Skip to the text

Caput XXVII. Solvuntur argumenta Nili

Superest ut argumenta solvamus. Primum Nili, deinde Calvini, postremo, quse ex veteribus haereticis, Joan. de Turrecremata, et alii attulerunt.

Sed antequam argumenta Nili proponamus, lectorem monendum censuimus, ne Illyrici interpretationi multum fidat: nam cum alibi, tum in hoc praecipue capite, non semel depravat verba Nili. Sit exemplo initium hujus loci; Nilus sic habet: Ori Si mivt«s avaxpivcov auro; w’ ou§evos dvaxpivsTCU, toOto y.at xai tom$ twv txiroaro^vv yOeaiv ou avpfixL-

vet, hoc est: « Quod autem omnes judicans, ipse a nullo judicetur, id et falsum est, et moribus Apostolorum non convenit. » Illyricus autem sic reddidit: «Quod blaterant adversarii, Papam omnes judicare, ipsum vero a nemine judicari debere, nomine ac vanitate et mendacio plenissimum est, et ab Apostolorum aequabilibus modestisque canonibus plurimum dissonat. »At certe Blaterant non est in Graeco. Et quod Nilus simpliciter falsum dicit, Illyricus pro sua facundia: « Nomine, vanitate et mendacio plenissimum esse, » ait. Denique: « Mores Apostolorum, fidelis interpres, Aequabiles et modestos canones Apostolorum, » reddidit: nec advertit id cum sequentibus verbis pugnare; nam probaturus Nilus quod dixerat, non canones, sed facta Apostolorum recenset.

Sed his omissis, Nili rationes videamus. Primo, si Paulus, inquit, confert suam doctrinam cum Apostolis, et Petrus se acriter objurgari a Paulo patienter tulit: quo jure Papa Romanus nulli mortalium de factis vitaque sua rationem reddere vult?

Respondeo: Pauli exemplum pro nobis facit, ideo siquidem ad Petrum accurrit, et cum eo contulit Evangelium,, quia Petrum majorem se agnoscebat, et exemplum posteris dare volebat, ut ad Petri Sedem in ejusmodi rebus accurrerent. Notarunt hoc Hieronymus ex nostris in epist. ad August. quae est 11. inter epist. August. et Theodoretus ex Graecis in epist. ad Leonem. Porro, Petrus objurgari se a Paulo passus est, quod esset illa non judicialis censura, sed fraterna correptio. Nam, ut Augustinus docet in ep. 19. adHieron. etGregoriushom. 18. inEzech. non reprehendit Paulus Petrum, quomodo majores de minoribus ex auctoritate judicant, sed quomodo minores interdum majores suos ex charitate corripiunt.

Objectio secunda. Honorius Papa Romanus a sexta Synodo non solum judicatus, sed et damnatus est.

Respondeo: de Honorio alio loco fusius disseremus, cum ad eam quaestionem pervenerimus, an Papa haereticus esse possit. Interim respondemus; Honorium in causa Fidei judicatum atque damnatum esse, (si vera tamen sunt quae de eo feruntur) neque nos negamus, quin Pontificem haereticum Ecclesia judicare possit. Quemadmodum autem id cohaereat cum eo quod dicimus, Papam a nullo judicari posse, in postremi argumenti solutione patebit.

Tertia. Multae sunt leges latae de Episcopis, cum ab Apostolis, tum a.Conciliis, quae certe omnes Episcopos ligant: atqui Papa nihil est aliud quam Episcopus; igitur tenetur legibus, proinde superiorem habet a quo ' judicetur.

Respondeo: Papa tenetur quidem Ecclesiasticis legibus, sed quoad directionem, non quoad coactionem, ut Jurisconsulti de Principe loqui solent. Quamvis autem Concilia tam generalia, quam particularia interdum de Episcopis universe loquantur, cum leges ferunt: tamen de iis Episcopis solum intelligi debent, qui subjecti sunt Legislatori: id quod ex Conciliis particularibus planum fieri potest. Ea siquidem Concilia saepe dicunt: « Si quis Clericus, si quis Episcopus id fecerit etc. » et tamen constat, legibus illis non ligari, nisi Clericos, aut Episcopos ejus provinciae.

