Caput IV. Petrum Romae usque ad mortem Episcopum fuisse
Restant postrema duo capita, quae simul demonstrari poterunt. Igitur Petrum Episcopum Romanum fuisse, et eum Episcopatum ad mortem usque retinuisse, primum suadere videtur ipsa summa dignitas Romanae Ecclesiae; semper enim omnium consensu habita est prima, et praecipua omnium aliarum, ut etiam Calvinus fatetur: non potest autem ulla ratio reddi hujus excellentiae, nisi quia Princeps Apostolorum illius Ecclesiae proprius Pastor, et Episcopus fuit, ut supra ostendimus, cum de 26 praerogativa S. Petri disputaremus.
Deinde, si non fuit Petrus Episcopus Romae usque ad mortem, exponant adversarii, ubi Petrus sederit ab eo tempore, quo reliquit Antiochiam. Nam non mansisse Petrum perpetuo apud Antiochiam Antiocheni ipsi confitentur, et satis id probat Ecclesiae consuetudo, quae nunquam attribuit primum locum Episcopo Antiocheno: et nulla Ecclesia est, aut fuit, quae assereret Episcopum suum fuisse Petrum, excepta Antiochena et
Romana: num ergo dicemus, Petrum non fuisse ullius loci Episcopum?
Sed adversarii hoc dicere non possunt, quippe qui Petrum volunt fuisse, non Episcopum universalis Ecclesiae, sed alicujus tantum particularis, sicut fuit Joannes Ephesinae, Jacobus Hierosolymitanae. Dicant igitur, ubi fuerit Episcopus Petrus, vel si fuit Roma: Episcopus et postea mutavit Sedem, dicant si possunt, quo eam transtulerit?
Accedat testimonium, et consensus omnium Veterum, quibus Calvinus tenetur credere, nisi secum pugnare velit; ipse enim ait, se propter consensum Scriptorum nolle pugnare, quin Petrus Romae sit mortuus: cum ergo iidem Scriptores summo consensu dicant, Petrum Romae fuisse Episcopum, et nemo Veterum unquam id negaverit; cur nequit persuaderi, Petrum Romae Episcopatum gessisse?
S. Irenaeus lib. III, c. 3. texit Catalogum Romanorum Episcoporum, et primo loco ponit Petrum et Paulum, secundo Linum, tertio Anacletum, quarto Clementem, et caeteros usque ad Eleutherium, qui tunc sedebat: et nominatim de Clemente, Sixto, et Eleutherio repetit, quod Apostolis succedant, Clementem dicens tertium ab Apostolis, Sixtum sextum, Eleutherium duodecimum: at profecto non potest vere dici, Romanos Episcopos Petro succedere, si Romae Petrus Episcopus non fuit.
Tertullianus lib. de praescript. « Evolvant, inquit, ordinem Episcoporum suorum, ita per successiones decurrentem, ut primus ille Episcopus aliquis ex Apostolis, vel Apostolicis viris fuerit. » Et infra: « Sicut, inquit, Romanorum Ecclesia Clementem a Petro ordinatum profert. » Quod autem non intelligat, Clementem a Petro quidem ordinatum fuisse, sed Petrum postea alio Sedem transtulisse, patet ex eodem libro, ubi Tertullianus scribit, Petrum Romae crucifixum; ex quo intelligimus, Clementem a Petro ordinatum, imminente passione ipsius Petri, et proinde Clementem Petro jam mortuo successisse.
