Skip to the text

Caput XXVI

Idem probatur ex eo, quod summus Pontifex a nemine judicatur.

Argumentum Decimum sumitur ex eo, quod Romanus Pontifex a nemine in terris judicari potest. Non enim potest evidentius ostendi principatus ejus, quam si ostendatur ita omnibus praelatus, ut nemini sit subjectus. Sunt autem tria observanda, antequam ad probationem veniamus.

Primo, nos hoc loco non disputare de Pontifice, ut est Princeps temporalis: hoc enim modo, ne adversarii quidem negant,

eum non posse judicari in causis temporalibus; est enim commune omnibus absolutis Principibus, ut nullum agnoscant superiorem in negotiis temporalibus. Loquimur ergo de Pontifice ratione solius Pontificatus, ac dicimus, eum, etiamsi ditionem temporalem nullam haberet, non posse ullo modo judicari in terris ab ullo Principe Christiano, sive saeculari, sive Ecclesiastico, neque ab omnibus simul in Concilio congregatis.

Observandum est secundo, duos fuisse errores de haere. Unum eorum qui docuerunt, Pontificem posse ab Imperatore judicari, puniri, deponi, si non fungatur recte suo munere. Ita quondam Marsilius de Padua apud Joan. de Turrecremata lib. IV Sum. deEccl. part. 2, cap. 37. quem errorem prolixe refellit idem Auctor lib. II, cap. 93. et seq. Alter est error Nili, in suo lib. de Prim. qui Pontificem non quidem a Principe seculari, sed tamen a Concilio Episcoporum judicari et puniri posse contendit. Porro Calvinus lib. IV Jnstit. cap. 7, §. 19. et caeteri hujus temporis haeretici, utrumque errorem simul conjungunt, et tam Principum, quam Episcoporum judicio Pontificem Romanum subjiciunt.

Observandum est tertio, rationem praecipuam, cur Papa judicari non possit, esse, quia Princeps.est Ecclesiae totius; et proinde superiorem in terris non habet: nam quia summus Princeps est Ecclesiae, non potest judicari ab ullo Ecclesiastico Antistite: et rursum quia Respublica Ecclesiastica spiritualis est, ac proinde major ac sublimior quavis Republica temporali; propterea summus Princeps Ecclesiae dirigere et judicare potest summum Principem Reipublicae temporalis, non autem ab eo dirigi, aut judicari debet, nisi rectus ordo, et ipsa rerum natura pervertatur: Haec, inquam, est ratio primaria, et ut Scholae loquuntur, a priori: tamen quia haec ratio assumit id quod in tota hac disputatione probare nitimur, videlicet, Romanum Pontificem Principem esse totius Ecclesiae; idcirco hac et similibus rationibus praetermissis, ex testimoniis Conciliorum, Pontificum, Imperatorum, ac Doctorum Ecclesiae demonstrabimus, Romanum Praesulem judicari non posse, ut inde confirmemus primariam nostram thesim, quae est, Romanum Pontificem Caput et Principem esse Ecclesiae universae.

Probatur ergo primo ex Conciliis. In Concil. Sinuessano dicunt Patres: « Prima Sedes a nemine judicabitur. » Refert haec verba ex isto Concilio Nicolaus in epist. ad Michael. Item in Concilio Romano sub Sylvestro 280 Episcoporum, can. ult.: « Neque ab Augusto, neque a Regibus, neque ab omni Clero, neque a populo judicabitur prima Sedes. » Hujus decreti meminit idem Nicolaus in epist. ad Michael. Item in Synodo Romana sub Sixto III, cap. 5. legimus dictum: « Non licet in Pontificem sententiam dicere. » Et Sixtum, qui accusabatur, respondisse: « Et si in meo arbitrio sit, judicer an non judicer; tamen non abscondatur veritas. »

Cum Dioscorus Episcopus Alexandrinus in Synodo II Ephesina Leonem I judicare, et damnare ausus esset: ita hoc factum exhorruit Catholica Ecclesia, ut Concilium Chalcedonense, in epist. ad Martian. et Valentin. Imper. et in altera ad ipsum Leonem, quae habetur act. 3. ejusd. Cone, scripserit, se damnasse Dioscorum multas ob causas, sed praecipue, quod in primam Sedem senten^ tiam ferre praesumpsisset. In Concilio V sub Symmacho, recipitur liber Ennodii Diaconi, in quo inter alia scriptum erat: « Aliorum hominum causas Deus voluit per homines terminari, sed Sedis istius Praesulem, suo sine quaestione reservavit arbitrio. »

