Skip to the text

Caput XVI. Idem probatur ex Patribus Latinis

Jam ex Latinis B. Cyprianus saepe hoc docet. Sed antequam loca propria adferamus, explicandum est breviter argumentum libri ejus de unitate Ecclesiae; inde enim alia ejus testimonia facilius intelligentur. Igitur libro de unitate Ecclesiae propositum est ostendere, in quo consistat Ecclesiae unitas, ac primum demonstrat, unde oriatur divisio et heeresis: « Hoc eo fit, inquit, dum ad veritatis originem non reditur, neque caput quaeritur, nec magistri coelestis doctrina servatur. »

Ubi tria proponit. Primo, originem veritatis de Ecclesia, id est, unde coeperit doctrina de Ecclesia. Secundo, Caput Ecclesiae, et quidem a Christo diversum: nam paulo ante dixerat, omnes haereticos Christum quaerere; et tamen hic ait, inde nasci omnes haereses, quod haeretici non quaerunt Caput Ecclesiae. Tertio, doctrinam coelestis Magistri, id est, quee sit doctrina Christi de Ecclesia, et ejus Capite.

His propositis, mox declarat ista tria, dicens: « Loquitur, inquit, Dominus ad Petrum: Ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae infercfrum non vincent eam: et eidem post resurrectionem suam dicit: Pasce oves meas etc. » Ubi Cyprianus docet, originem veritatis de Ecclesia, quam dixerat quaerendam esse in his verbis Domini. Hic enim coepit doctrina de Ecclesia: et similiter caput Ecclesiae, quod quaerendum dixerat esse Petrum: et doctrinam coelestis Magistri esse haec eadem verba. Quare paulo post subjungit ac docet, Ecclesiam esse unam in radice et Capite, licet propagatione multiplicetur, et ponit tria exempla, lucis, fontis, et arboris, quae omnia sunt unum in radice, et propagatione multiplicantur. Habemus ergo ex hoc loco, Petrum esse Caput totius Ecclesiae.

Quod autem hoc idem Romano Episcopo conveniat; declarat idem Cyprianus lib. I, epist. 3. ad Cornei, ubiloquens de schismate Novatianorum, qui non agnoscebant Cornelium Pontificem, sic ait: «Neque enim aliunde haereses obortae sunt, aut nata sunt schismata, quam inde, quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus judex vice Christi cogitatur. Cui si secundum magisteria clisvina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversus Sacerdotum collegium quidquam moveret etc. »

Adversarii quidem respondent: hic loqui Cyprianum de singulis Episcopis, et particularibus Ecclesiis, et velle dicere, in qualibet Ecclesia unum debere esse ad tempus Judicem et Sacerdotem. At si conferatur hic locus cum superiore, apparebit, manifeste loqui Cyprianum de Ecclesia universa: nam sicut ibi dixerat, inde nasci haereses, quod non quaeritur caput; et explicuit Caput totius Ecclesiae esse Petrum; ita hic dicit inde nasci haereses, quod non cogitatur unus in Ecclesia judex vice Christi, nimirum Cornelius, nam de eo loquitur. Quocirca paulo infra in eadem epist. vocat Romanam Ecclesiam Petri Sedem, et Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est.

Idem lib. II, epist. 10. ad eumd. Cornei.: « Miseramus, inquit, nuper collegas nostros, ut ad Catholicae Ecclesiae unitatem scissi corporis membra, componerent, sed diversae

partis obstinata, et inflexibilis pertinacia non tantum radicis, et matricis sinum, atque complexum recusavit, sed etiam adulterum et contrarium caput extra Ecclesiam fecit etc. » Hic aperte de Ecclesia Catholica sermo est, extra quam sunt Novatiani. At dicit Cyprianus, non tantum noluisse Novatianos redire ad Ecclesiam, et agnoscere radicem et matricem, seu Caput hujus Ecclesiae; sed etiam adulterum, et contrarium Caput sibi constituisse. Sicut ergo Novatianus fuit caput omnium Novatianorum, ita Cornelius fuit Caput omnium Catholicorum.

