romam, qui tamen Romani Pontifices nunquam evadunt, et multi Romani Pontifices nunquam fuerint Romae, ut Clemens V, Joannes XXII, Benedictus XII, Clemens VI, Innocentius VI, qui in Galliis ordinati, ibidem semper manserunt.
Alterum item neque requiri, neque sufficere, testantur multi Romani Pontifices, qui extra Romam mortui sunt: nam Clemens I, obiit in Ponto, Pontianusin Sardinia, Joannes I, Ravennae, Agapetus Constantinopoli, Innocentius IV Neapoli, Joannes XX Yiterbii, et alii in aliis locis. Idem testantur multo plures, qui quotidie moriuntur Romae, nec tamen Romani Pontifices sunt.
Tertium autem requiri, sed non sufficere, ex eo colligitur, quod Petrus Episcopus Antiochiae fuit et tamen quoniam sedem alio transtulit, nunquam deinceps locum primum Episcopi Antiocheni habuerint: igitur quartum solum et requiritur, et sufficit. Quia tamen omnia sunt vera, suis ac propriis argumentis singula demonstrabimus.
Ac ut a primo incipiamus, S. Petrum Romae aliquando fuisse ostendimus, primum ex testimonio ipsius Petri qui sic ait ad finem prioris epistolae: Salutat vos Ecclesia in Babylone collecta, et Marcus filius meus. Hanc enim epistolam ex Roma scriptam esse quae dicitur Babylon a Petro, testis est Papias Apostolorum discipulus apuclEusebium lib. II hist. cap. 45.: «Papias, inquit Eusebius, et hoc dicit, quod Petrus in prima epistola sua, quam de urbe Roma scripsit, meminerit Marci, in qua tropice Romam Babylona nominavit, cum dicit: Salutat vos ea quae in Babylone est electa Ecclesia, et Marcus filius meus. »
Testis est etiam Hieronymus in lib. de vir. illust. in Marco, cujus haec sunt verba: « Petrus in epistola prima sub nomine Babylonis figuraliter Romam significans: Salutat, inquit, vos Ecclesia, quae est in Babylone collecta. » Eodem modo exponunt QE- cumenius, Beda, et quotquot in hanc epistolam commentaria ediderunt,
Praeterea Joannes in Apocal. passim Rumam vocat Babylonem, ut Tertullianus annotavit lib. III cont. Mare, et lib. cont. Jud., et aperte colligitur ex cap. XYII Apoc., ubi
dicitur Babylon magna sedere supra septem montes, et' habere imperium super Reges terrae: nec enim alia civitas est, quae Joannis tempore imperium habuerit super Reges terrae, quam Roma, et notissimum est, supra septem colles Romam aedificatam esse.
Denique adversarii passim clamant, Romam esse Babylonem de Apocalypsi. Ideo enim Lutherus librum inscripsit de Babylonica captivitate, et Magdeburgenses, nonalia de causa recipiunt Apocalypsinin numerum divinorum librorum, quam quod in eo libro multa adversus Romam sub nomine Babylonis dicantur, vide Centur. I, lib. II, cap. 4, coi. 56, Quare si Roma in Scripturis est Babylon, ut- ipsi volunt, et Petrus ex Babylone scribit; certe ex Roma scribit.
Respondet Velenus: « Ac vera Babylon, inquit, duplex tantum fuit, una apud Assyrios, altera apud vEgyptum, quae nunc dicitur Chayrum; ex quo sequitur, Petrum ex Assyria, vel ex iEgypto, non ex Italia scripsisse, cum ex Babylone scripsit. »
Sed nihil dicit Yelenus. Nam Petrus non de Babylone proprie dicta, sed de ea, quae figurate Babylon dicitur in Apocalypsi, loquitur, ut ex pluribus ostendimus, quibus certe magis credendum est, quam uni Veleno, qui nullum pro sua expositione auctorem proferre potuit. Alioqui respondeat nobis Yelenus: si nulla fuit Babylon extra Assyriam, et iEgyptum, quaenam est illa Babylon, quae in Apocalypsi habere dicitur imperium super Reges terrae? Constat enim id neque Assyriae, neque Algypto convenire.
