Caput XIX. Idem probatur ex legibus, dispensationibus et censuris
Argumentum septimum duci potest ex auctoritate leges ferendi, dispensandi, et puniendi, quam Romanus Episcopus in Ecclesiae filios, quamvis maximos et nobilissimos exercuit. De legibus plurima exempla proferri possent: rari enim fuere Pontifices, qui non aliquid decreverint.
Sanctus Leo epist. 1. scribit ad Episcopos Campaniae, Piceni, Thusciae, et per universas provincias constitutos, atque in extrema epistola ita loquitur: « Hoc admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venerit, vel venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum. » Et infra: <( Omnia decretalia constituta tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium praedecessorum nostrorum, quae de Ecclesiasticis ordinibus, et canonum ordinata sunt disciplinis, ita vestram dilectionem custodire
debere mandamus, ut si quis illa contempserit, veniam sibi deinceps noverit denegari, » Item epist. 81. ad Diosc. Episc. Alexandr. duas leges praescribit, et in utraque his utitur verbis: «Id quoque a vobis volumus custodiri. »
Hilarius Papa in Concilio Romano praesidens: « Nulli, inquit, fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones, vel Apostolicae sedis decreta temerare. » Anastasius junior Papa in epist. ad Anastas. Aug.: (t Praeceptis, inquit, Apostolicis non dura superbia resistatur, sed per obedientiam, quae a S. Romana Ecclesia, et Apostolica auctoritate jussa sunt, salubriter impleantur, si ejusdem sanctae Dei Ecclesiae, quae est Caput vestrum, communionem habere desideratis.» S.Gregorius in privilegio quod dedit Monasterio S. Medardi, et habetur ad fin. epist.: « Si quis, inquit, Regum, antistitum, judicum, vel quarumcumque saecularium personarum, hujus Apostolicae auctoritatis, et nostrae praeceptionis decreta violaverit, honore suo privetur. »
De dispensationibus exemplum habemus in epist. 1. Gelasii: (nam recentiora infinita de industria praetermittimus) « Necessaria, inquit, rerum dispositione constringimur, et Apostolicae sedis moderamine convenimur, sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum restaurandis Ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti, quantum potest fieri, temperemus;» et ibidem in multis dispensat. Item Gregorius lib. XII, epist. 31. Felici Episcopo Siciliae dicit, se dispensasse cum Anglis circa Matrimonia in gradibusprohibitis, et rursum cum Siculis, ut semel tantum in anno Concilium celebrent; cum alioqui regulae praecipiant bis in anno Concilia celebrari. Porro regula ista, in qua Gregorius dispensabat, est can. 5. Concil. I generalis.
De censuris plurima essent exempla, et quidem antiquissima. Nam Innocentius I, cum audivisset mortuum esse Chrysostomum, excommunicavit Imperatorem Arcadium etEudoxiam uxorem ejus, qui non permiserant restitui Chrysostomum in suam Sedem, ut ipse Innocentius jusserat. Exstat de hac re epistola Innocentii apud Nicephorum lib. XIII, cap. 34.
Neque objici potest, quod etiam Ambrosius, qui Summus Pontifex non erat, Imperatorem excomraunicaverit: nam Ambrosius id fecit in Ecclesia sua, cum Imperator Mediolani sedem haberet; at excommunicare aliquem extra Mediolanensem dioecesim Ambrosius ausus numquam fuisset: Innocentius autem etiam Imperatores Gonstantinopolitanos, et Gonstantinopoli existentes excommunica vit. Deinde Grego rius III Leonem Imperatorem Grsecum similiter excornmunicavit, teste Zonara in vita Leonis Isauri.
Nicolaus I excommunicationem minatus est Lothario Regi, et re ipsa excommunicavit concubinam ejus Yaldradam, necnonArchiepiscopos Goloniensem et Treverensem. Circa quam historiam impudentissime mentiuntur Magdeburgenses Gent. IX, c. 10, ubi dicunt, a Nicolao Papa injuste vexatum Lotharum Regem et Archiepiscopos illos. Nam, ut Rhegino lib. IU OthoFrisingensis lib. VI, cap. 3. et Sigebertus inChron. anni 862 scribunt, Lotharius ex odio erga Thietbergam uxorem, et amore erga concubinam, subornatis falsis testibus, convinci fecit uxorem incestus, et deinde auctoritate Archiepiscopi Goloniensis et Treverensis eam repudiavit, et concubinam uxorem duxit, quae omnia Archiepiscopi illi Romae in Concilio confessi sunt.