Idem lib. I, epist. 8. ad pleb. universam:

« Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia, et Cathedra una super Petrum Domini voce fundata. Aliud altare constitui, aut sacerdotium novum fieri, praeter unum altare, et unum sacerdotium non potest. Quisquis alibi collegerit, spargit. »

Hic sane sicut Deus unus est et Christus

unus, et Ecclesia una numero non specie: ita et Cathedra una est numero, id est, Cathedra quaedam singularis, quae totam Ecclesiam docet, et illa est Petri, extra quam quicumque colligit, spargit. Denique lib. IV, epist. 8. iterum vocat Romanam Ecclesiam radicem et matricem Catholicae Ecclesiae.

At objiciunt adversarii. Primo librum Cypriani de unit. Eccl. ubi sic ait: «Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. » Ergo non est unus Episcopus totius Ecclesiae. Secundo objiciunt epist. Cypriani adQuint. ubiCyprianus inConcilio residens, ait: « Neque enim quisquam nostrum Episcopum se esse Episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis Episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tanquam judicari ab alio non possit, cum nec ipse potest alterum judicare. Sed expectemus universi judicium. Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro judicandi. »

Respondeo ad primum: Episcopatus unus est eo modo, quo Ecclesia una est: Ecclesia autem est una eo modo, quo multi arboris rami sunt una arbor, multi rivi una aqua, et multi radii una lux, ut ibidem Cyprianus dicit; sicut ergo in ramis, rivis, et radiis unitas est ratione unius capitis, id est, radicis, fontis, solis, licet rami ipsi, rivi, et radii multiplicentur: ita etiam Ecclesia est una, et Episcopatus unus in radice et Capite, quamvis multae sint particulares Ecclesiae, multique particulares Episcopatus. Unius igitur magni Episcopatus ab Episcopis singulis in solidum pars tenetur, sed non aequalis, neque eodem modo. Nam Petrus et ejus successores tenent eam partem quae est veluti caput, et radix, et fons: caeteri tenent alias partes quae sunt veluti rami, et rivi.

Est enim iste unus Episcopatus (ut diximus) similis corpori heterogeneo, non homogeneo; ex quo sequitur, ut non eodem modo teneant Episcopi singuli partem hujus Episcopatus. Nam sicut radix, licet sit pars, ut etiam est ramus, tamen sustentat, et regit ramos, et omnia quae sunt in ramis, sunt etiam virtualiter in radice, non e contrario: ita etiam licet Ecclesia Romana et Episcopatus Romanus sit pars Ecclesiae universae, et Episcopatus universalis, sicut est Ecclesia Tusculana et ejus Episcopatus: tamen Ecclesia Romana regit Tusculanam, non contra.

Itaque ex sententia Cypriani recte colligitur, non esse Papam Romanum solum Episcopum omnium Ecclesiarum: sunt enim et alii veri Episcopi, qui partem suam regendam susceperunt Ecclesiae universalis; non tamen recte colligitur, non esse Romanum Pontificem Caput et Pastorem Episcoporum omnium, et proinde etiam Ecclesiae universae; quandoquidem pars, quae ipsi regenda commissa est, eum locum habet in Ecclesia, quem habet radix in arbore, caput in corpore, et fons in aquarum rivulis.

Ad secundum dico: Cyprianum, cum ait:

« Neminem se facere Episcopum Episcoporum, » loqui de iis, qui in Concilio illo Carthaginiensi erant, nec includi ea sententia Romanum Pontificem, qui vere est Episcopus Episcoporum, et Pater Patrum, ut infra ostendemus, cum de titulis agemus.

