Skip to the text

Caput XIV. Idem probatur ex testimoniis summorum Pontificum

Tertium argumentum sumitur a summorum Pontificum sententiis. Est autem observandum epistolas Pontificum in tres quasi classes distribui posse.

Prima classis continet epistolas Pontificum, qui sederunt usque ad annum 300, in quibus Magdeburgenses et Calvinus fatentur, vere asseri Primatum, et eos Pontifices sanctos, et veros Pontifices fuisse: sed eas epistolas dicunt esse confictas, et recentes, ac falso Pontificibus illis adscriptas.

Secunda classis complectitur epistolas eorum Pontificum, qui sederunt ab anno 600 usque ad nostra tempora, in quibus fatentur adversarii, vere asseri Primatum, et esse eorum Auctorum, quibus inscribuntur: sed eos Pontifices non esse dignos Fide, etPseudopontifices, non Pontifices fuisse.

Tertia classis comprehendit illas epistolas, in quibus et aperte asseritur Primatus, et quas constat esse scriptas a sanctis et veris Pontificibus, qui floruerunt ab anno 300 ad 600 videlicet, Julio, Damaso, Siricio, Innocentio, Zozimo, Leone, Gelasio, Anastasio II. Joanne II. Felice IV. Pelagio II. Gregorio Magno. Ergo in testimoniis primae et secundae classis, non erit opus immorari in citandis verbis, sed satis erit notare loca, et respondere ad objectiones haereticorum: quandoquidem fatentur, in illis epistolis aperte asseri sententiam nostram. Verba autem adferenda tantum erunt in testimoniis tertiae classis.

Primum igitur diserte asserunt Primatum hi S. Pontifices, Clemens epist. 1. Anacletus epist. 3. Evaristus epist. 1. Alexander epist. 1. Pius epist. 1. et 2. Anicetus epist. I. Victor epist. 1. Zephyrinus epist. 1. Calixtus epist. 2. Lucius epist. 1. Marcellus in ep. 1. Eusebius epist. 3. Melchiades epist. 1. Marcus epist. 1.

Ad haec testimonia nihil respondent, nisi esse recentia et supposititia. At quamvis aliquos errores in eas irrepsisse non negave-

Hujus testimonii et capitis sequentis vim infringere conati sunt Doellmger et Grati de quibus videbitur infra.

rim, nec indubitatas esse affirmare audeam: certe tamen antiquissimas esse nihil dubito, mentiuntur enim Magdeburgenses Gent. II, cap. 7. ad fin., cum dicunt, nullum fide dignum Auctorem citasse has epistolas ante tempora Garoli Magni. Namlsidorus, qui 200 annis antiquior est Carolo, in procem, sui collect. sac. Gan., dicit, se ex consilio 80 Episcoporum collegisse Canones ex epistolis Clementis, Anacleti, Evaristi, et cseterorum Romanorum Pontificum. Item Concilium Vasense, can. 6. citat epistolas Clementis, ut nunc, exstant. Et celebratum est hoc Concilium tempore Leonis I. id est, 350 annis ante Imperium Caroli. Denique Ruffinus, qui annis 400 praecessit Carolum, Prsef. in recognit. Glem. a se conversas ex Graeco, meminit epistolae Clementis ad Jacobum, et eam se vertisse dicit ex Graeco. Esse autem vere hanc versionem Ruffini, testatur Gennadius lib. de vir. illustr. in Ruffino.

In secunda classe est Adrianus I. in epist. ad Tharasium, Nicolaus I. in epist. ad Michaelem Imp., Leo IX. in epist. ad Michael. Episc. Constantinop., Paschalis in epist. ad Episc. Panorm., quae habetur cap. Significasti, extra, de Elect., Innocentius III. in epist. ad lmp. Constantinop., quae habetur cap. Solitae, extra, de major, et obed. Qui omnes serio, et ex professo docent, Romanum Pontificem toti Ecclesiae praeesse.

Ad haec adversarii respondent: hos Pontifices omnes Antichrislos fuisse; id quod in sequenti quaestione refellemus. Interim hoc solum dicimus: si isti Pontifices Antichristi fuerunt, totam Ecclesiam ab annis fere 1000 periisse; constat enim ex historiis, Ecclesiam universam his Ponfificibus adhaesisse, eorumque sententiam esse secutam. Si vero Ecclesia periit, mentitum esse Christum, qui ait Matth. XVI adversus Ecclesiam portas inferi non praevalituras. Sed de hac re multa dicemus in quaestionibus de Ecclesia. Veniamus ad tertiam classem, et duodecim optimos et sanctissimos Pontifices proferamus.

