Caput XVIII
Idem 'probatur ex auctoritate, quam exercuit Romanus Pontifex in alios Episcopos.
Argumentum sextum sumitur ex auctoritate, quam semper exercuerunt veteres Pon¬
tifices in Episcopos caeteros. Siquidem legimus, a Pontificibus Romanis Episcopos in toto Orbe institutos, vel depositos, vel restitutos, quorum singula per se sufficerent ad hunc primatum ostendendum.
Ac primum de institutione multa exempla afferri possent. In Concil. Ghalced. act. 7 legimus, Maximum Antiochenum a S. Leone confirmatum in Episcopatu. Item de confirmatione Anatolii Episcopi Constantinopolitani ita scribit idem Leo epist. 54. ad Martian.: « Satis sit, inquit, quod vestra pietatis auxilio, et mei favoris assensu Episcopatum tantae urbis obtinuit. »
Et epist. 84. ad Anastas. Thessal. Episcopum: « De persona, inquit, consecrandi Episcopi, et de cleri, plebisque consensu Metropolitanus Episcopus ad tuam fraternitatem referat, quodque in provincia bene placuit,, scire te faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque firmet auctoritas.» Et infra: « Sicut enim justas electiones nullis dilationibus volumus fatigari, ita nihil permittimus, te ignorante, praesumi. » Et in epist. 87. ad Episc. Afr.: « Donatum, inquit, Salicinensem ex Novatiano cum sua, ut comperimus, plebe conversum, ita Dominico volumus gregi praesidere, ut libellum fidei suae ad nos meminerit dirigendum. »
S. Gregorius lib. IY, epist,- 34 ad Constantiam Augustam: « Salonitanae civitatis Episcopus me, ac responsali meo nesciente, ordinatus est, et facta res est, quae sub nullis interioribus principibus evenit. » Et passim in epistolis suis indicat, se mittere pallium, quod est Archiepiscopatus insigne, ad varios Archiepiscopos Graeciae, Galliae, Hispaniae etc. Notandum tamen est, quod etsi ex confirmatione Episcoporum probatur primatus Romani Pontificis: tamen non est necesse, ut omnes Episcopos semper confirmaverit; potuit enim id permittere Patriarchis et Primatibus, ut in multis locis factum videtur.
De depositione multa etiam exstant exempla, ac in primis Cyprianus lib. III, epist. 13 ad Stephanum: « Dirigantur, inquit, in provinciam, et ad plebem Arelatae consistentem a te littera, quibus abstento Marciano alius in locum ejus substituatur. » Et infra: « Significabis plane nobis, quis in locum Marciani Arelatae fuerit constitutus, ut sciamus ad quem fratres nostros dirigere, et cui scribere debeamus. »
Calvinus lib. IV Instit. cap. 7, §. 7. ex hoc ipso loco argumentum sumit: « Queeso, inquit, si Galliae tunc praefuisset Stephanus, an non dicturus erat Cyprianus, coerceas istos, quia tui sunt? Sed longe aliter loquitur, Hoc fraterna, inquit, societas, qua inter nos devicti sumus, requirit, ut mutuo moneamus. »
Respondeo: Verba ista, quae Calvinus citat, nusquam in Cypriano inveniri. Deinde, si Cyprianus putasset, Stephanum non praeesse Gallis, sed tantum ex amicitia potuisse monere; cur non ipse per se Gallos monuisset?