Ad illud quod ait, Episcopum non posse judicari nisi a Deo, sicut a solo Deo constituitur, dico: intelligi debere in rebus dubiis et occultis; sic enim exponit B. Augustinus lib III de Bap. cap. 3- nam his verbis Cypriani recitatis: <c Opinor, inquit, in his quaestionibus, quae nondum eli— quatissima perspectione discussae sunt etc. »

Ubi docet, Cyprianum significare voluisse, singulos Episcopos in Concilio, dum res discutitur, posse libere.sententiam suam dicere, nec debere a Praeside tyrannice cogi ad suam sententiam, antequam quaestio definita

sit. Nam quod alioqui possit Pontifex judicare et deponere Episcopos haereticos, vel schismaticos manifestos, patet ex lib. III, epist. 13. ad Stephanum Papam, ubi Cyprianus eum hortatur, ut jubeat deponi Episcopum Arelatensem, et alium constitui ejus loco.

Secundus Optatus Cypriani sententiam sequitur, de unica Cathedra totius Ecclesiae lib. contr. Parmen. III ubi dicit, quinque esse Ecclesiae Catholicae dotes, ac primam esse unicam et singularem Petri Cathedram, in qua ab omnibus servari debet unitas: eam vero singularem Cathedram, non solum Petri, sed etiam successorum esse ostendit, enumerans Romanos Pontifices usque ad Siricium. Et tandem concludit: « Igitur de dotibus supradictis Cathedra est prima, quam probavimus per Petrum nostram esse.»

« Cum totus mundus, inquit, Dei sit, tamen domus ejus Ecclesia dicitur, cujus hodie Rector est Damasus. »

Item Orat, in Satyrum: « Percunctatus, inquit, Episcopum est, si cum Episcopis Catholicis, hoc est, si cum Romana Ecclesia conveniret. ».

Cur, quaeso, Episcopi Catholici non sunt nisi qui cum Romana Ecclesia conveniunt, nisi quia Romana Ecclesia Caput est Catholicae Ecclesiae? Idem lib. III de Sacram, cap. 1.: « Non ignoramus, inquit, quod Ecclesia Romana hanc consuetudinem non habeat, cujus typum in omnibus sequimur, et formam. » Et infra: « In omnibus, inquit, sequi cupio Ecclesiam Romanam, sed tamen et nos homines sensum habemus; ideo quod alibi rectius servatur, et nos recte custodimus. »

Ubi observandum est, cum Ambrosius dicatj in omnibus se velle sequi Romanam Ecclesiam, et tamen eam sequi nolit in consuetudine non lavandi pedes recens baptizatis: illud in omnibus intelligendum esse de omnibus necessariis, et ad salutem pertinentibus; alioqui secum pugnaret.

Quartus B. Hieronymus in ep. ad Agemchiam de Monogamia: a Ante annos, inquit, plurimos, cum in chartis Ecclesiasticis juvarem Damasum, Romanae urbis Episcopum, et Orientis atque Occidentis synodicis consultationibus responderem etc. » Vides, quomodo ex universa Ecclesia, et toto terrarum Orbe responsa tunc petebantur a Sede Apostolica? Idem in epist. ad Damas, de nom.

hypost.: « Quamquam, inquit, tui me terreat magnitudo, invitat tamen humanitas, a pastore praesidium ovis peto. Cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum, nisi Christum sequens, beatitudini tuas, id est, Cathedrae Petri communione consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio. Qui Cumque extra hanc domum agnUm comederit, profanus est. Si quis in Arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio. » Et infra: « Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. Quicumque tecuih non colligit, spargit: hoc est, qui Christi non est, Antichristi. est. » Observa primo Hieronymum, qui presbyter Antiochenus erat, tamen ovem se agnoscere Episcopi Romani.

Secundo, confiteri Hieronymum, Damasum esse Petri successorem.