Primus sit S. Julius I. qui in epistol. ad Orient., quae exstat in Apol. II S. Athanasii, ita loquitur: « An ignari estis, hanc esse consuetudinem, ut primum nobis scribatur, ut hinc quod justum est, definiri possit? quapropter si isthic ejusmodi suspicio in Episcopum concepta fuerat, id huc ad nostram Ecclesiam referri oportuit. » Et infra: « Quae, inquit, accepimus a B Petro Apostolo, ea vobis significo, non scripturus alio-

qui, quae nota apud vos esse arbitror, nisi facta ipsa nos conturbassent. » His verbis S. Julius affirmat, ad se pertinere officium dijudicandi causas Episcoporum, etiam Orientalium, tametsi Patriarchae primarii essent: (nam de causa S. Athanasii Alexandrini Patriarchae agebatur) et hoc jus a B. Petro se accepisse, atque id omnibus notum esse. Quid, quaeso, responderi potest? Auctor est sanctus et vetustissimus; epistola certa et a S. Athanasio tota descripta; verba denique ipsius perspicua, et diserta.

Secundus sit S. Damasus, qui in epist. ad omnes Episc. Orient., quam Theodoretus recitat lib. V hist. cap. 10.: « Quoniam, inquit, Apostolicae Sedi reverentiam debitam charitas vestra distribuit vobis quam plurimum, carissimi filii, praestitistis. » Ubi agnoscit debitam reverentiam, et filios vocat. omnes Episcopos. Item in epist. 4, ad Episc, Numid.: « Cuncta quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos tanquam ad Caput, ut semper fuit consuetudo, deferre non desinatis. »

Tertius. S. Siricius in epist, ad Himericum Episc. Tarracon., quam etiam Calvinus vere Siricii esse fatetur: « Pro officii, inquit, nostri consideratione, non est nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur. Quinimo haec portat in nobis B. Apostolus Petrus. qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit, et tuetur haeredes. » Et infra cap. 15.: •« Explicavimus, ut arbitror, frater charissime, universa quae digesta sunt in querelam, et ad singulas causas, de quibus per filium nostrum Bassianum Presbyterum ad Romanam Ecclesiam, ut pote ad Caput tui corporis retulisti etc. » Denique praecipit Episcopo, ut haec sua decreta dirigat ad alios Episcopos omnes.

Quartus S. Zozinus in epist. ad Hesichium Salonitan. Episc.: « Ad te, inquit, potissimum scripta direximus, quae in omnium fratrum et Episcoporum nostrorum facies ire notitiam. » Et infra: « Sciet quisquis hoc, postposita Patrum, et Apostolicae Sedis auctoritate, neglexerit, a nobis districtius vindi - candum, ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot prohibitiones posse tentari. »

Quintus S. Innocentius in epistol. 22. ad Episc. Maced.: « Adverti, inquit. Sedi Apostolicae, ad quam relatio, quasi ad Caput Ecclesiarum missa currebat, fieri injuriam etc. » Item in epist. ad Cone, Milevit., quae est inter epist. S. Augustini 93.: « Diligenter, inquit, et congrue Apostolico consulitis honori. Honori, inquam, illius quem praeter illa, quae extrinsecus sunt, sollicitudo manet omnium Ecclesiarum: antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab Orbe mecum nostis esse servatam. Idem in epist. ad Concil. Carthag. quae est 91. Romanam Sedem dicit esse « Fontem, et Caput omnium Ecclesiarum. »

Ad hoc testimonium Magdeburgenses ni- ' hil respondent, nisi Innocentium nimis multum sibi arrogare: quocirca eum per contumeliam Nocentium vocant. At si ita est: cur veteres Patres hunc Innocentii errorem non reprehenderunt? Cur Augustinus iri epist. 106 ad Paulin. de his duabus epistolis Innocentii loquens, ait: « Ad omnia ille nobis rescripsit eodem modo, quo fas erat, at que oportebat Apostolicae sedis Antistitem? » Cur ibidem Augustinus Innocentium beatae memoriae Papam appellat?

