Skip to the text

Caput IX. Solvitur argumentum decimumsextum. i

Persuasio 16. Ambrosius serm. 67. dicit de Petro et Paulo: « Una die, uno in loco, unius tyranni toleravere sententiam, » at Linus in Passion. Petri et Pauli dicit, eos nec eodem tempore passos, nec eodem loco, nec eodem tyranno jubente.

Praeterea Josephus, qui tempore Neronis vixit, scripsit Romae historiam de bello Judaico, et in ea meminit interfectorum a Nerone: et tamen non meminit Petri, quem certe non omisisset si vere a Nerone occisus fuisset: fuit enim Josephus Christianorum amicus, et libenter data occasione ipsorummeminit. Scribit enim de morte Christi, lib. XVIII. Antiq., et Joannis Baptistae ibidem, et Jacobi, lib. XX.

Adde, quod Petrus erat senex, quando Paulus erat adolescens: nam post passionem Domini, Paulus vocatur adolescens, Act. VII. quo tempore Petrus jam uxorem habuerat, et tanquam annosissimus omnium Apostolorum primus inter eos habebatur; et tamen Paulus ad senectutem etiam pervenit, ut ipse scribit in epist ad Philem. igitur non est verisimile, eos uno tempore obiisse.

Sed hoc argumentum facile refutari potest. Nam in prima parte argumenti bis labitur Velenus. Primum, quod fatetur Lini historiam esse confictam, ut vere est, et tamen ex ea dicit refutari sententiam Ambrosii. Si enim Lini historia conficta est; non est ullius auctoritatis, si nullius est auctoritatis quomodo potest inde refelli Ambrosii probatissimi auctoris sententia? Deinde peccat, quod per eumdem locum apud Ambrosium,intelligit eamdem partem urbis, et inde vult Ambrosium dissentire ab aliis, qui in diversis partibus ejusdem urbis dicunt Apostolos interfectos. At Ambrosius per eumdem locum intelligit eamdem urbem, non eamdem partem urbis: sic enim subjungit: « In eodem loco, inquit, ne alteri Roma deesset. »

Ad illud de Josepho dico primum: Josephum ipsum lib. II. de Bel. Jud. cap. II. respondere; ibi enim dicit, se silentio praeterire velle scelera Neronis, ut quod matrem et uxorem occiderit, et similia, quoniam sciret narrationem illam esse molestam; et merito haec dicit, nam dedicabat libros illos Romanis Imperatoribus, qui non libenter audiunt vituperari praedecessores suos. Deinde potest argumentum retorqueri in auctorem: nam ibibern Velenus dicit, Petrum esse occisum Hierosolymis, jussu Anani Pontificis Judaeorum; peto ergo: quare Josephus, qui lib. XX. Antiq. scribit gesta illius Anani, et quos homines occiderit, non meminit eo loco Petri? Suo igitur gladio se ipse jugulat Velenus.

Ad illud de aetate dico: Petrum. non fuisse senem, quando Paulus erat adolescens, sed virum maturae aetatis. Quod enim habuerit uxorem, et fuerit primus Apostolorum non arguit nisi virilem aetatem. Nec est ullo modo credibile, senes a Christo fuisse electos ad summos obeundos labores, et Orbem terrarum fere totum peragrandum: quemadmodum neque credibile est adolescentulum Paulum ad Apostolicam dignitatem, ad quam sollicitudo omnium Ecclesiarum pertinebat, fuisse assumptum.

Demus ergo: Petrum fuisse annorum circiter quinquaginta, quando erat Paulus circiter 25. hoc est, duplo seniorem: tamen adhuc potuerunt ambo esse senes, et simul mori; fuisset enim anno ultimo Neronis Petrus annorum 86, et Paulus unius et sexaginta.

Chapter 31 of 63