Skip to the text

Caput III. S. Petrum Romce mortuum esse

Jam vero S. Petrum non solum Romam aliquando venisse, sed etiam Romae una cum Paulo pro Christi gloria vitam posuisse, testantur in primis eorum sepulcra. Nam si Romae Petrus, et Paulus mortui non sunt: quis eorum corpora Romam detulit? unde, et quando, et quibus testibus detulit? Si forte respondeant: Apostolorum corpora Romae non esse; ubinam, quaeso, sunt? certe nusquam alibi esse dicuntur. Nec est verisimile summorum Apostolorum corpora neglecta fuisse, cum tot Sanctorum aliorum corpora videamus diligentissime conservata.

Hoc argumentum tanti fecit Eusebius, ut superfluum putaverit alia quaerere; sic enim ait, lib. II hist. cap. 25: « Igitur Nero ut apertum se hostem divinitatis pietatisque professus est, ipsorum prius Apostolorum, quippe qui Duces et signiferi erant in populo Dei, expetit neces: et Paulum quidem capite in ipsa urbe Roma, Petrum vero crucis patibulo condemnat. Horum testimonium quaerere extrinsecus superfluum puto, cum rem gestam insignia usque in hodiernum et splendidissima eorum monumenta testentur. n

Deinde testatur hoc idem consensus totius Orbis terrarum, qui praecipue ex peregrinationibus ad limina Apostolorum colligitur. Scribit enim Nicolaus I. in epistol. ad Michael., tot millia hominum ex omni Orbe terrarum religionis causa ad sepulcra Apostolorum quotidie confluere, ut ipsa sola Romana civitas satis ostendat, Ecclesiam Christi esse Catholicam sive universalem, cum ex omni hominum genere semper multi ad sepulcra Petri et Pauli conspiciantur.

Sed neque negant adversarii, persuasum fuisse omnibus Christianis usque ad tempora Joannis Wiclef. id est, usque ad annum fere 1400, R. Petrum Romse fuisse et mortuum esse: non est autem ullo modo credibile, in tam longo tempore nunquam fuisse aliquem, qui errorem istum, si error esset, detegeret, praesertim cum id, quod totus Mundus tamdiu credidit, non sit res aliqua gesta in angulo, et in momento, et sine testibus, ut facile fingi et difficulter refelli potuerit. Dicimus enim, S. Petrum in urbe Roma multos annos Pontificatum gessisse, et tandem post devictum publice Simonem Magum jussu Imperatoris potentissimi, et fama crudelitatis notissimi in crucem actum, capite deorsum verso vitam finivisse. Quomodo credibile est rem istam, quam tam celebrem fuisse dicimus, esse falsam, et neminem fuisse per a. 1400, qui eam refelleret?

Postremo testantur hoc idem testimonia veterum Patrum Graecorum et Latinorum. Ignatius, qui tempore Apostolorum vixit, in epist. ad Rom., cujus magnam partem recitat B. Hieronymus in lib. de vir. illustr. in Ignatio, rogans Romanos ne impedirent passionem ejus, ait: «Non sicut Petrus et Paulus praecipio vobis etc. » quibus verbis videtur alludere ad passionem Petri et Pauli, quae paulo ante Romae contigerat. Romani enim Christiani conati sunt impedire eorum passiones: nam lacrymis suis Petrum coegerunt ex urbe discedere, cum ad supplicium a Nerone quaereretur. Dicit ergo Ignatius, etsi ego non possim vobis praecipere, ut poterant Petrus et Paulus: tamen rogo, ne me impediatis, sicut illos impedire conati estis.

Dionysius Corinthius, qui centum annis ab obitu Apostolorum floruit: cum Romae esset, ut Eusebius refert lib. IIhist. cap. 25. Inter caetera sic ait: « Ambo, inquit, in hac urbe simul docentes, etiam martyrio pariter, uno eodemque tempore coronati sunt.wCaius, qui circiter 50 annos, fuit Dionysio posterior apud eumdem Eusebium, ibidem sic ait:

« Ego, inquit, habeo trophaea Apostolorum, quae ostendam. Si enim procedas via regali, quae ad Vaticanum ducit, aut via Ostiensi; invenies trophaea defixa, quibus ex utraque parte constitutis, Romana communitur Ecclesia. »