Quarta. Sexta Synodus generalis nominatim Romanae Ecclesiae legem praescribit: nam can. 13. reprehendit Ecclesiam Romanam, quod Presbyteris, et Diaconis, ac Subdiaconis usum uxorum non permittat, atque imperat, ut deinceps permittat. Et can. 55. reprehendit eam dem Ecclesiam Romanam, quod in Quadragesima etiam Sabbato jejunet, ac praecipit, ne id amplius fiat.

Respondeo: jam ante monuimus, canones istos falso adscribi sextae Synodo, cum editi fuerint postea a nona quadam Synodo, quam Romani Pontifices non modo non approbarunt, sed etiam reprobarunt. De qua re vide Franciscum Turrianum in lib. de VI Synod. et Melchiorem Canum lib. V de loc. cap. postr. in solut. argum. 6.

Et sane isti ipsi duo canones satis aperte indicant, qualis fuerit ea Synodus. Nam can. 13. dicunt, Apostolorum et vetustatis doctrinam se proponere, cum uxorum contubernium Clericis permittit; quod certe falsissimum est. Nam Concilium Carthaginiense II, longe antiquius, et celebrius ista falsa Synodo VI, can. 2. sic ait: « Omnibus placuit, ut Episcopi, Presbyteri, et Diaconi, vel qui Sacramenta contrectant, pudicitiae custodes, etiam ab uxoribus se abstineant, ut quod Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. »

Item Epiphanius Graecus, atque antiquissimus et probatissimus auctor, haeres. 19. quae est Catharorum: « Sed, inquit, adhuc viventem et liberos gignentem unius uxoris virum, non suscipit (Ecclesia) sed eum, qui se ab una continuit, aut in viduitate vixit, Diaconum, Presbyterum, Episcopum, et Hypodiaconum, maxime ubi sinceri sunt canones Ecclesiastici. At dices mihi, in quibusdam locis adhuc liberos gignere Presbyteros, et Diaconos, et Hypodiaconos, at hoc non est juxta canonem, sed juxta hominum mentem, quae per tempus elanguit. »

At, inquit Nilus, sexta Synodus citat canonem sextum Apostolorum, qui praecipit, ne Clerici uxores abjiciant, praetextu religionis.

Respondeo: praecipi eo canone, ut Clerici qui uxores habent, eis provideant quae ad victum necessaria sunt: non autem ut eis cohabitent commercio maritali. Quam explicationem recusare non potest Nilus: tum quod ita eumdem canonem exponat Synodus ipsa Trullana can. 48, tum etiam, quia alioqui iste idem Apostolicus canon pugnabit cum canonibus illis Trullanis, quorum auctoritas nobis objicitur. Nam canon Apostolorum non solum Clericis minoribus, sed etiam Episcopis praecipit, ne uxores abji¬

ciant: et tamen canones Trullani, Clericis minoribus uxoris commercium permittunt, Episcopis non permittunt. Sed de hac re alibi plura.

Quod vero attinet ad canonem de jejunio Sabbati, cum res sit indifferens, et quaevis regio morem suum servare possit, ut Hieronymus docet in ep. ad Lucin. Bcetic. et Augustinus in ep. 86. ad Casulan. non debuit, nec potuit Concilium Graecorum legem ponere Latinis de hac re. Adde, quod ad nos facit Innocentius I in ep. qui Sabbato jejunandum esse docet, necnon Epiphanius Graecus, qui in compend. doctr. solum excipit Dominicas a jejunio Quadragesimae.

At Canon. 65 Apostolorum, vetat Sabbatis jejunare. Respondeo: canonem istum supposititium videri; solum enim quinquaginta canones Apostolorum Ecclesia recipit, ut Humbertus Cardinalis testatur in lib. adv. Nicetam, et habetur apud Gratianum dist. 16. Deinde, si vere Apostoli id jusserunt, j usserunt certe in odium haereticorum, qui Sabbato jejunabant, ne Creatorem honorare viderentur, qui die septima requievit. Illa igitur haeresi jam extincta, jejunare licet etiam die Sabbati: nec solum licet, sed etiam pium est, ob memoriam Dominicae sepulturae, et ut longius recedamus a Judaismo.