Tertio, cum dicit: « Ego nullum primum, nisi Christum sequens, beatitudini tuae communione consocior; » velle dicere, se primum Christo, deinde Christi Vicario adhaerere. Idem enim est, ac Si dixisset: « Ego neminem tibi, Damase Pontifex, nisi Christum praepono. »

Quarto, ab Hieronymo Romani Pontificis Sedem fieri fundamentum ejus domus et navis, quae est Ecclesia universalis, ac proinde Romanum Pontificem fieri Caput totius Ecclesiae.

Postremo, maluisse Hieronymum Romanae Sedis Pontifici adhaerere, quam Episcopo suo proprio Paulino: qui tamen non unus de turba, sed Patriarcha Antiochenus erat. Sic enim ait: « Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum. »

Quare ipse etiam Erasmus, qui alioqui iniquior esse solet Romanae Ecclesiae, in Annot. ad hunc locum, dicit, videri sibi Hieronymum his verbis asserere, omnes Ecclesias subjectas esse Apostolicae Sedi. Quod est notandum adversus novos haereticos, qui Erasmum habent pro oraculo.

At Calvinus objicit Primo epist. Hieronymi ad Nepotian. ubi unitatis exempla recensens Hieronymus, dicit: « Singuli Ecclesiarum Episcopi, singuli Archipresbyteri, singuli Archidiaconi, et omnis ordo Ecclesiasticus Suis Rectoribus nititur. Nec addit, inquit Calvinus, uno Capite tanquam vinculo omnes Ecclesias inter se esse colligatas. »

Secundo objicit, non solum Calvinus, sed etiam Illyricus,.Melanchthon, et alii epist. ad Evagr. ubi Hieronymus dicit: « Si auetd-

ritas quaeritur, orbis major est Urbe. Quid mihi profers unius urbis consuetudinem? Quid paucitatem, de qua ortum est supercilium, in leges Ecclesiae vindicas? Ubicumque fuerit Episcopus, sive Romae, sive Uugubii, sive Constantinopoli, sive Rhegii, sive Alexandriae, sive Tanis, ejusdem meriti est, et ejusdem sacerdotii; potentia divitiarum, et paupertatis humilitas sublimiorem vel inferiorem Episcopum non facit. »

Ad primum dico: Hieronymum non omisisse unum Caput, nam cum ait: « Et omnis ordo Ecclesiasticus suis Rectoribus nititur; » indicat praeter unum Episcopum, unum Archipresbyterum, et unum Archidiaconum, esse adhuc alias unitates, nimirum, in singulis provinciis unum Metropolitanum; in singulis regionibus majoribus unum Primatem; in tota Ecclesia unum Pontificem: alioqui non erit verum, in omni ordine Ecclesiastico esse unum Rectorem.

Ad secundum dico: Hieronymum eo loco reprehendere malam quamdam consuetudinem, quae Romae erat, non in tota Ecclesia Romana, vel in summo Pontifice, sed in Diaconis tantum Romanis. Quoniam etlim Diaconi pauci erant, et curam habebant Thesauri Ecclesiastici, paulatinl incipiebant se praeponere Presbyteris, et inter eos sedere, cum antiqua consuetudo sit, ut Presbyteris Cum Episcopo sedetitibus, Diaconi stent, non sedeant. De his ergo dicit: « Quid mihi profers unius urbis consuetudinem? Quid paucitatem, de qua ortum est supercilium? »

Quod autem Romanus Pontifex nou probaret eam consuetudinem, ibidem Hieronymus indicat; dicit enim, solum absente Episcopo ausum fuisse Diaconum inter Presbyteros sedere. Illud autem, quod Hieronymus dicit: Episcopos esse ejusdem meriti et sacerdotii^ verum est, sed intelligi debet de Episcopatu ratione ordinis, non jurisdictionis. Nec enim negare voluit Hieronymus, majorem esse ditionem Episcopi Alexandrini* quam Tanensis, cum constet, illum tribus magnis provinciis, istum uni tantum civitatulae praefuisse.