Concilium Romanum sub Adriano Papa II, cujus verba referuntur in VIII Synodo, act. 7. sic ait: « Romanum Pontificem de omnium Ecclesiarum Praesulibus judicasse legimus, de eo vero quemquam judicasse, non legimus »: quod sane de legitimo judicio intelligenduni est. Et Concilium ipsum VIII, act. 10, can. 21. asserit, non licere ulli terreno Principi judicare Patriarchas, et in primis Romanum. Denique inConcilio Milevitano can. 19. puniuntur gravissime Clerici, qui ab Imperatore judicari volunt. Si ergo Imperator Clericos judicare non poterat, quanto minus Pontificem?

Secundo probatur ex testimoniis Pontificum. Gelasius in epist. ad Anastas. Imper,:

« Duo sunt, inquit, Imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra Pontificum, et regalis potestas. In quibus tanto gravius est pondus Sacerdotum, quanto etiam pro ipsis Regibus in divino sunt reddituri examine rationem. Nosti itaque ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam posse redigi voluntatem. » Greg. lib. IX, epist. 39. ad Theotistam: « Si beatus Petrus, inquit, cum a fidelibus culpare¬

tur, auctoritatem, quam in sanctam Ecclesiam acceperat, attendisset, respondere poterat, ut pastorem suum oves reprehendere non auderent. » Nicolaus I in epist. ad Michael.: « Satis, inquit, evidenter ostenditur, a saeculari potestate nec ligari prorsus, nec solvi posse Pontificem, id est, nec damnari, nec absolvi. » Innocentius III in epistol. ad Imp. quae habetur cap. Solitae, tit. de Majorit. docet hoc idem ex professo. Et in serm. 2. de consecrat. Pontif. Similiter Bonifacius VIII in Extravaganti Unam sanctam. Et Joannes XXII iif Extravaganti Licet juxta doctrinam Apostoli.

Tertio probatur ex confessione Imperatorum: nam de Constantino scribit Ruffinus lib. X hist. cap. 2. eum noluisse Episcopos judicare, sed dixisse, se potius ab Episcopis judicari debere. Similis est confessio Basilii Imperatoris in Orat, quam habuit ipse in fine VIII Synodi. Et inter caetera monet omnes laicos, in quorum ordine se anteposuerat, ne velint judicare judices aut pascere suos pastores. Denique, Nicolaus in epist. ad Michael. multis allatis testimoniis, probat, pios Imperatores nunquam Pontificibus imperasse, sed obsecrasse solum iit Patres, si quid ab eis fieri voluissent.

Accedit postremo sanctorum Doctorum pauca testimonia, Ambrosius inOrat, detradend. Basilic.: « Bonus, inquit, Imperator intra Ecclesiam est, non supra Ecclesiam. » Certe si non est supra Ecclesiam, multo minus supra Ecclesiae Patrem et Pastorem.

Gregorius Nazianzenus in Orat, qila se excusat, quodtamdiu ab Ecclesiastica functione se abstinuerit: « Vos, inquit, oves, nolite pascere pastores, neque super terminos eorum elevemini. Satis enim est vobis, si recte pascimini, nolite judicare judices, nec leges feratis legislatoribus. » Ac ne putes, a Gregorio excipi Principes; audi quid idem Doctor dicat in Orat, ad cives timore perculsos, et Principem irascentem; sic enim alloquitur Praesidem: « Num vocem suscipitis liberam? et quod lex Christi vos meae potestati, meoque subjecit tribunali? Imperamus enim et ipsi, addo, et imperio majori et perfectiori. Suscipe igitur vocem liberiorem, scio te ovem esse gregis mei etc. »

S. Bernardus in epist. ad Conradum Imper.: « Legi, inquit, omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Quam sententiam cupio vos custodire in exhibenda reverentia Petri Vicario, sicut ipsam vobis vultis ab universo servari Imperio. » Bonifacius martyr apud Gratianum, distinet. 40. ean. Si Papa, de Romano Pontifice loquens, ait: « Cunctos judicaturus a nemine est judicandus. » Denique Hugo de S. Victore par. 2. de Sacram.: «i Spiritualis potestas, inquit, judicat terrenam, ipsa vero a Deo primum instituta est, et cum deviat, a solo Deo judicari potest. »

Chapter 45 of 63