Skip to the text

Caput XIII. Idem probatur ex Conciliis

Secundo loco probandus est Romani Pontificis primatus ex Conciliis. Et quidem Lu- "therus lib. de pot. Papae, et Illyricus in lib. cont. Primat., et Calvinus lib. IV Inst. cap. 7, §. 1 dicunt, contra nos aperte pugnare VI Canonem Nicaeni Concilii, iri quo assignatur Romano Pontifici certa regio gubernanda, eaque perexigua, declaraturque unus ex Patriarchis, non autem Caput aliorum; pro nobis autem nullius Concilii testimonium invenire potuerunt. At sunt nihilominus illustrissima Conciliorum generalium testimonia pro Romani Pontificis primatu, ex quibus aliqua ita generalia fuerunt, ut in eis Graeci et Latini interfuerint. Quod est notandum contra Graecorum levitatem et pertinaciam.

Primum ergo habemus Nicaenum Concilium, et illum ipsum VI Canonem, quem adversarii objiciunt: sed explicatione aliqua indiget iste canon, ut argumentum inde sumi possit. Igitur VI Canon Nicaeni Concilii sic habet in tom. Cone, quae hodie exstant: «Mos antiquus perduret in yEgypto, vel Lybia, et Pentapoli, ut Alexandrinus Episcopus horum omnium habeat potestatem, quoniam quidem et Episcopo Romano parilis mos est. »

Sunt autem circa hunc Canonem aliqua notanda.

Primo ex Nicolao I in epist. ad Michael. Concilium Nicaenum nihil statuisse circa Romanam Ecclesiam, quoniam potestas ejus, non ab hominibus, sed a Deo est; sed tantum ex forma Romanae Ecclesiae constituisse statum aliarum Ecclesiarum. Non enim dicit Concilium: « Habeat Romanus Episcopus hujus vel illius regionis administrationem »,

sed ait: « Habeat Episcopus Alexandrinus curam ^Egypti, etLybiae, quoniam Romanus Episcopus ita consuevit. » Ubi aperte Romana Ecclesia fit regula aliarum, et nihil circa eam proprie statuitur. Itaque errant Calvinus, Illyricus, Nilus, et ceeteri, qui dicunt, a Concilio Nicaeno certos fines assignatos Romg.no Episcopo, ut nimirum solum curam gerat suburbanarum Ecclesiarum.

Secundo est observandum, in libris vulgatis deesse initium hujus Canonis, quod tale est: « Ecclesia Romana semper habuit primatum, mos autem perduret etc. » Sic enim iste canon citatur in Concilio Chalcedonensi, act. 16. a Paschasio Episcopo. Sic etiam vertit ex Graeco ante annos circiter mille Dionysius quidam Abbas, ut Alanus Copus annotavit in I.. Dial. Quocirca in eodem Concilio Chalcedonensi, act. 16. post lectum hunc Canonem VI Nicaeni Concilii, judices dixerunt: « Perpendimus omnem primatum et honorem praecipuum, secundum Canones, antiquae Romae Deo amantissimo Archiepiscopo conservari. »

Observandum est tertio, illa verba: «Quoniam talis est Episcopo Romano consuetudo », quatuor modis exponi solere.

Primo, exponit Ruffinus lib. X hist. Eccles. cap. 6. decretum esse a Concilio, ut Alexandrinus Episcopus habeat curam M- gypti, sicut habet Episcopus Romanus curam suburbanarum Ecclesiarum.