S. Cyprianus frequentissime Romanam Sedem Petri Cathedram vocat, quod sane non diceret si crederet, Petrum alibi Sedem suam statuisse, quam Romae. Lib. I, ep. 3. ad Cornei.: « Navigare audent, inquit, ad Petri Cathedram, atque ad Ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est: a schismaticis et profanis litteras ferre, nec cogitare, eos esse Romanos, ad quos perfidia habere non possit accessum. » Et lib. IY, epist. 2. ad Antonian.: "'Factus est, inquit, Cornelius Episcopus, cum Fabiani locus, id est, cum locus Petri et gradus Cathedrae sacerdotalis vacaret. »
Eusebius in Chronico anni 44: « Petrus natione Galilaeus, Christianorum Pontifex primus, cum primum Antiochenam Ecclesiam fundasset, Romam proficiscitur, ubi Evangelium praedicans, 25 annis ejusdem urbis Episcopus perseverat. » Epiphanius haeres. 27. quae est Garpocratis: « Episcoporum, inquit, in Roma successio hanc consequentiam habuit: Petrus, et Paulus, Linus, Cletus, Clemens, Evaristus, Alexander etc. »
Athanasius in epist. ad solitar. vit. agen. « Primum, inquit, ne Liberio quidem Romano Episcopo pepercerunt, nulla reverentia mori, quod sedes illa Apostolica esset. » Et infra inducit Liberium sic loquentem: « Nunquam talem a Patribus traditionem accepimus, qui a beato et magno Petro acceperunt etc. » Ubi Liberius inter praedecessores suos Petrum numerat.
Dorothaeus in Synopsi: « Linus, inquit, post Coryphaeum Petrum, Romae Episcopus fuit. » Sozomenus lib. IV, cap. 14: « Non sine divina, inquit, providentia factum est, ut mortuo Felice, solus Liberius Romanae Ecclesiae praeesset, ne Petri Sedes ulla infamiae macula aspergeretur. » Eulogius Alexandrinus apud Gregorium lib. VI, epist. 37. dicit, Petrum Romae nunc usque in suis successoribus sedere. Optatus lib. II cont. Parmen.: « Igitur, inquit, negare non potes, scire te, in urbe Roma Petro primum Cathedram Episcopalem esse collatam. » Et infra enumerat Romanos Episcopos a Petro usque ad Siricium, qui suo tempore sedebat.
Ambrosius lib. III de Sacram, cap. 1: « Utique, inquit, ipse auctor est nobis hujus assertionis Petrus Apostolus, qui sacerdos fuit Ecclesiae Romanae. » Hieronymus de vir. illustr. in Petro dicit, eum 25 annis Romae sacerdotalem Cathedram tenuisse. Idem in 1. epist. ad Damas., de nom. hypost.: « Cum successore, inquit, piscatoris, et discipulo crucis loquor; ego beatitudini tuae, id est, Cathedrae Petri communione consocior. » Augustinus lib. II, cap. 51. cont. Iit. Pet.: « Cathedra tibi quid fecit Ecclesiae Romanae,
in qua Petrus sedit, et in qua nunc Anastasius sedet? » Idem in epist. 164, alias 165, enumerat' Romanos Episcopos a Petro usque ad Anastasium.
Prudentius in hymno de S. Laurentio:
Romae jam regnant duo Apostolorum Principes:
Alter vocator Gentium,
Alter Cathedram possidens Primam, recludit creditas AEternitatis januas. v
Prosper lib. de ingr.:
Sedes Roma Petri, quae pastoralis honoris- Facta caput Mundo etc.
Sulpitius lib. II sac. hist.: « Invaluerat apud urbem divina religio, Petro Episcopatum gerente. » Petrus Episcopus Ravennae in epist. ad Eutych., quae habetur inter praeainbulares ad concilium Chalcedonense: « Hortamur, inquit, te frater honorabilis, ut his, quae a beatissimo Papa Romanae civitatis scripta sunt, obedienter attendas. Quoniam B. Petrus, qui in propria Sede, et vivit, et praesidet, praestat quaerentibus Fidei veritatem. »
Theodoretus in epist. ad Leonem, postquam dixerat, Petrum et Pa-ulum Romae esse mortuos, subjungit: « Ii vestram sedem effecere magis illustrem, ea est vestrorum bonorum summa. Illorum autem Deus nunc quoque Sedem claram insignemque reddidit, cum vestram sanctitatem in ea collocaverit, quae radios Fidei Orthodoxae emittit. » Isidorus in vita Petri: « Hic, ^inquit, postquam Antiochenam Ecclesiam fundavit, sub Claudio Caesare contra Simonem Magum Romam pergit; ibique praedicans Evangelium, viginti quinque annis ejusdem tenuit Pontificatum. » Idem habent Beda de sex eetat. Freculphus tom. II. Chronie, lib. I, cap. 13. Ado Viennensis in Chron., anno Christi 49 et recentiores omnes.