Nicolaus I in epist. ad Michael. enumerat octo Patriarchas Constantinopolitanos, quos Romani Pontifices deposuerunt, inter quos unus fuit Anthimus, quem Agapetus Papa deposuit, non obstantibus minis Augusti et Augustae, et loco ejus ipse suis manibus Constantinopoli Menam ordinavit, ut Liberatus scribit in Breviar. cap. 21. et Zonaras in vita Justin. Item Gelasius in epistol. ad Episc. Dard.: « Dioscorum, inquit, secundae sedis praesulem sua auctoritate sedes Apostolica damnavit. » Et ibidem: « B. Petri sedes Alexandrinum Petrum, quem se tantummodo damnasse, non etiam solvisse noverat, non recepit. »
Praeterea Flavianum Patriarcham Antiochenum deposuit Damasus, ut scribit Theodoretus lib. V hist. cap. 23. Et licet Imperator Theodosius niteretur Flavianum in Episcopatu stabilire: tamen jussit eum Romam pergere ad causam dicendam. Et Theophilus Alexandrinus per Legatos apud Romanum Pontificem pro Flaviano intercessit, ut refert Socrates lib. V hist. cap. 15. et similem operam navasse Chrysostomum testatur Sozomenus lib. VIII, cap. 3. Denique non ante potuit eum Episcopatum Flavianus tenere, quam Romanus Pontifex placatus consensit, et Legatos ejus se admissurum promisit, qui mox multos Episcopos, et praecipuos Antiochenae Ecclesiae presbyteros ad Papam misit, ut scribit idem Theodoretus ibidem.
Episcopum etiam Hierosolymitanum Polychronium deposuit Sixtus III, misso ad hoc in Hierusalem S. Leone Archidiacono, qui postea fuit Papa, ut patet ex tom. I Concilior. in act. Sixti III. Si ergo Romanus Pontifex omnes Patriarchas, id est, Constantinopolitanum, Alexandrinum, Antiochenum, Hierosolymitanum aliquando deposuit; certe summus est judex in Ecclesia.
Denique de restitutione Episcoporum ab aliis depositorum sunt etiam multa exempla. Nam Cyprianus lib. I, epist. 4.: ci Nec rescindere, inquit, ordinationem jure perfectam non potest, quod Basilides post crimina sua detecta Romam # pergens, Stephanum collegam nostrum longe positum, et gestse rei, ac veritatis ignarum fefellit, ut exambiret reponi se injuste in Episcopatum, de quo fuerat juste depositus etc. »
Deinde Athanasium Alexandrinum, Paulum Constantinopolitanum, et Marcellum Ancyranum Episcopos, a Synodo Orientali depositos, Julius I restituit, ut scribit Gelasius in epist. ad Episc. Dard. et Sozomenus lib. III, cap. 7.: « Cum, inquit, propter sedis dignitatem cura omnium ad ipsum spectaret, singulis suam Ecclesiam restituit. » Et infra: « Athanasius, et Paulus ad suas sedes revertuntur, litterasque Julii Episcopis Orientis mittunt. » Item de Theodoreto deposito a Synodo II Ephesina ita legimus in Concil. Chalced. act. 1.: « Ingrediatur et Reverendiss. Episcopus Theodoretus, ut sit particeps Synodi, quia restituit ei Episcopatum sanctissimus Archiepiscopus Leo. » Multa similia afferri possent, ad quee nihil omnino respondere possunt, nec respondent adversarii.
Sed contra Nilus quinque argumenta proponit. Primum argumentum. Romanus Episcopus dicitur primus: quia secundus ab ipso est Constantinopolitanus, tertius Alexandrinus, quartus Antiochenus, quintus Hierosolymitanus: at non dicitur primus et secundus de superiore et inferiore, sed de iis tantum, qui sunt ejusdem ordinis, et dignitatis; non enim Romanus Episcopus dicitur primus ratione Tusculani, aut Tiburtini, qui ei subjecti sunt.
Respondeo: Romanum Pontificem simul Episcopum, Archiepiscopum, Patriarcham, et Papam esse. Et quidem ut Episcopum, primum esse in hac provincia ratione Ostiensis qui est secundus, et Portuensis qui est tertius, et cseterorum, qui suo ordine numerari possunt. At vero, ut Archiepiscopum, non esse primum ratione Ostiensis, qui non est Archiepiscopus, sed simplex Episcopus Archiepiscopo Romano subjectus: esse tamen primum ratione Archiepiscopi Ravennatis, Mediolanensis, et cseterorum Archiepiscoporum Occidentis.