Quintus. B. Augustinus in epist. 162. i «in Romana, inquit, Ecclesia semper Apostolicae Cathedrae viguit principatus. j> Item ep. 92. ad Innoc.: « Quia te Dominus gratiae suae praecipuo munere in sede Apostolica collocavit, talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam negligentiae valeat, si apud tuam venerationem, quae pro Ecclesia suggerenda sunt, tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose, vel negligenter accipere, magnis periculis infirmorum membrorum Christi, pastoralem diligentiam, qusesumus, adhibere digneris. »

Quibus verbis petit Augustinus cum toto Concilio Milevitano, ut Innocentius pastoralem curam adhibeat Ecclesiae, coercendo Pelagianos, qui Palaestinam et Africam praecipue inficiebant: quod certe non peteret, nisi Innocentium etiam Palaestinae et Africae Pastorem esse crederet. Deinde, cur non scribit Augustinus Patriarchae Hierosolymitano, vel Metropolitano Palaestinae, et Primati Africae Garthaginensi Episcopo potius, quam Romano Pontifici, nisi quia sciebat majorem esse Romani Pontificis in Palaestina et Africa auctoritatem, quam propriorum Episcoporum.

Item in epist. 157. ad Optat.: « Me apud Caesaraeam praesente venerunt, quo nos injuncta nobis a venerabiliPapaZozimo, Apostolicae sedis Episcopo, Ecclesiastica necessitas traxerat etc. » Jusserat nimirum Zozimus, ut Episcopi Africae apud Caesaraeam Concilium celebrarent: et S. Augustinus parendum esse, et necessario parendum Zozimo Papae existimavit. Item lib. I. ad Bonis. c. 4. « Non dedignaris, inquit, qui non alia sapis, quamvis altius praesideas, esse amicus humilium. » Et infra: « Communis, inquit, est omnibus nobis, qui fungimur Episcopatus officio, quamvis ipse in eo praeemineas celsiore fastigio, specula pastoralis. » Vides hic ab Augustino omnes Episcopos subjici fastigio celsiori Romani Pontificis.

Sextus S. Prosper lib. de ingrat, « Sedes Roma Petri, quae pastoralis honoris facta caput mundo, quidquid non possidet armis, Religione tenet etc. « Et lib. II de vocatione Gentium cap. 6: « Roma, inquit, per sacerdotii principatum amplior facta est arce religionis, quam solio potestatis. »

Septimus B. Victor Uticensis lib. II de persecui. Wand. Ecclesiam Romanam Caput appellat omnium Ecclesiarum.

Octavus Vincentius Lirinensis in suo Commonitorio: «Lecta?, inquit, sunt ibi quaedam ad quosdam epistolae S. Felicis martyris, et S. Julii, urbis Romae Episcoporum. Et ut non solum Caput orbis, verum etiam latera illi judicio testimonium perhiberent, adhibitus est a meridie beatissimus Cyprianus a septentrione S. Ambrosius etc.»Vides, Romanum Pontificem vocari Caput orbis terrarum.

Nonus Cassiodorus 1. XI, epist, 2. ad Jo, Papam: « Vos, inquit, speculatores Christiano populo praesidetis, vos Patris nomine universa diligitis. » Et infra: « Quapropter nos decet custodire aliqua.') (Erat enim Cassiodoro demandata cura Urbis Romae a Rege Theodorico) « sed vos omnia. » Et infra: « Sedes illa toto orbe mirabilis proprios tegat affectione cultores: quae licet generalis mundo sit praestita, vobis etiam cognoscitur et localiter attributa. »

Decimus Beda lib. II hist. gent. Angi, cap. 1.: « Cum primum (Greg.), inquit, in toto orbe gereret Pontificatum, et conversis jam dudum ad fidem veritatis esset praelatus Ecclesiis, nostram gentem eatenus idolis mancipatam, Christi fecit Ecclesiam. »