Hegesippus et ipse vicinus Apostolorum temporibus lib. III de excid. Hieros. cap. 2. totam historiam prolixe recitat, addens ad ea quae priores dixerunt, Petrum capite deorsum verso crucifixum, ut ipse postulaverat. Eusebius in Chron. anni 91. a Christo nato:

« Primus, inquit, Nero super omnia scelera sua etiam persecutionem in Christianos facit, in qua Petrus et Paulus gloriose Romae occubuerunt. »

Theodoretus in epist. ad Leonem Papam, de Roma loquens: « Habet, inquit, communium patrum et veritatis doctorum Petri et Pauli sepulcra, quae Fidelium animas illuminant. » Origenes lib. III in Genes, ut refert Eusebius lib. III hist. cap. 2: « Et Petras, inquit, ad ultimum in urbe Roma commoratus, ibi et crucifixus est, deorsum capite demerso, quod ipse ita fieri precatus est, ne exaequari Domino videretur. » Athanasius Apol. pro fuga sua: « Petrus, inquit, et Paulus cum audissent, oportere se Romae martyrium subire, non abjecerunt eam profectionem, sed cum gaudio abierunt. »

Chrysostomus hom. 32. in epist. ad Rom. « Non ita coelum splendescit, quando radios suos Sol ex se dimittit, quemadmodum Romanorum urbs duas illas lampadas ubique terrarum effundens. Hinc rapietur Paulus, hinc Petrus. Considerate, et horrete quale spectaculum visura sit Roma, Paulum videlicet repente ex theca illa cum Petro resurgentem, in occursum Domini sursum ferri. »

Ex Latinis Tertullianus de prsescript. « Si Italiae, inquit, adjaces, habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est. Felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt, ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur, ubi Paulus Joannis exitu coronatur. » Lactantius lib. IV divin. instit. c. 21: « Christus, inquit, decedens aperuit discipulis suis futura omnia, quaePetrus et Paulus Romae praedicaverunt.» Et infra: « Cum eos Nero interemisset, Judaeorum nomen, et gentem Vespasianus extinxit, fecitque omnia quae illi futura praedixerant. »

Ambrosius in Orat. cont. Auxen., quae habetur lib. V epist.: « Nocte, Petrus, muro egredi coepit, et videns sibi in porta Christum occurrere, urbemque ingredi, ait, Domine quo vadis? respondit Christus, venio Romam iterum crucifigi: intellexit Petrus ad suam crucem divinum pertinere responsum etc. » Et infra: « Statimque correptus per crucem suam honorificavit dominum Jesum. »

Hieronymus de vir. illustr. in Petro: « Simon Petrus, inquit, ad expugnandum Simonem Magum Romam pergit, ibique 25 annis Cathedram sacerdotalem tenuit usque ad ultimum, id est, 14 Neronis annum, a quo et affixus cruci, martyrio coronatus est, capite ad terram verso. » Augustinus 1. I, cap. 10. de cons. Evang.: « Merita Petri et Pauli propter eumdem passionis diem celebrius et solemnius Roma commendat. » Maximus serm. 5. de Nat. Apost.: « Petrus, inquit, et Paulus martyrium pertulerunt in urbe Roma, quae principatum, et caput obtinet nationum, scilicet ubi caput superstitionis erat, illic caput quiesceret sanctitatis. » Sulpitius lib. II sac. histor.: «Divina apud urbem religio invaluerat, Petro ibi Episcopatum gerente, et Paulo postea Romam adducto. » Et infra: « Paulus ac Petrus capitis damnati, quorum uni cervix gladio desecta, Petrus in crucem sublatus est. » Paulus Orosius lib. YII hist.: « Nam primum Nero Romae Christianos suppliciis, et mortibus affecit, ipsumque nomen exstirpare conatus, beatissimos Christi Apostolos Petrum cruce, Paulum gladio occidit. » Eutropius lib. YII in vita Neronis: « Denique, inquit, omnibus flagitiis suis etiam hoc addidit, quod sanctos Dei Apostolos Petrum Paulumque trucidavit. » Paulinus Natali 3: « Ipsaque coelestium sacris procerum monumentis Roma Petro Pauloque potens. » Isidorus in vita Petri: « Septimo, inquit, et tricesimo anno post passionem Domini a Nerone Caesare in urbe Roma, deorsum verso capite, ut ipse voluit, crucifixus est. »