Porro ut Patriarcham proprium Occidentis, non esse primum ratione Ravennatis et caeterorum, qui Patriarchae non sunt, sed ratione Constantinopolitani, Alexandrini, Antiocheni, et Hierosolymitani Patriarcharum. Et hoc modo numerari quinque primarias Sedes, quarum quaelibet multis et magnis provinciis praesidet.
Postremo, ut Papam et Caput Ecclesiae universae, non esse primum ratione Constantinopolitani, aut ullius alterius, sed solum Principem, ac Pastorem omnium esse, nec ullum in ea potestate secundum aut collegam habere. Nam quemadmodum esse debuit inter Episcopos ejusdem provinciae unus qui cseteris praeesset, et Archiepiscopus diceretur: et inter Archiepiscopos multarum provinciarum unus, qui praeesset caeteris, et diceretur Patriarcha; pari ratione inter Patriarchas ejusdem Catholicae Ecclesiae esse debuit unus, qui caeteris praesideret, et Papa seu Christi Vicarius nominaretur: atque hunc Romanum Pontificem esse, multis jam argumentis demonstravimus.
Argumentum secundum. Sexta Synodus can. 36. renovat constitutionem II et IV Synodi, "quae Episcopo Constantinopolitano paria privilegia tribuerunt cum iis quae habet Episcopus Romanus; non igitur Romanus Episcopus major est auctoritate ac dignitate Constantinopolitano; proinde non potest omnibus Episcopis imperare.
Respondeo: In Concilio II generali non fuit Episcopus Constantinopolitanus aequatus Romano, sed solum antepositus Alexandrino, atque Antiocheno, ut patet ex can. 5. ejusdem Concilii, cujus haec sunt verba: (( Constantinopolitanae civitatis Episcopum, habere oportet primatus honorem post Romanum Episcopum, propterea quod sit nova Roma. »
In Concilio vero Chalcedonensi, act. 16. ad istum canonem addiderunt, oportere eum paria privilegia habere cum Romano Pontifice, sed cum a Legatis Pontificis reclamatum esset; idem Concilium epistolam ad Leonem scripsit, qua petiit confirmari Concilii decreta: verum ausi non sunt Patres in ea epistola mentionem facere parium privilegiorum, sed solum scripserunt, se renovasse canonem II Synodi, quo secundus honor Episcopo Constantinopolitano tribuebatur. Habetur hsec epistola in act. Cone. Chalced. act. 3.
Sanctus quoque Leo in ep. 59. qua Concilio respondet, et in aliis omnibus, quas de hac causa scripsit, nusquam meminit parium
privilegiorum, sed solum acriter damnat Episcopi Constantinopolitani ambitiosam cupiditatem, quod se Alexandrino, atque Antiocheno anteponere voluerit.
Scribit quoque Nicephorus lib. XVII, c. 9. cum Joannes I Papa Constantinopolim venisset, a Justino Imperatore invitatum fuisse Pontificem, ut assideret Epiphanio Patriarchae Constantinopolitano, ut quasi pares viderentur: sed Pontificem non ante sedere voluisse, quam pro praerogativa Apostolicae Sedis thronus sibi supra Epiphanium collocatus fuisset. Ex quo apparet, canonem illum de paribus privilegiis non fuisse admissum, etiam longo tempore post Concilium Chalcedonense, nec ex ipso Concilio vim ullam habuisse, alioqui Epiphanius ille canonem Concilii protulisset, nec passus fuisset, in sua Ecclesia Romano Pontifici supra se thronum collocari. Itaque solus est can. 36 sexte Synodi, qui Episcopum Gonstantinopolitanum Romano aequavit.