Sed instat Yelenus: « Si apud Petrum, inquit, nomine Babylonis intelligunt Romam, ut etiam apud Joannem; igitur recte faciunt omnes qui recedunt a Romana Ecclesia; nam Apocal. XYIII sic legimus: Cecidit, cecidit Babylon magna, et facta est habitatio Daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi etc. » Et rursum: « Exite de illa populus meus, ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis. »
Respondeo: Babylonem vocari, non Romanam Ecclesiam, sed Romanam urbem, qualis erat Joannis tempore. Nam, ut exponit Tertullianus lib. III, cont. Mare., quemadmodum vera Babylon fuerat caput Imperii, -et Regem habet Nabuchodonosor, qui populum Dei persequebatur, et in captivitatem abducebat: ita quoque et Roma tempore Apostolorum erat caput imperii, et Imperatorem habebat Neronem, qui populum Dei crudelissime persequebatur.
Praedicit autem Joannes Babylonem ruituram, quia Romanum imperium delendum erat: id quod jam fere factum esse cernimus. An non enim Gothi, Wandali, Hunni, Longobardi, Romanae urbis imperium fere ad nihilum redegerunt?
Eamdem Babylonem vocat habitationem Daemoniorum, et custodiam omnis spiritus immundi, quia ut ait S. Leo serm. I de Nat. Apost.: « Gum omnibus dominaretur Gentibus, omnium Gentium serviebat erroribus. )> De hac dicit: Exite de ea popule meus, quod intelligitur corde, non corpore, ut S. Augustinus exponit in Brevic. collat., collat. 3. Jubet enim Joannes, ut Sancti non conjungantur cum Ethnicis, et Idololatris, morum et vitae similitudine, tametsi in eadem urbe simul cum eis esse possint. Unde etiam constat propter haec verba Joannis, nunquam Christianos de urbe exivisse.
Quocirca B. Hieronymus in epist. adMarcel., qui nomine Paulae et Eustochii eam hortatur, ut ex Roma in Bethlehem migret; posteaquam haec verba de Apocalypsi contra Romam protulit, subjungit continuo: « Est quidem ibi S. Ecclesia, sunt trophaea Apostolorum et Martyrum, est Christi vera confessio, est ab Apostolo praedicata Fides, et gentilitate calcata, in sublime quotidie se erigens nomen Christianum etc. »
Quibus verbis docet, non contra Ecclesiam Romanam Joannem esse locutum. Et lib. II in Jovin. prope fin. sic alloquitur Romam: « Ad te, inquit, loquar, quae scriptam in fronte blasphemiam, Christi confessione delesti. »
Secundo probatur hoc idem ex Act. ult. et ex epist. ad Rom. Constat enim ex his locis, Romae multos fuisse Christianos, imo Ecclesiam amplam et florentem, antequam Paulus eo veniret. Peto igitur: quis hos Christianos fecerit, si Petrus non fuit Romae? Nam quod Petrus primus omnium praedicaverit Romanis, et Ecclesiam fundaverit antequam Paulus eo veniret, multi Veterum scribunt: quod autem aliquis alius id fecerit, non potest ullo firmo argumento demonstrari.
Certe Irenaeus lib. III, cap. 3. dicit, Romanam Ecclesiam a Petro et Paulo fundatam, id est, primum a Petro, deinde a Petro
et Paulo simul. Eusebius lib. II hist, cap. 14. de Petro loquens: « Salutaris, inquit, praedicationis verbo PRIMUS in urbe Roma Evangelii sui clavibus januam regni coelestis aperuit. » Arnobius lib. II cont. Gent. dicit, Romam ideo conversam ad Christum, quia viderat Simonis Magi igneas quadrigas Petri ore difflatas, Christi nomine invocato continuo evanuisse.
