Skip to the text

Caput XI. Solvitur argumentum ultimum

Postrema Yeleni persuasio ejusmodi est. Cum de rebus nuper gestis saepe confingantur errores, quid, inquit Yelenus, de tam remotis ac perturbatissimis temporibus Romanae curiae palpones, citra Petri Romam adventum, passionem et pontificatum confingere non poterant?

At silrenaeus, Tertullianus, Eusebius, aliique 30 vel 40 Patres citati, Romanae curiae palpones fuerunt, recte loquitur Yelenus. Sin autem pars eorum sunt antiquissimi, ut Irenaeus, et Tertullianus, quorum tempore Romana Ecclesia non erat opulenta, ut palpatores habere potuerit: pars sunt Graeci, ut Eusebius, Theodoretus, Sozomenus, et alii, quorum natio invidere potius, quam adulari Romanae Ecclesiae consuevit: pars autem, vel potius pene omnes sunt viri sancti, ut Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, Chrysostomus, et alii, a quorum moribus procul aberat adulationis vitium; certe sequitur, Yelenum, qui hos Romanae curiae palpones vocat, impudentissime mentiri.

Praeterea argumentum ejus nihil valet. Nam tam de rebus nuper gestis, quam de antiquis finguntur errores, quando res sunt clam gestae, et sine testibus, aut quantum ad numerum annorum, vel similes circumstantias, quae facile mandantur oblivioni: non autem quantum ad ipsam summam, et substantiam rerum celeberrimarum; praesertim quando praeter testimonia Scripto¬

rum, exstant etiam earum rerum monumenta lapidea, aut aerea permulta, qualis est res de qua agimus. Atque haec de tota hac disputatione sufficere posse existimavi, de qua librum insignem jam pridem a Joanne Roffensi, beatae memoriae viro, editum accepi; sed librum ipsum videre nunquam potui.

Chapter 33 of 63