Undecimus B. Anselmus lib. de Incarnat. Verbi cap. 1. dedicat librum Urbano Papae, his verbis: « Domino et Patri universae Ecclesiae in terra peregrinantis, summo Pontifici Urbano frater Anselmus vita peccator, habitu Monachus, sive jubente, sive permittente Deo, Cantuariae Metropolis vocatus Episcopus, debitam subjectionem cum humili servitio, et devotis orationibus. Quoniam divina providentia vestram elegit sanctitatem, cui vitam, et fidem Christianam custodiendam, et Ecclesiam suam regendam committeret, ad nullum alium rectius refertur, si quid contra Catholicam fidem oritur inEcclesia, ut ejus auctoritate corrigatur, nec ulli alii tutius, si quid contra errorem respondetur, ostenditur, ut ejus prudentia examinetur. »

Duodecimus Hugo de S. Victore lib. II de Sacram, p. 3, cap. 15: « Apostolica sedes, inquit, cunctis in orbe terrarum praefertur Ecclesiis. »

Decimustertius B. Bernardus (quem etiam Calvinus pro se affert, et sanctum vocat lib. IV Instit. cap. 7, §. 22.) lib. II de Considerat.

» Age indagemus adhuc diligentius quis sis, quam geras, videlicet pro tempore, personam in Ecclesia Dei. Quis es? Sacerdos Magnus, summus Pontifex, tu Princeps Episcoporum, tu haeres Apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noe, Patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, judicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es, cui claves traditae, cui oves creditae sunt, sunt quidem et alii coeli janitores, gregumque pastores, sed tu tanto gloriosus, quanto et differentius utrumque prse caeteris nomen haereditasti. »

« Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos, tibi universi crediti, uni unus. Nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnium pastor. )) Et infra: « Ergo juxta canones tuos, alii in partem sollicitudinis, tu in plenitudinem potestatis vocatus es. Aliorum potestas certis arctatur limitibus; tua extenditur et in ipsos, qui potestatem super alios acceperunt. Nonne si causa exstiterit, tu Episcopo coelum claudere, tu ipsum ab Episco-, patu deponere, etiam et tradere Satanae potes? stat ergo inconcussum privilegium tuum tibi, tam in datis clavibus, quam ovibus commendatis. ))

Haec ille, vir sanctus, teste Calvino, et sine Calvino testibus innumerabilibus miraculis: at sanctitas vera sine vera Fide esse non potest; vera igitur Fide S'. Bernardus credebat, Romanum Pontificem esse Pastorem Ecclesiae universae.

Sed objicit Calvinus multa, quae idem Bernardus contra abusus, et vitia Romanae curiae scripsit in lib. de consid. quod videlicet ex toto Orbe terrarum Romam accurrant ambitiosi, avari, simoniaci, qui Apostolica auctoritate ad honores Ecclesiasticos velint assumi. Sed haec solutione non egent: nam, ut idem S. Bernardus serm. 66. in Cant. expresse docet, mali mores Praelatorum non impediunt, quo minus illi Praelati sint, et nos obedire teneamur: cum Dominus dicat Matt. XXIII: Quae dicunt facite, secundum opera eorum nolite facere.

Accedat ultimo Imperatoris Latini testimonium, sicut supra retulimus testimonium Imperatoris Graeci. Valentinianus in ep. ad Theodos. quae exstat inter praeambulas ad Cone. Chalced.: « Debemus, inquit, dignitatem propriae venerationis B. Apostolo Petro in nostris temporibus conservare, quatenus beatissimus Romanae civitatis Episcopus, cui principatum sacerdotii super omnes, antiquitas contulit, locum habeat et facultatem de fide, et sacerdotibus judicandi. »

Similia habentur in epistolis Gallae Placidiae, et Liciniae Eudoxiae Augustarum ad eumdem Theodosium ibid.

Chapter 38 of 63