Si ergo Magdeburgenses, ut faciunt, Lotharium et Archiepiscopos justos esse volunt; necesse est ut Paulum accusent, qui I. Cor. VII docet, etiam propter causam fornicationis non posse aliam uxorem duci, vivente priori uxore. Quid, quod uxor Lotharii non peccaverat, sed tantum ad falsorum testium verba damnata fuerat: nam etiam falsa testimonia justificabunt Magdeburgenses, ut Papam aliquo modo reprehendant?
Sed habemus exemplum illustrius et antiquius. Nara cum Pius I decrevisset, ut Pascha non celebraretur cum Judaeis decimaquarta die primi mensis, sed Dominica sequente, et Asiani nollent acquiescere; eos omnes Victor I Papa excommunicavit circa annum Domini 190, ut scribit Eusebius lib. V hist. cap. 24.
At objicit Calvinus lib. IV Instit. cap. 7, §. 7. objurgatum propterea fuisse Victorem ab Irenaeo, et paruisse recte objurganti, non reclamavisse. Respondeo: quod Irenaeus, et multi alii Victorem objurgaverint, quod tantas Ecclesias levi de causa, ut ipsis videbatur, a corporis Ecclesiastici unitate praecidisset, testatur Eusebius ibidem: at quod Vic¬
tor sententiam suam mutaverit, nusquam legimus. Et etiamsi sententiam mutasset Victor, nihil inde haberet Calvinus. Diceremus enim, Victorem qua potestate Asianos ligaverat, eadem illos absolvisse.
Porro objurgatio Irenaei, et aliorum non minuit, sed auget potius vim argumenti nostri. Nam quo plures erant, quibus displicebat sententia Victoris, eo potuissent facilius eam contemnere, ac Victorem potius excommunicare, si putassent, Victorem unum esse de numero Episcoporum, et non potius Caput et judicem omnium: at nulli fuerunt, qui eam sententiam irritam esse docuerint, vel Victorem contemnendum aut excommunicandum censuerint, vel eum monuerint, ne excederet limites suos, et ne judicaret non subjectos sibi, quod in primis monere debuissent, si vere Victor judex omnium non fuisset. Existimarunt ergo illi Victorem fecisse quod potuit, sed non quod debuit: sic enim sonant verba ipsorum: «Exstant, inquit Eusebius, etiam ipsorum litterae, quibus asperius objurgant Victorem, velut inutiliter Ecclesiae commodis consulentem. »
Est autem hic observandum, quod licet Irenaeus, et alii tunc putaverint imprudenter egisse Victorem: tamen revera prudentissime egit, ut postea tota Ecclesia judicavit. Nam unus expraecipuis auctoribus illius sententiae de Paschate cum Judaeis celebrando, fuit Blastus, qui eo modo paulatim Judaismum introducere volebat, ut scribit Tertullianus de praescr. in fin.: « Blastus, inquit, latenter Judaismum vult introducere: Pascha enim dicit non aliter custodiendum esse, nisi secundum legem Mosis, decimaquarta die mensis. » Hic autem Blastus Romae haeresim suam seminare coepit tempore Victoris Papae, ut Eusebius testatur, lib. V hist. cap. 15.
Quoniam ergo Victor Papa videbat, illam diversitatem de Paschate non esse diversitatem solius observationis, sed adferre secum haeresim, imo ipsum Judaismum; mature occurrendum putavit. Probaverunt autem sententiam Victoris Patres Nicaeni Concilii, ut patet ex Eusebio lib. III de vita Constant, et deinceps haeretici habiti sunt, et Quartodecimani appellari, qui contrarium senserunt, ut patet ex Epiphanio haeresi 50. et Augustino haeresi 29.
Chapter 41 of 63