Sextus est S. Leo. Sed quoniam Lutherus et Calvinus dicunt, veteres Pontifices nihil auctoritatis habuisse extra Occidentem; adferamus testimonia Leonis, quibus simul Primatus asseratur, et ostendatur, eo tempore Pontifices in Graeciam, Asiam, Higyptum, et Africam jurisdictionem exercuisse. Igitur in epistol. 84. ad Anastas. Episc. Thessal. « Sicut, inquit, praecessores mei praecessoribus tuis, ita etiam ego dilectioni tuae priorum secutus exemplum, vices mei moderaminis delegavi, ut curam, quam universis Ecclesiis principaliter ex divina institutione debemus, imitator nostrae mansuetudinis effectus, adjuvares, et longinquis ab Apostolica Sede provinciis praesentiam quodammodo nostrae visitationis impenderes. « Et infra: » Vices, inquit, nostras ita tuae credidimus charitati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. » Et in fine, ubi dixerat magna providentia constitutos Episcopos, Archiepiscopos, et Primates, subdit: « Per quos ad unam Petri Sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil unquam a suo Capite dissideret. » Ex his apparet non solum Primatus, sed etiam auctoritas Leonis in Ecclesias Graeciae.

Idem Leo epist. 46. Anathol. Episc. Constantinop. « Residentibus, inquit, vobis, quibus exeeutionem nostrae dispositionis injun¬

ximus etc. » Vides, ut praecipiat Patriarchae Constantinopolitano. Idem epistol. 62. ad Maxim. Antioch., monet eum, ut frequenter ad se scribat, quid agatur circa Ecclesias. Et ibidem: « Juvenalis, inquit, Episcopus ad obtinendum Palestinae provinciae principatum credidit se posse sufficere. Quod sanctae memoriae Cyrillus merito perhorrescens, scriptis suis mihi rem indicavit, et sollicita prece multum poposcit, ut nulla illicitis conatibus praeberetur assensio etc. » Vides quomodo Patriarcha Alexandrinus supplicat Leoni, ne permittat Juvenali subjici Palestinam? Et cum ea provincia ad Antiochenum Patriarcharum spectaret cur non petiit hoc potius Cyrillus ab Antiocheno Patriarcha?

Idem epist. 81. ad Dioscor., Patriarch. Alexandr. « Quod, inquit, a patribus nostris propensiore cura novimus esse servatum, a vobis quoque volumus custodiri etc. » Vide Leonem imperare Patriarchae totius yEgypti, et Lybiae. Idem epist. 87. ad Episc. Afr.: « Quod, inquit, utcumque patimur esse veniale, inultum postmodum esse non poterit, si quisquam, quod omnimo interdicimus usurpareprsesumpserit.» Et infra: «Causam, inquit, Lupicini Episcopi, illic jubemus audiri etc. » Leo igitur imperabat Episcopis Graeciae, Asiae, rEgypti, Africae. Exstant etiam epistolae ejus ad Episcopos Germaniae, Galliae, Hispaniae, Italiae, in quibus aperte se eorum judicem, et Caput agnoscit.

Denique serm. I. de Natali Apost. his verbis Romanam urbem alloquitur: « Per sacram beati Petri Sedem Caput Orbis effecta latius presidere religione divina, quam dominatione terrena. Quamvis enim multis aucta victoriis, jus imperii tui terra marique protuleris, minus tamen est, quod tibi bellicus labor subdidit, quam quod pax Christiana subjecit. » Quid clarius?

Ad haec loca respondet Calvinus dupliciter lib. IV. Inst. cap. 7, §. 11. Primo dicit, Leonem supra modum avidum gloriae et dominationis fuisse, et ambitioni ejus multos restitisse. In cujus rei probationem citat in margine epist. ejus 85.

At in ea epistola nihil tale exstat nec in aliis epistolis ejus invenimus ullos restitisse S. Leoni, excepto uno Episcopo Gallo, qui Hilarius dicebatur. Is tantum legitur in epist. 89. Leonis, se subtrahere voluisse ab Apostolicae Sedis obedientia; qui tamen, ut ibidem legimus, Romam venit ad dicendam causam, et convictus in Concilio, punitus est.

Exstant autem inter epistolas Leonis epistotolse variorum Conciliorum, Episcoporum, Imperatorum ad ipsum Leonem, et nominatim epistola? Episcoporum Galliae, in quibus pietas ejus, et auctoritas mirifice praedicatur. Nec puto ante Lutherum, et Calvinum ullum fuisse, qui B. Leonem superbiae et ambitionis reprehenderit.

