Skip to the text

Caput XX. Idem 'probatur ex Vicariis Papce

Argumentum octavum ex eo sumitur, quod summus Pontifex Vicarios suos in variis regionibus, aut ordinarie, aut ad tempus habebat, cum reservatione tamen majorum causarum.

Nam quemadmodum ex eo quod Rex mittit Proreges ad provincias, intelligimus, Regi eas provincias subjectas: et similiter eo quod Rex injungit judicia Priesidibus provinciarum cum reservatione certarum causarum, intelligimus Regem esse summum judicem; ita quoque ex eo quod Apostolica Sedes Vicarios habebat in omnibus fere longinquis regionibus, vel vices suas ad tempus alicui committebat, et tamen ad se graviora negotia referri volebat, recte colligimus, ad Apostolicam Sedem summum judicium totius Ecclesiae pertinere. Exempla sunt plurima.

Leo epist. 84. facit Anastasium Episcopum ThessalonicensemVicarium suum per Orientem: sicut ejus praedecessores vicarii fuerant praedecessorum S. Leonis, ut ipse ibidem indicat. Quae causa videtur fuisse, cur in Sardicensi Concilio can. 20. statueretur, ne clerici extranei diu morarentur Thessalonicae: quoniam enim ibi sedebat Vicarius Papae, eo confluebant ex tota Graecia clerici, et saepe diutius haerebant quam oportebat. Idem epist. 87. committit vices suas Potentio Episcopo in regionibus Africae.

Ccelestinus Papa Cyrillo Alexandrino vices commisit in causa Nestorii Episcopi Constantinopolitani, et Ecclesiam illam Constantinopolitanam regendam, Episcopo deposito. Vide epist. Coelest. ad Cyrill. in operibus Cyrilli, et ibidem epist. Cyrilli ad Cler. et pop. Constantinop.

Gelasius in epist. ad Episc. Dard.: « Cur, inquit, non ad sedem Apostolicam, a qua sibi curam illarum regionum noverat delegatam, referre curavit Aeacius? » Loquitur de Episcopo Constantinopolitano Aeacio, cui commiserat Romanus Pontifex curam.•Egypti, ac mandaverat, ut deponeret Episcopum Alexandrinum.

Hormisda in epist. ad Salust. Episc. Hispal. facit eum suum Vicarium per Bceticam, et Lusitaniam. Justinianus in auth. collat. IX, tit. 6. sive novel. constit. 131. scribit, Episcopum primae Justinianae locis quibusdam praeesse debere tamquam Vicarium Romani Pontificis, quoniam ita Vigilius Papa constituisset.

Gregorius lib. IV, epist. 52. Vicarium suum per Gallias constituit Virgilium Episcopum Arelatensem, et similiter reservat sibi causas graviores.

Idem probatur ex jure Appellationum.

Argumentum nonum ex eo peti potest, quod ex quavis parte orbis Christiani ad Romanum Pontificem legitime provocatur: ab ejus vero sententia nulla conceditur appellatio. Id enim est argumentum certissimum principatus, ut ipse quoque adversarius confitetur. Calvinus enim lib. IV Instit. cap. 7, §. 9: « Summum, inquit, imperium penes eum esse constat, ad cujus tribunal provocatur. » Sed mox subjungit: « Multi saepe Romanum Pontificem appellarunt: ipse quoque causarum cognitionem ad se trahere conatus est, sed semper fuit derisus, quoties suos fines excessit. » Itaque vult Calvinus, multos quidem provocasse ad Pontificem, ut effugerent legitima judicia, sed derisas fuisse ejusmodi appellationes: quomodo nunc vere rideretur aliquis, qui damnatus ab Episcopo Florentino, appellaret ad Episcopum Mediolanensem; vel damnatus aRegeHispa-, niae, appellaret ad Regem Galliae.

Probandum igitur est, jure ad Pontificem appellari potuisse, et appellationes non derisas, sed exceptas cum honore, et efficaces fuisse. Probatur primo ex Concilio Sardicensi, quod generale fuit, et semper in Ecclesia receptum. Nam Sulpitius lib. II sac. hist. ex toto Orbe convocatum scribit, et Socrates lib. II, cap. 16. hist. Eccles. generale Concilium appellat.