Caeterum nullius roboris sunt illi canones: non enim canones sunt VI Synodi verae, legitimae atque cecumenicae, sed alterius cujusdam conventiculi, quod se falso sextam Synodum nominavit. Constat enim sextam Synodum, quae sub. Agathone Papa et Constantino IV Imperatore celebrata est, nullos canones edidisse, sed post annos quinque ab ea Synoda dissoluta, iterum convenisse nescio quot Episcopos Graecos, auctore Justiniano juniore, ac multos canones edidisse sub nomine sextae Synodi. Id quod manifeste colligitur, tum ex principio horum ipsorum canonum, tum ex confessione Tharasii Episcopi Constantinopolitani in VII Synodo, act. 4. quos eosdem canones erraticam Synodum Beda appellat, et a Sergio Papa, qui tunc sedebat, reprobatos fuisse, scribit in lib. de sex aetat. in Justiniano juniore. Ex quo sequitur, istam falsam Synodum sextam, aut non fuisse generalem, aut non fuisse legitimam: nam generalis legitima esse non potest, ubi deest auctoritas primae Sedis, ut ipsimet Graeci fatentur in VII Synodo, act. 6.
Ac deinde qua ratione generalis legitima dici potest, ad quam ne unus quidem Latinorum est vocatus? Si autem legitima non fuit, planum est, nullam auctoritatem habere potuisse. Si vero legitima fuit, sed particularis non generalis, non potuit leges ferre nisi in homines sibi subjectos; non potuit igitur Sedem Romanam deprimere, ac privilegiis spoliare, quod tamen facere conata est, cum ei Sedem Gonstantinopolitanam, alioqui inferiorem atque subjectam, aequare tentavit. Nam non fuisse unquam Romanam Sedem Graecorum Concilio subjectam; vel ex eo probatur, quod nec ulla lege Imperatoria, neque canone Ecclesiastico, neque ratione, neque consuetudine, id Graeci probare possunt: leges enim et canones nulli sunt, qui primam Sedem secundae subjiciant: id ipsum rationi maxime adversatur: denique nulla potest historia in medium adferri, qua constet aliquid actum ex auctoritate a Graecis Episcopis in Romana Ecclesia, aut caeteris Ecclesiis Occidentis.
Deinde primatum Romanae Ecclesiae, aut Christus dedit ut nos credimus, aut certe Nicaenum generale Concilium, ut Nilus ipse docet; quo jure igitur Trullanum particulare Concilium potuit auferre, quod Christus ipse, aut generale Concilium dederat? Tolli autem primatum Romanae Ecclesiae per illam communicationem privilegiorum, quam Trullanum Concilium decreto suo sancivit, manifestum est: non enim eminet supra omnes, qui aliquem parem habet.
Adde praeterea, quod tametsi II et IV Synodus non aequarint Romano Pontifici Constantinopolitanum, sed solum secundum ab eo fecerint: idipsum tamen non fuit ratum, quamdiu Apostolica Sedes contradixit. Nam idcirco in IV Synodo, cum Graeci vellent Sedi Constantinopolitanae secundum locum dare, et ad hoc probandum allegarent decretum secundae Synodi ante annos prope 80 celebratae, Legati Romani dixerunt: « Si annis 80 hoc beneficio usi sunt, quid nunc requirunt? si nunquam usi sunt, quare requirunt? » Quibus verbis significabant frustra allegari decretum illud, quod tanquam irritum nunquam in usu fuerat.
Argumentum tertium. Si Romanus Pontifex, quia primus Patriarcharum est, imperium habet in secundum, id est, in Constantinopolitanum; igitur pari ratione Constantinopolitanus quia est secundus, imperium habebit in Alexandrinum qui est tertius: et Alexandrinus quia est tertius, in Antiochenum, qui est quartus: et iste in Hierosolymitanum qui est postremus. At nulla ratio, nulla lex, nulla consuetudo hoc admittit.