Secundo respondet: Leonem non usurpasse sibi jurisdictionem in alios Episcopos, sed tantum se in dissidiis componendis interposuisse, quantum lex et natura Ecclesiasticae communionis patiebatur. Et probat, quia idem Leo epist. 84. ubi videtur maxime jubere Episcopis: tamen dicit, se velle servari in omnibus privilegia Metropolitanorum, quasi dicat, se ex pietate monere, auctoritatem autem relinquere iis quorum est.

At si ita est, ergo non gloriae et dominationis avidior fuit, nec ambitionis accusandus erat. Deinde verba ipsa Leonis supra citata satis aperte docent, eum vere et ex auctoritate Episcopis imperasse.

Quod autem vult servari jura Metropolitanorum, nihil officit nostrae causae: nam ita vult servari, ut simul illi subjiciantur Sedi Apostolicae, et ejus Vicario. Sic enim loquitur in epist. 84.: « Igitur, inquit, secundum sanctorum Patrum canones spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, Metropolitanos singularum provinciarum Episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuse cura praetenditur, jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere deeernimus, ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant. » Et infra: « Si forte, inquit, inter ipsos qui praesunt de majoribus, quod absit, peccatis causa nascatur, quae provinciali nequeat examine definiri, fraternitatem tuam de totius negotii qualitate Metropolitanus curabit instruere, et si coram positis partibus, nec tuo fuerit res sopita judicio, ad nostram cognitionem, quidquid illud est, transferatur. »

Septimus S. Gelasius sic ait in epistol. ad Episc. Dard.: « Cuncta per mundum novit Ecclesia quoniam quorumlibet sententiis ligata Pontificum, sedes beati Petri Apostoli jus habeat resolvendi. Ut pote quae de omni Ecclesia fas habeat judicandi, neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio. » Similia habet in epist. ad Anastas. Imper., et in tom. de vine, anathem. Neque ad haec ulla responsio dari potest: constat enim haec vere esse ver¬

ba Gelasii, et Gelasium virum sanctum fuisse, et ante mille annos Ecclesiae praefuisse.

Octavus Joannes II. qui etiam ante mille annos sedit, in epist. ad Justin. sen. Aug., quae habetur in ipso Cod. Justin. in I. tit: « Inter claras, inquit, sapientiae ac mansuetudinis vestrae laudes, Christianissime Principum, puriore luce tanquam aliquod sidus irradiat, quod amore fidei, quod charitatis studio edocti. Ecclesiasticis disciplinis Romanae Sedis reverentiam conservatis, et ei cuncta subjicitis, et ad ejus deducitis unitatem, ad cujus auctorem, hoc est, Apostolorum primum, Domino loquente, praeceptum est: Pasce oves meas, quam esse omnium vere Ecclesiarum Caput, et Patrum regulae, et Principum statuta declarant etc. «

Nonus AnastasiusII in epist. ad Anastas. Imper. « Per ministerium, (inquit) humilitatis meae, sicut semper est sedes beati Petri in universali Ecclesia, assignatum sibi a Domino teneat principatum. »

Decimus sit Felix IV, qui in epist. I. ad varios Episc. inquit: « Sanctitatis vestrae scripta, quae ad sedem Apostolicam misistis tamquam ad caput, ut inde acciperetis responsa, unde omnis Ecclesia totius religionis sumpsit exordium, gratanter suscepi 'etc. »

Undecimus sit Pelagius II. qui in epist. I. ad Episc. Orien. « Romana sedes, inquit, instituente domino, caput est omnium Ecclesiarum. »

Duodecimus S. Gregorius Magnus non minus quam Leo, se totius Ecclesiae Caput agnovit lib. I. epist. 72. ad Gennad.: «Ex Concilio, inquit, Numidiae si qui desideraverint ad Apostolicam sedem venire, permittite, et si quilibet eorum viae contradicere voluerit, obviate. » Hinc igitur apparet auctoritas Gregorii in Episcopos Africae. Item lib. II. epist. 37. ad Natal: « Postquam, inquit, ad beatitudinem vestram, et decessoris mei, et mea in causa Honorati Archidiaconi scripta directa sunt, 'tunc contempta utriusque sententia praefatus Honora tus proprio gradu privatus est. Quod si quilibet ex quatuor Patriarchis fecisset, sine gravissimo scandalo tanta contumacia transire nullo modo potuisset. » Certe his verbis S. Gregorius omnibus Patriarchis se praepositum fuisse, apertissime demonstrat.