Praeterea, ut scribunt Athanasius in II. Apol. init, et Hilarius in lib. de Synod. fuerunt in eo Concilio plusquam 300 Episcopi Catholici ex triginta sex provinciis totius

Orbis Christiani, quas omnes Athaftasius nominat, ut Italiam, Galliam, Hispaniam, Britanniam, Africam, AEgyptum, Syriam, Thraciam, Pannoniam, et caeteras. Adfuerunt etiam Legati Papse Julii, ut Athanasius ibidem refert. Item quod omnem Ecclesiam hsec Synodus obliget, patet ex illis verbis, quae habentur in fine Concilii: « Universa, quae constituta sunt, Catholica Ecclesia in universo Orbe diffusa custodiat. »

Denique totam hanc Synodum, descripserunt etiam Magdeburgenses nt legitimam, Centur. IV, cap. 9. In hac ergo Synodo duo canones de hac re habentur, quartus et septimus. Quartus canon sic habet: « Cum aliquis Episcopus depositus fuerit eorum Episcoporum judicio, qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter Episcopus in ejus cathedra, post appellationem ejus, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio Episcopi Romani determinata. »

Canon septimus: « Placuit, ut si Episcopus accusatus fuerit, et judicaverint Episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum dejecerint, si appellaverit, qui dejectus est, et confugerit ad Episcopum Romanae Ecclesiae, et voluerit se audiri, si justum putaverit, ut renovetur judicium, scribere his Episcopis dignetur, qui in finitima, et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnino requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is, qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit Episcopum Romanum, ut e latere suo Presbyterum mittat, erit in potestate Episcopi quid velit, et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse, qui praesentes cum Episcopis judicent, habentes ejus auctoritatem, a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio, si vero crediderit Episcopos sufficere, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit. »

Probatur Secundo exGelasio, qui inepist. ad Faust.: « Ipsi, inquit, sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt. » Et in epist. ad Episc. Dard.: « Ad illam, inquit, de qualibet mundi parte canones appellari voluerunt, ab illa autem nemo est appellare permissus. »

Probatur Tertio exemplis eorum, qui appellarunt. Nam etiam ante Concilium Sar-

dicense, erat mos in Ecclesia ad Pontificem appellandi, ut meritoLeo epist. 89. ad Episc. Galliae dicat, hanc esse antiquissimam consuetudinem.

Anno 142 Christi, Pio I Pontifice Marcion excommunicatus ab Episcopo suo in Ponto venit Romam, ut a Romana Ecclesia absolveretur, ut Epiphanius refert haeres. 42.

Anno 252, Pontifice Cornelio, Fortunatus et Felix in Africa a Cypriano depositi Romam navigaverunt, atque ad Cornelium appellaverunt. Testis Cyprianus lib. I, epist. 3. Non diu post, Stephano Pontifice, Basilides in Hispania depositus ad Stephanum appellavit. Cyprianus lib. I, epist. 4.

Anno 350, Julio I Pontifice, Athanasius ab Orientalibus depositus ad Pontificem appellavit, et ab eo restitutus est, ut supra ostendimus ex Sozomeno, lib. III, cap. 7. et factum est hoc judicium ante Concilium Sardicense, ut Athanasius testatur init. II. Apol.

Post annum 400, Innocentio I Pontifice, Chrysostomus a Theophilo depositus ad Pontificem appellavit, ut patet ex epistolis ejus duabus ad Innocentium. Item eodem saeculo ad Leonem appellavit Flavianus Episcopus Constantinopolis, ut scribit Liberatus in Brev. cap. 12, ad eumdem appellavit Theodoretus, ut ex epistola ejus ad Leonem apparet.

Post annum 500, Gregorius lib. II, epist. 6. privat sacra communione Joannem Episcopum Graecum primae Justinianae, quod judicasset Episcopum Thebanum, qui ad Apostolicam Sedem appellaverat. Omitto posteriorum temporum testimonia, quod ea ab haereticis contemnantur. Sed jam argumenta solvenda sunt, Nili, Illyrici, Calvini.

Solvuntur argumenta Nili de jure Appellationum.

Nilus in lib. de Prim. duobus argumentis contendit, posse ad Episcopum Constantinopolitanum appellari eo modo, quod ad Romanum Pontificem; ac proinde eos esse aequales, et non unum Romanum Pontificem toti Ecclesiae praesidere.