Quinto objicit contra solutionem dupliciter. Primo, quia etiamsi canones isti non essent legitimi, tamen ratio ipsa manifeste docet, Papam judicari posse; omnes enim Episcopi ut Episcopi aequales sunt, ut ex Dionysio patet, qui dicit, omnes esse ejusdem ordinis et dignitatis: atqui Papa nihil est amplius quam Episcopus, ut constat tum ex eo quod ab Episcopis ordinatur, tum ex eo quod Dionysius nullam agnoscit in Ecclesiastica Hierarchia dignitatem Episcopali majorem; Papa igitur non minus tenetur legibus Conciliorum, et judicari potest, quam Episcopi eseteri.

Secundo, quoniam canone§ illos esse legitimos, et universalis Synodi, multis modis demonstratur. Primum, quoniam Synodus quae hos canones condidit, est ipsa sexta Synodus instaurata: iidem enim Patres, qui ad Fidem explicandam initio convenerant, iidem convenerunt postmodum ad 'canones condendos. Secundo, quoniam non defuit in hac Synodo legatio Papae Romani: siquidem Gortynae in Creta Episcopus locum Romani Pontificis tenuit, ut ex historia Basilii perspici potest. Tertio, quoniam Synodus quae hos canones condidit, universalem Synodum seipsa appellat, nec est credibile, tot Patres mentiri voluisse. Quarto, quoniam septima Synodus can. 1. recipit canones sex universalium Synodorum: at sexta Synodus non habet alios canones quam istos. Quinto, quoniam Adrianus Papa in epist. ad Tharas. cum admiratione Tharasium laudat, quod con- * stanter una cum suis hsec decreta observaret, et nominatim citat can. 82. ex quo sequitur, ab ipso etiam Romano Pontifice hos canones esse confirmatos.

Respondeo: primam illam rationem de Episcoporum aequalitate nihil omnino concludere: nam Episcopi pares sunt ratione ordinis, ut Dionysius dicit, non tamen ratione jurisdictionis; siquidem ipse etiam Nilus in hoc eodem libro affirmat, Episcopum Constantinopolitanum longe majorem esse Caesariensi, aliisque qui Sedi Constantinopolitanae subjecti sunt, Porro, summus Pontifex non ideo judicari non potest, quia dignitatem vel ordinationem habeat Episcopali majorem, sed quia Episcopalem jurisdictionem amplissimam habet, ita ut omnibus praesit, nulli subjectus sit. Neque canones Trullanos legitimos esse illa argumenta recte probant.

Ad primum respondeo: non posse dici hanc Synodum sextam instauratam; nam non fuerunt iidem Concilii Praesides, non idem Imperator, non idem numerus Episcoporum. Nam in sexta vere universali adfuit Imperator Constantinus, item Legati Papee Agathonis, et Episcopi 289, ut habemus in VI Synodo act, 3. at tempore istius pseudosextffi, jam obierant Agatho Papa, et Imperator Constantinus, et Episcopi fuerunt solum 227.

Praeterea, initio pseudosextae ipsimet dicunt, se V et VI Synodum quodammodo instaurare; et ideo Theodorus Balsamon non tam sextum, quam quinisextum Concilium hoc appellat. At quomodo poterit haec Synodus dici, vel credi quinta instaurata, cum nullus omnino ex quinta Synodo hic interfuerit? Siquidem inter quintam et quinisextam intercesserunt anni plus quam 130. Denique quorsum instaurandae erant quinta et sexta Synodus, et non potius nova Synodus convocanda? Quoniam, inquiunt, illae canones non fecerunt. At nec tacere voluerunt: non enim ad canones condendos, sed ad Fidem explicandam convocatae fuerant.

Ad secundum respondeo: quis ille Episcopus Gortynensis fuerit, et quis ei dederit in Synodo locum Papae Romani, Nilus viderit: quod enim nomen ejus non exprimat, quodque historiam adducat omnino incognitam, nescio cujus Basilii, non caret suspicione falsitatis. Sed quidquid de hoc sit, nobis constat, a Sergio Papa, qui tunc sedebat, hanc Synodum tanquam errantem fuisse reprobatam, ut testantur Beda, de sexeetat. in Justin. jun. Paulus Diaconus lib. VIdegest. Longobard. cap. 4. Otho Frisingensis 1. V, c. 13. Ado Viennensis, Marianus Scotus, et Rhegino in Chron. ubi de Justiniano juniore loquuntur.