Item lib. IV. epist. 56. ad Episc. prov. Helladis: « Pallium, inquit, Joanni fratri nostro Corinthiorum Episcopo nos transmisse cognoscite, cui vos magnopere convenit obedire. » Yides Gregorii auctoritatem in Graecos Episcopos, quibus Corinthiorum Episcopum, Archiepiscopum ordinat per pallii transmissionem? Idem lib. YII. epist 63. ad Jo. Episc. Syracus.: «Nam, inquit, de Constantinopolitana Ecclesia, quis eam dubitet Apostolicse sedi esse subjectam? quod et dominus piissimus Imperator, et frater noster Eusebius ejusdem civitatis Episcopus assidue profitetur. » Et epist. 64. ad eumdum: « Nam, inquit, quod se dicit sedi Apostolicse subjici, si qua culpa in Episcopis invenitur, nescio quis ei Episcopus subjectus non sit etc. » Quid clarius? Omitto epistolas ad Episcopos Italiae, Galliae, Hispaniae: nam de subjectione eorum nulla dubitatio est.

Respondet Calvinus lib. IV. cap. 7, §. 12. ac primum ait: Gregorium tribuisse sibi jus corrigendi alios, non autem paruisse ei nisi illos qui volebant. At hoc dici non potest: nam Gregorius sanctissimus, et humillimus fuit: quocirca etiam Graeci ejus diemfestum colunt; et Calvinus in hoc lib. IV. cap. 7, §. 22. Gregorium virum sanctum fuisse fatetur; non autem potest cum sanctitate consistere usurpatio juris alieni. Neque est naevus aut macula venialis, subjicere sibi omnes Episcopos, sed intolerabilis superbia, et ipsissima nota Antichristi, ut ipsimet frequenter docent: quomodo ergo Gregorius sanctus erat, si omnes Episcopos sibi injuste subjiciebat.

Secundo respondet: Gregorium ex mandato Imperatoris judicasse Episcopum Constantinopolitanum, ut ex lib. YII. epist. 64. ipsius Gregorii cognosci potest. At in ea epistola Gregorius dicit, Imperatorem voluisse a se judicari Patriarcham illum, quia canones hoc jubent: quod idem est, ac si diceret, Imperatorem noluisse impedire, quin juxta canones Episcopus, licet regiae urbis, a Gregorio puniretur. Quare in epistola superiore Gregorius dicit, Imperatorem assidue profiteri, Ecclesiam Constantinopolitariam Romanae esse subjectam.

Tertio respondet: Gregorium sicut alios puniebat, ita paratum fuisse ab aliis emendari, ut ipse dicit lib. II. epist. 37. ad Natal. Salonit. ac proinde non magis praefuisse, quam subjectum fuisse. At Gregorius in illa epistola de correptione fraterna loquitur, non de censura judiciali: « Ecce, inquit, fraternitas tua aegre se tulit de conviviis a me esse reprehensam, cum ego, qui etsi hanc

non vita, tamen loco transgredior, ab omnibus corripi, ab omnibus emendari paratus sim, et hunc solum mihi amicum aestimo per cujus linguam ante apparitionem districti judicis meae maculas mentis tergo. » Adde quod involvit contradictionem, eumdem omnibus Praelatum esse, et tamen aliquibus subjici.

Quarto- respondet: hunc statum Pontificium valde Gregorio displicuisse: subinde enim conqueritur, inquit, se sub colore Episcopatus ad seculum rediisse, ut lib. I. epist. 5, et 7. At Gregorius deflebat quidem quod ex quiete monasterii ad onera Episcopalia translatus esset: non autem displicebat ei, quod Apostolica Sedes omnium Ecclesiarum curam gereret. Nam ipse idem acerrime pugnavit pro honore Sedis suae, contra Joannem Episcopum Constantinopolitanum. Et lib. IV, epist. 36. ad Eulog.: « Humilitatem, inquit, teneamus in mente, et tamen ordinis nostri dignitatem servemus in honore. » Et lib. XI, epist 42. ad Joan. Panorm. Episc.: «Illud, inquit, admonemus, ut Apostolicae sedis reverentia nullius praesumptione turbetur. Tunc enim status membrorum integer manet, si caput fidei nulla pulset injuria. » Et in explic. IV. Psal. Pcenit. « In tantum, inquit, suae temeritatem extendit vesaniae, ut caput omnium Ecclesiarum Romanam Ecclesiam sibi vendicet, et in Domina Gentium terrenae jus potestatis usurpet. »

Chapter 36 of 63