Argumentum Primum est. Quoniam sexta Synodus concessit Episcopo Constantinopolitano paria privilegia cum iis quse habet Episcopus Romanus. Sed hoc argumentum supra est confutatum. Alterum argumentum sumit Nilus ex Concilio Chalcedonensi, can. 9 et 17, ubi statuitur: ut si clericus causam habeat adversus alium clericum, ab Episcopo suo judicetur: si adversus Episcopum, ab Archiepiscopo: si adversus Archiepiscopum, a Primate dioeceseos, vel ab Episcopo Constantinopolitano. Itaque ultimum judicium defertur urbis regiae oecumenico Patriarchae.

Respondeo: quis in canone dicatur Primas dioeceseos, non omnino constat, et quidem Archidiaconus et Jo. de Turrecremata super can. si clericus XI, quaest. 1. docent, Primatum dioeceseos vocari Episcopum digniorem et majorem Archiepiscopo, minorem Patriarcha. At Nicolaus I Papa in epist. ad Michael. Imp. scribit, per Primatem diceceseos nullum alium significari posse, quam Episcopum Romanum. Quae sententia verior esse videtur, tum quia auctorem habet graviorem, antiquiorem, doctiorem, tum quia non facile probari poterit, tempore Concilii Clialcedonensis fuissq. in Ecclesia, ac praesertim in Oriente, ullos Primates ab Archiepiscopis et Patriarchis distinctos; tum quia vox Graeca hujus canonis non proprie

Primatem, sed Principem significat, quae vox multo aptius in Summum Pontificem, quam in Primates alios quadrat: ipse enim solus vere Princeps est cujuslibet Christianae dioeceseos.

His notatis, respondeo Primo; eum canonem recte a Nicolao Pontifice exponi loc.cit. ut Concilium decreverit, ut is qui causam habet cum Metropolitano, adeat Principem dioeceseos, id est, Romanum Pontificem; vel si est vicinus urbi Constantinopolitanae, et vult esse contentus Episcopi illius judicio, illum adeat: ita ut primum lex generalis constituatur de adeundo Papa Romano, deinde permissio quaedam addatur pro iis tantum, qui prope Gonstantinopolim commorantur.

Secundo responderi potest: hos omnes canones non habere robur apud nos, nisi quatenus sunt renovati a Romanis Pontificibus. X. Nam Leo in epist. 59. ad Cone. Chalced. scribit, se Concilium illud approbasse solum quantum ad explicationem Fidei. Et Liberatus in Brev. cap. 12. testatur, istos omnes canonos constitutos fuisse absentibus

Legatis Papae, qui tamen alioqui Concilio praesidebant. Porro consuetudo, quae est legum interpres, apertissime docet, nunquam licuisse ad Patriarcham Constantinopolitanum appellare, nisi ex locis subjectis eidem Patriarchae: nullum enim proferri potest exemplum, quo intelligamus, ex Occidente, aut Meridie, aut etiam Septentrione ad Orientalem Ecclesiam esse appellatum.

Tertio: etiamsi concederemus, e± toto Orbe terrarum posse recurri ad judicium Episcopi Constantinopolitani juxta hos canones; non tamen sequeretur, parem esse eum Episcopum Pontifici Romano. Nam ex vi canonis istius Chalcedonensis, solum judicare potest Episcopus Constantinopolitanus eos, qui laesos se arbitrantur a Metropolitano suo; at Papa Romanus judicare potest etiam eos, qui Isesi sunt a Patriarchis ipsis, vel a Concilio Episcoporum, quamvis maximo et frequentissimo, ut Athanasii, Pauli, Chrysostomi. Flaviani, et Theodoreti exempla declarant.

Adde Ultimo, quod iste canon Chalcedonensis non est de appellatione, sed de primo judicio, quod Nilus non animadvertit. Itaque licet ex toto Orbe terrarum quaslibet causas judicare posset Episcopus Constantinopolitanus; ab illo tamen appellari posset ad Episcopum Romanum juxta canones Sardicenses. Nec enim Chalcedonenses canones Sardicensibus canonibus ullo modo repugnant. Ita semper remanet ultimum judicium penes Episcopum Romanum.

Chapter 42 of 63