Epiphanius haeres. 27. quae est Carpocratis: a Primi, inquit, in Roma fuerunt Petrus et Paulus, i) Chrysostomus in Psal. XLVIII: « Piscator Petrus quoniam civitatem maxime Regiam occupavit, etiam post mortem resplendet Sole clarius. »
Paulus Orosius lib. VII hist. cap. 6: «Exordio, inquit, regni Claudii, Petrus Apostolus Domini nostri Jesu Christi Romam venit, et salutarem cunctis Fidem fideli verbo docuit, potentissimisque virtutibus approbavit, atque exinde (nota) Christiani Romae esse coeperunt. » Leo serm. 1. de Nat. Apost.: « Cum Apostoli imbuendum Evangelio Mundum distributis sibi terrarum partibus suscepissent, beatissimus Petrus Princeps Apostolici ordinis, ad arcem Romani destinatur Imperii. » Theodoretus in cap. I ad Rom.: « Primus, inquit, eis (Romanis) magnus Petrus doctrinam Evangelicam praibuit. » Gregorius Turonicus lib. I hist. cap. 25. ubi dixerat Petrum sub Claudio Romam venisse, subjungit: « Ab illis diebus Christiani apud civitatem Romanam esse coeperunt. »
Theodosius Imperator, C. de sum. Trin. et Fid. Cath., 1. Cunctos populos: « Cunctos, inquit, populos, quos clementiae nostrae regit imperium, in tali volumus religione versari, quam B. Petrum Apostolum tradidisse Romanis religio usque adhuc insinuata declarat. »
Adde Sybillae Erythraeae vaticinium, quae inter caetera praedixit, Christum non in gladio et bello iEneadem urbem sibi subjecturum, sed in hamo piscantis. Refert hoc vaticinium Nicolaus Sanderus lib. VII do visib. Monar. pag. 250.
Respondet Velenus: statim postpassionem Christi, adhuc Tiberii tempore, coepisse Romae esse Christianos, ut tradunt, inquit, Orosius lib. VII Hist. Tertullianus in Apolog., Platina in vit. Chr. et Tranquillus in vit. Liber. Ex quo sequitur, non fuisse a Petro eam Ecclesiam fundatam, quippe qui dicitur tempore Claudii primum Romam venisse.
Addamus in gratiam Yeleni testimonium Clementis, lib. I Recognit. ubi legimus, Barnabam tempore Tiberii Romae praedicasse. Quem secutus Dorotheus Tyrensis, in Synopsi dicit, Barnabam esse primum qui Romae praedicarit.
Respondeo: falsum esse, quod ulli fuerint Christiani Romae tempore Tiberii: verissimumque esse quod Patres dicunt, primum Petrum praedicasse Romanis, idque tempore Claudii. Nam ex quatuor Auctoribus a Veleno citatis, duo antiquissimi Tranquillus, et Tertullianus non hoc dicunt, mentiturque aperte Velenus, tametsi in praefatione sancte jurat per conscientiam suam, se nullum mendacium, nullamque fraudem obtrudere velle. Tranquillus enim in vit. Tib. non meminit Christianorum, sed invita Claudii, ubi dicit, Judaeos Christo impulsore tumultuantes a Claudio fuisse Roma expulsos: id quod nostrae sententiae favet; id enim contendimus, tempore Claudii coepisse Romae esse Christianos.
Tertullianus vero in Apolog. potius contrarium indicat. Nam dicit, Pilatum ex Palaestina scripsisse Tiberio de resurrectione Christi, et quod a multis Deus credebatur: Tiberium autem retulisse ad Senatum, an videretur Christus ^ in Deum recipiendus; porro Senatum recusasse, propterea quod antea coepisset a populis Deus haberi, ut Pilatus scripserat, quam a Senatu consecratus esset. Ex qua narratione non potest colligi, tunc Romae fuisse Christianos, sed potius non fuisse: si enim fuissent, ex illis prius Tiberius cognovisset famam Christi quam ex litteris Pilati.
Porro Orosius quem secutus est Platina, ad verba Tertulliani addidit, Senatum decrevisse, exterminandos ex urbe esse Christianos, quod non ita intelligendum est, quasi tunc in urbe Christiani essent: idem enim Orosius in eodem lib. VII diserte docet, non fuisse Christianos Romae, nisi post Petri adventum; 'Petrum autem imperante Claudio venisse. Itaque sensus edicti Senatus hic erat, ut non reciperetur ullo modo Christiana religio, et ex urbe exterminarentur si qui unquam Christiani advenirent. Quod tamen edictum nullam vim habuit, nam ut ibidem Orosius refert, Tiberius poenam statuit accusatoribus Christianorum.
Ad illud de Barnaba respondeo: non esse verisimile, Barnabam praedicasse Romanis tempore Tiberii. Constat enim nullum fuisse
ausum praedicare Gentilibus antequam Petrus coelesti visione admoneretur, Act. X et XI. Ab illo autem tempore semper fuit Barnabas cum Paulo conjunctus usque ad peractum Concilium Hierosolymitanum, ut patet Act. XI, XII, XIII, XIV et XV; et cum Paulus toto illo tempore non iverit Romam; constat nec Barnabam ivisse. Celebratum autem est Concilium Hierosolymitanum anno 48 post passionem Domini, ut colligitur ex Paulo ad Galat. I et II, qui erat annus 13 a morte Tiberii; non igitur Tiberii temporibus Barnabas Romam venit.