Respondeo: Romanum Pontificem, non quia est primus Patriarcha, imperium habere in Constantinopolitanumet CEeteros Patriarchas, sed quoniam solus est Papa Eccle¬
siae universae, successor Petri, et Christi Vicarius generalis. Quemadmodum quilibet Archiepiscopus, non ideo praesidet Episcopis caeteris ejusdem provinciae quod sit primus Episcopus, sed quod solus sit Archiepiscopus ejus provinciae. At quilibet Patriarcha non propterea eminet potestate super omnes Archiepiscopos sibi subjectos, quod sit ipse primus Archiepiscopus, sed quod sit in tota ea regione summus ac solus Patriarcha.
Argumentum quartum. Romanus Episcopus non ordinat Patriarchas, quemadmodum Patriarchae suos ordinant Metropolitanos, et Metropolitani suos Episcopos; non igitur ita praeest ipse Patriarchis, ut illi Metropolitanis, et Metropolitani Episcopis.
Respondeo: Romanus quidem Pontifex non consueverat ordinare Patriarchas f quia non poterat commode fieri, ut vel ipsi Romam venirent, vel ad eos Pontifex ipse proficisceretur: tamen confirmabat per litteras, ut supra ostendimus exemplo AnatholiiConstantinopolitani, et Maximi Antiocheni. Et non fuisse inanem istam confirmationem, manifeste declarat causa Flaviani, qui nunquam obtinere potuit Antiochenam Ecclesiam, quamdiu Episcopus Romanus non consensit. Ad haec, non minus certe est deponere, vel restituere, quam ordinarq Episcopum: Romanus autem Pontifex non semel, sed quoties opus fuit, vel deposuit, vel restituit Patriarchas, ut supra demonstravimus. Denique Menam Patriarcham Constantinopolitanum ab Agapeto Papa Romano ordinatum ignorare Nilus nonpotest, cum id Zonaras litteris mandaverit in vita Justiniani.
Argumentum quintum: Nicaena Synodus can. 6. determinavit Patriarchis omnibus suas regiones; ac Romano quidem tradidit Occidentem: Alexandrino iEgyptum, Lybiam et Pentapolim: Antiocheno Syriam et Mesopotamiam; non igitur unus Pontifex Romanus omnia regere debet, et Patriarchis caeteris imperare.
Respondeo: Nicaenum Concilium nullam regionem Romano Pontifici assignavit. Quod enim de Occidente Nilus dicit, ex Ralsamonis interpretatione didicit, non ex ipso canone Concilii: nam in ipso canone nihil est de Romano Pontifice, nisi haec sententiola, quam ita jfitat ipsemet Nilus: E? m /«i t« h t7i Pcipj kmu- ■X07TM touto (7 uv>)0£j eoTtv, hoc est, quoniam et Romano Episcopo id est consuetum. Quae verba cum rationem reddant, cur debeat juxta antiquum morem Episcopo Alexandrino subjecta esse vEgyptus, Lybia, et Pentapolis, non possunt alium sensum facere, quam istum, quoniam Romanus Pontifex consuevit Alexandrino Episcopo tres illas provincias committere gubernandas.
Deinde, si Nicaenum Concilium Romano Pontifici ditionem determinare volebat: quare non ab ipso incipiebat? cur coepit ab Alexandrino, qui secundus erat? et' quare non nominavit regionem, quam Romano Pontifici tribuebat? Adde postremo, quod etiamsi Nicaenum Concilium disertis verbis dixisset, ad Romanum Pontificem proprie Occidentem pertinere; adhuc nihil omnino Nilus obtineret; nam id sine dubio esset intelligendum de patriarchali Romani Pontificis ditione, praeter quam idem ipse summam habet in omnem Ecclesiam potestatem. Ubi etiam obiter est observandum, quod ait Nilus, Romano Pontifici Occidentem debere esse subjectum, ab Illyrico Interprete fidelissimo praetermissum esse, ne videlicet ipse Illyricus, Nili sui testimonio, Romano Pontifici subjectus esse cogeretur.
Chapter 40 of 63