Leo serm. I de Nat. Apost.: « Hodierna, inquit, festivitas praeter illam reverentiam, quam toto terrarum Orbe promeruit, speciali et propria nostrae urbis exultatione veneranda est, ut ibi praecipuorum Apostolorum glorificatus est exitus, ibi in die martyrii eorum sit laetitiae principatus. » Gregorius Turonicus lib. I, cap. 25: « Nero, inquit, Petrum cruce, Paulum gladio jubet interfici. » Gregorius Papa lib. YI, epist 37. de Romana Ecclesia loquens:« Petrus, inquit, sublimavit Sedem, in qua etiam quiescere, et praesentem vitam finire dignatus est. »

Prudentius in hymno de Laurentio sic ait: •

Discede adulter Jupiter stupro sororis oblite, Relinque Romam liberam, Plebemque jam Christi fuge.

Te Paulus hinc exterminat, te sanguis exturbat Petri,

Tibi id, quod ipse armaveras, factum Neronis officit.

Arator in fin. Act. Apost. sic ait:

Dignaque materies Petri, Paulique coronee,

Csesareas superare minas, et in arce tyranni

Pandere jura poli, summumque in agone tribunal

Yincere, ne titulos parvus contingeret hostis.

Elpis uxor Boetii in hym. de Apost.

0 felix Roma, quse tantorum Principum

Es purpurata pretioso sanguine,

Non laude tua, sed ipsorum meritis,

Omitto innumerabiles alios, ut Bedam, Adonem, Freculphum, Bernardum, et caeteros: siquidem hi sufficere possunt, cum omnes floruerint primis quingentis annis, et cum adversarii ne unum quidem hactenus proferre potuerint, qui contrarium sepserit. Adde ultimo, quod Ethnici auctores, etsi non meminerunt nominatim Petri et Pauli, qui apud eos contemptibiles videbantur: tamen conveniunt cum citatis Patribus in eo, quod Romae primus Nero Christianos occidi mandaverit, ut patet ex Cornelio Tacito lib. XV Annal., et Suetonio in Nerone.

Ad haec testimonia nihil respondet Velenus, nisi id quod dictum est ab aliquibus ex Patribus, Christum videlicet apparuisse Petro ad portam Romam, et dixisse: « Yenio Romam iterum crucifigi; » esse horrendum mendacium, et blasphemiam contra ipsum Petrum, et Spiritum sanctum. Nam Christum nunquam descensurum de coelo, nisi in die judicii testatur Spiritus sanctus per os Petri, Act. III: Quem, inquit, oportet coelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium.

At profecto Yelenus potius mentitur et blasphemat, qui conatur Christo compedes injicere, ne se commovere possit usque ad diem judicii. Nam ut omittam alias apparitiones Christi, quae in probatis Auctoribus leguntur, certe Act. IX Christus in aere terree proximo constitutus Paulo apparuit. Nam, quod tunc Paulus vere corporalibus oculis Christum sibi praesentem, et vicinum viderit; patet tum ex luce, quee illum circumfulsit, et ex caecitate, quam post visum Christum gloriosum incurrit, ut ibidem dicitur: tum praecipue ex verbis Scripturae. Nam Act. IX dicit Ananias ad Paulum: Dominus Jesus misit me, qui apparuit tibi in via. Et ibidem: B amabas apprehensum Paulum duxit ad Apostolos, et narravit illis, quomodo vidisset Dominum. Et Paulus ipse I. Cor. IX ait: Numquid non sum Apostolus? Nonne Jesum Christum. Dominum nostrum vidi? Et I. Corinth. XY: Novissime autem tanquam abortivo visus est et mihi. Ubi enumerat testes resurrectionis, qui Dominum oculis corporeis viderant, et se inter eos ponit.

Ad illud igitur ex Act. III respondeo: Petrum significare voluisse, Christum non venturum publice et coram omnibus, nisi in die judicii: sed hinc non efficitur, quin possit privatim, et cui voluerit apparere. Posset etiam dici, et fortasse probabilius: Christum sine descensione e coelo apparere potuisse B. Petro: non enim difficile est Deo id efficere, ut unum corpus in pluribus locis sit.

Chapter 27 of 63