Adde huc, libros Recognitionum Apocryphos censeri. Porro Synopsin quae Dorothaeo Tyrensi falso adscribitur, plenam esse narrationibus confictis atque mendacibus. Nam (ut alia praetermittam) qua ratione auctor ille defendi potest, cum inter discipulos 72, numeret Eunuchum Reginae iEthiopum, quem a Philippo conversum constat, post ascensionem Domini: et Juniam Episcopum faciat, quam tamen certum est feminam quamdam fuisse? et Caesarem, cujus meminit Paulus ad Philippenses, discipulum Christi et Episcopum fuisse dicat, cum perspicuum sit, de Nerone Caesare Paulum esse locutum?
Adde ultimo, quod si reciperemus Recognitionum libros, et Dorothaei Synopsim, adhuc parum, aut nihil Velenus lucraretur. Idem enim Clemens, quem Dorothaeus secutus est, ibidem refert, Barnabam nihil profecisse Romae, et statim post primam concionem sine fructu habitam in Judaeam rediisse.
Tertio probatur ex historia de Evangelio Marci. Scribunt enim constanter gravissimi auctores, Marcum Romae scripsisse Evangelium, prout ibidem Petrum praedicantem audierat, id enim scribit Eusebius lib. II hist. cap. 15 ex Papia, et Clemente Alexandrino. Idem asserit Irenaeus lib. II, cap. 1. Hieronymus de vir. illustr. in Marco, et Damasus in Pontif. in vita Petri; Idem Isidorus in vita Marci, et Ado in Chronico anni 45. Denique Tertullianus lib. IV cont. Mare, dicit, Marci Evangelium Petro adseribi, eo quod Marcus Petri interpres, et discipulus fuerit, sicut Lucae Evangelium tribuitur Paulo: « Coepit enim, inquit, magistrorum videri quae discipuli promulgarint. »
Respondet Velenus-: istos omnes esse deceptos, quod non adverterint duos fuisse Marcos, unum qui dicebatur Joannes Marcus, de quo fit mentio in Act. Apost. cap. XII et XY, alterum, qui dicebatur Marcus Aristarchus, de quo in epist. ad Philem. Ex his enim duobus priorem scripsisse Evangelium, et fuisse Episcopum Alexandrinum, et Petri discipulum ac sectatorem, sed Romam nunquam vidisse: posteriorem Romae fuisse cum Paulo, sed Evangelium non scripsisse. Porro veteres Patres, quae duobus Marcis conveniunt uni attribuisse; proinde in eum errorem lapsos esse ut existimarent, Marcum Romae scripsisse Evangelium.
At noster Velenus tria peccata committit: unum, quod existimet in Epist. ad Philem. Marcum Aristarchum unum hominem esse, cum apertissime sunt duo: sic enim Paulus loquitur: Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. Et' clarius Colos, ult. Salutat vos, inquit, Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabce.
Alterum, quod velit Marcum Evangelistam non fuisse unquam Romae, quia fuit Episcopus Alexandrinus, quasi non potuerit ex Roma Alexandriam a sancto Petro mitti: vel etiam ex Alexandria venire Romam, et rursum ex Roma reverti Alexandriam.
Tertium, quod asserat a Joanne Marco scriptum Evangelium esse: nam Joannes Marcus Rarnabae consobrinus erat, et Pauli discipulus, ut colligitur ex cap. XII et XY Act., et ex epist. ad Coloss. cap. ult., et supervixit usque ad 14 annum Neronis. Siquidem Paulus in epist. poster, ad Tim., quam scripsit 14 Neronis anno, martyrio suo imminente, jussit Marcum ad se venire. Marcus autem Evangelista et Episcopus Alexandriee anno 8 Neronis occisus est, ut Eusebius in Chron., Hieronymus in lib. de vir. illustr. in Marco scribunt.
Quarto probari potest hoc idem ex historia de Simone Mago a sancto Petro Romae gloriosissime superato, quam esse verissimam multis Yeterum testimoniis supra demonstravimus. Accedant postremo argumenta omnia, quibus in sequenti capite planum faciemus, S. Petrum pro Christo Romae martyrium subiisse: nec enim Romae mori potuit qui Romae nunquam fuit.
Chapter 26 of 63