At falsa expositio est: nam si Episcopus Romanus est primus et praecipuus Patriarcha; quomodo credibile est illi assignatam angustissimam regionem, aliis autem Patriarchis minoribus latissimam? Nam Antiochenus habuit totum Orientem; Alexandrinus tres amplissimas provincias: /Egyptum, Lybiam, et Pentapolim; Romanus autem habuisset tantum suburbanas Ecclesias, id est, sex Episcopatus Romae vicinissimos. Deinde, illa particula quoniam rationalis particula est: non est autem bona ratio, ut Episcopus Alexandrinus trium provinciarum curam gerat, quia Romanus Episcopus curam gerit suburbanarum Ecclesiarum; igitur aut ratio Concilii nihil valet, aut non recte Concilii sententiam Ruffinus exposuit. Denique, Concilium Nicaenum, nec ut citatur in Concilio VI Carthaginensi, nec ut legitur in Concilio Chalcedonensi, act. 16, nec ut habetur in proprio loco in tom. Cone., nec ut est apud

Abbatem Dionysium, meminit suburbanarum Ecclesiarum, sed tantum ait: « Habeat Alexandrinus Episcopus potestatem in toto iEgypto, Lybia, et Pentapoli, quoniam et Episcopo Romano talis consuetudo est. » Itaque mera divinatio fuit illa Ruffini, quem sequitur Calvinus, de suburbanis Ecclesiis.

Secunda expositio est Theodori Balsamonis in explic. hor. can., et Nili in suo lib. cont. Prim., Concilium decrevisse, ut Episcopus Alexandrinus habeat curam totius M- gypti, sicut Romanus Episcopus habet curam totius Occidentis.

Hsec quidem sententia liberalior est, sed tamen falsa. Nam Concilium cum ait: « Quoniam talis est Episcopo Romano consuetudo, )> reddit causam, ut diximus, cur debeat permanere antiquus mos in iEgypto, et Lybia, et Pentapoli, ut eorum locorum habeat curam Episcopus Alexandrinus: non est autem causa hujus rei, quia Romanus Episcopus habet curam Occidentis; quomodo enim sequitur, Episcopus Romanus habet curam Occidentis; igitur Alexandrinus debet curam gerere iEgypti, Lybiae, et Pentapolis? Cur non totius Africae potius? aut cur non JE- gypti tantum? aut cur Alexandrinus, et non Carthaginiensis, aut aliquis alius istam curam habebit? Adde quod Concilium non meminit Occidentis, neque Orientis, sed tantum ait: « Quoniam talis Episcopo Romano est consuetudo. »

Tertia expositio est Auctoris Sum. Cone., qui ex quodam vetusto codice putat restituendum: « Quoniam Metropolitano talis consuetudo est » pro eo quod habemus: « Quoniam Episcopo Romano talis cqnsuetudo est »

At neque haec est solida expositio. Exemplaria enim Nicaeni Concilii nusquam exstabant pleniora et emendatiora, quam in scriniis Romanorum antiquorum Pontificum, ut infra ostendemus, cum agemus de appellationibus: nam quae in Graecia erant, concremata fuerunt ab Arianis, teste Athanasio,in epist. ad omnes Orthod.-; et ideo non mirum, si quae citantur a Graecis, et a Ruffino mutila et corrupta sunt.

Porro ex Romanae Ecclesiae scriniis tulit hunc Canonem Paschasinus B. Leonis legatus ad Cone. Chalced. et in eo legimus: « Quoniam talis Episcopo Romano consuetudo est. )) Adde, quod non est bona ratio, cur debeat Alexandrinus Episcopus tantam ditionem habere, quia ita^ consueverunt Me¬

tropolitani. Nam metropolitani non regunt nisi unam provinciam: Alexandrino autem multae provinciae et multi Metropolitani subjiciuntur.

Quarta igitur, et vera expositio est, Alexandrinum debere gubernare illas provincias, quia Romanus Episcopus ita consuevit, id est, quia Romanus Episcopus ante omnem Conciliorum definitionem consuevit permittere Episcopo Alexandrino regimen ^Egypti, Lybiae, et Pentapolis: sive consuevit per Alexandrinum Episcopum illas provincias gubernare. Sic intellexit hunc canonem Nicolaus I. in epist. ad Michael., nec apparet ulla alia probabilis expositio.