Esse autem hanc Synodum quam Sergius reprobavit illam ipsam, quse istos canones condidit, patet ex Tharasio et Epiphanio, qui in VII Synodo act. 4. et 6. dicunt, quinque annis post sextam Synodum iterum Patres convenisse, et hos canones condidisse: porro illo tempore constat, Sergium Romae sedisse. Nec exstat memoria ullius alterius Synodi eo tempore celebratae, de qua re fusius agemus in lib. de Gonc.

Praeterea Anastasius Bibliothecarius praefat. in VI Synod. scribit, hos canones non haberi, nec apud Romanos Pontifices, nec apud ullos Patriarchas, excepto Gonstantinopolitano. Ex quo ipse recte colligit, nec summi Pontificis, nec aliorum Patriarcharum auctoritate, Synodum istam coactam fuisse. Denique, Humbertus Cardinalis Leonis IX Legatus in lib. cont. Graec. istos eosdem canones, non solum non recipi dicit ab Apostolica Sede, sed etiam aperte deliramenta appellat.

Ad Tertium respondeo: non esse adeo mirandum, si ementitum titulum isti Patres sibi adscribant, cum se universalem Synodum appellant. Sciebant, non se posse ullo colore Romana} Ecclesiae leges praescribere, nisi se Synodum universalem facere mentirentur. Deinde, cum in can. 2. recipiant Synodum sub Cypriano habitam, quae palam erronea ab universa Ecclesia judicata est, et can. 19. tam aperte mentiantur, usum uxorum ex Apostolica consuetudine Sacerdotibus permitti, et alia permulta habeant manifeste falsa, quid mirum, si etiam in titulo mentiantur?

! Ad quartum respondeo: cum in VII Synodo recipiuntur canones sex universalium Synodorum, nomine canonum non intelligi solum canones de moribus, sed universe canones, sive de moribus, sive de Fide conditi fuerint: nam cmnes Synodi hac ratione canones condiderunt. De moribus autem, seu de disciplina Ecclesiastica, sola Nicaena Synodus canones proprie condidit: Nam II et IV Canones quidem quosdam ediderunt, sed non fuerunt ab Apostolica Sede approbati, ut constat ex Cone. Chalced. act. 16. proinde non sunt illi proprie canones dicendi generalium Synodorum. Tertia vero Synodus, quinta et sexta, nullos omnino canones de moribus condiderunt.

Ad Quintum respondeo: ab Adriano commendari Tharasium, quod vidisset eum rectam Fidem custodire juxta decreta sex generalium Synodorum: quod vero de his canonibus Synodi quinisextae in epistola Adriani habetur, ex epistola Tharasii recitatur, et quamquam eo loco id ab Adriano nonrefellitui,quia non erat opportunum tempus id faciendi, tamen non continuo approbatur. Sed quod Adrianus non fecit, fecit postea Nicolaus in epist. ad Mich. ubi cum quemdam ex his canonibus citare vellet, ait, se ab Apostolo didicisse, etiam Ethnicorum testimoniis uti quando opus est.

Sexto ac postremo Nilus objicit, intolerabile esse, quod Romanus Papa sanctorum Patrum canonibus subjici nolit, cum ipse a Patribus dignitatem suam habuerit, et ipse etiam multos ediderit canones, et tandem indignus sit, qui tanquam Pater honoretur, cum tam multos sanctos Patres contemnat.

Respondeo: istas ipsas rationes probare, non posse Papam subjici canonibus, nam non habuit a Patribus, sed a Christo dignitatem suam, ut supra demonstratum est; proinde Christo non Patribus subjici debet. Deinde cum ipse canones condat; signum est, eum Principem et Legislatorem esse: non potest autem Princeps suis legibus obligari, cum non sit ipse seipso superior, et solum a superiore inferioribus leges ferantur. Denique, si ipse tanquam Pater ab omnibus honoratur, non habet ipse ullos in Ecclesia Patres, sed omnes fdios: quid vero mirum est, si non pater filiis, sed filii patri suo subjiciantur? Adde, quod Papa, nec Patres, nec eorum canones contemnit, quamvis iis cogi non possit, sed et ipse utitur iis, quoad directionem, et ab aliis servari jubet. *

Chapter 46 of 63