Secundum Concilium generale in epist. ad Damas, quae extat apud Theodoretum lib. Y hist. cap. 9. dicit, se convenisse apud urbem Gonstantinopolimexmandato litterarum Pontificis per Imperatorem ad se missarum. Et ibidem fatentur, Romanam Ecclesiam Caput esse, se autem membra.

Tertium Concilium, ut est apud Evagrium lib. I hist. cap. 4. dicit, se deponere Nestorium ex mandato litterarum Ccelestini Papae Romani. Et in epist. ad eumd. Coelest., idem Concilium scribit, se causam Joannis Patriarchae Antiocheni, quae magis dubia erat quam causa Nestorii, non fuisse ausum judicare, sed reservasse judicio ipsius Ccelestini: quae omnia perspicue indicant supremam Romani Pontificis auctoritatem. Concilium Chalcedonense act. 1, 2 et 3. passim vocat Leonem universalis Ecclesiae Pontificem. Et in epistol. ad Leonem: « Et post hsec, inquiunt, omnia insuper, et contra ipsum, cui vineae custodia a Salvatore commissa est, extendit insaniam, id est, contra tuam quoque Apostoli - cam sanctitatem. » Hic vides maximum Conciliunqconfiteri, Romano Pontifici a Deo ipso vineae, id est. Ecclesiae universae, custodiam esse commissam.

Synodus Constantinopolitana, quse ante quintam Synodum in causa Anthimi congregata est, act. 4. per Menam Patriarcham Concilii Praesidem ita loquitur: « Nos, inquit, Apostolicam Sedem sequimur, et obedimus, et ipsius communicatores habemus, et condemnatos ab ipsa, et nos condemnamus. » Jam si totum Concilium Apostolicae Sedi obedire se profitetur, certe Apostolica Sedes toti Ecclesiae cum auctoritate praeest.

Septima Synodus act. 2. recipit, et probat epist. Adriani ad Tharasium, in qua haec habentur: « Cujus, inquit, Sedes per totum terrarum Orbem primatum obtinens lucet, omniumque Ecclesiarum Dei Caput existit. Unde et ipse B. Petrus Apostolus Dei jussu Ecclesiam pascens, nihil omnino praetermisit, sed ubique Principatum obtinuit, et obtinet etc. » Nota, in praesenti dici: « Primatum obtinens lucet. » Et, « Caput existit etc. »

Lateranense Concilium sub Innocentio III, in quo Graeci, et Latini interfuerunt cap. 5:

« Romana, inquit, Ecclesia disponente Domino, super omnes alias ordinariae potestatis obtinet principatum, utpote mater universorum Christi fidelium, et magistra. »

Concilium Lugdunense generale sub Gregorio X. ut habetur in Sexto, titulo de Elect. cap. Ubi periculum, vocat Romanum Episcopum Vicarium Christi, Successorem Petri, Rectorem universalis Ecclesiae: et in hoc etiam Concilio Graeci, et Latini interfuerunt.

Denique Concilium Florentinum, Graecis et Latinis consentientibus, ita statuit: « Definimus sanctam Apostolicam Sedem, et Romanum Pontificem in universum Orbem tenere primatum, et ipsum Pontificem Romanum successorem esse B. Petri Principis Apostolorum, et verum Christi vicarium, totiusque Ecclesiae Caput, et omnium Christianorum patrem, ac doctorem existere, et ipsi in B. Petro pascendi, regendi, et gubernandi, universalem Ecclesiam a domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse.(l)» Omitto quinque 'alia Concilia generalia, quia nec a Graecis recipiuntur, cum ipsi non interfuerint, nec a Lutheranis, cum sint post annum 600 celebrata. Nimirum Lugdunense sub Innocentio IV. ut habetur c. 1. de homie. in Sexto. Viennense sub Clemente V. ut habetur Clemen. unica, de sum. Trin. et Fid. Cath. Constantiense sess. 8. et 15. Lateranense sub Leone X. sess. 11. et Tridentinum sess. XIV, cap. 7. et alibi.

Chapter 35 of 63