Accedant etiam praeter tot Patrum auctoritatem, testimonia veterum Romanorum Pontificum martyrum, vel confessorum. Clemens I. lib. VII Const. Apost. cap. 46. docet, Petrum imminente morte sibi reliquisse Romanum Episcopatum. Anacletus epist. 3. docet, propter Petri Sedem, Romanam Ecclesiam esse omnium aliarum caput. Marcellus 1. in epist. ad Antioch.: « Petri Sedes primitus apud vos fuit, quae jubente Domino
Romam translata est etc. » Damasus inPontif. in Petro dicit, Petrum 25 annis Romae fuisse Episcopum, id est, usque ad mortem. Innocentius I. in epist. ad Cone. Milevit., quae est 93. inter epist. August. Leo ser. 1. de Nat. Apost. Gelasius in epist. ad Episc. Lucan. et Sicil. Joannes III. in epist. ad Episc. Germ., et Galliae. Gregorius lib. II, epist. 33. Agatho in epist. ad Constant. Imp. Adrianus in epist. ad Tharas. Nicolaus I. in epist. ad Mich., et alii omnes, qui aliquid scripserunt, affirmant, sedem suam Sedem esse Petri: quorum testimonia non recipiuntur quidem ab adversariis, quia dicunt, eos causam propriam agere; sed certe immerito non recipiuntur, cum et sanctissimi fuerint, et nemo Veterum unquam eos hac in parte reprehenderit.
Accedant testimonia veterum Conciliorum, quae ab haereticis nostri temporis recipiuntur. Ac primum in Concilio Sardicen. Episc. 300. can. 3. « S. Petri Apostoli memoriam honoremus, ut scribatur ab his, qui causam examinarunt, Julio Romano Episcopo, et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices. » Item in Cone. Ephes. I, cap. 16. vocatur Ccelestinus Romanus Pontifex, « ordinarius successor ei Vicarius B. Petri Apostolorum Principis. »
In Cone. Ghalced. act. II. cum lecta esset epistola Leonis, omnes clamaverunt « Petrus per Leonem locutus est. » Act. III, cum sententia fertur in Dioscorum, dicitur Leo Petri Apostoli praeditus dignitate Dioscorum deposuisse. Et in epistol. ad Leonem totum Concilium dicit, Leonem vocis Petri interpretem fuisse, id est, Petrum per Leonem locutum. Quae omnia aperte indicant, fuisse persuasissimum illis 639 Patribus, Leonem Episcopum Romanum Petri esse successorem.
In Cone. V, act. 1., Menas Patriarcha Concilii Praeses, sententiam ferens in Anthimum et alios haereticos: « Contempserunt, inquit, Romanam Ecclesiam, in qua successio est Apostolorum, quae sententiam contra ipsos protulit. » In Cone. VI, act. 8. subscribunt Episcopi epistolae Agathonis, variis modis. Inter alios quidam sic loquitur: « Suggestiones, inquit, directas a patre nostro Agathone sanctissimo Archiepiscopo Apostolicae, et principalis sedis antiquae Romae,
tanquam a Spiritu sancto dictatas, per os sancti ac beatissimi Principis Apostolorum Petri, et digito ter beatissimi Papae Agathonis scriptas suscipio, et amplector. » Ex his quinque probatissimis Conciliis habemus plusquam 1200 antiquos Episcopos majori ex parte Graecos, qui testantur, Romanum Pontificem Petro succedere.
Solvitur argumentum 'primum haereticorum.
Nunc objectiones Veleni, quibus Calvini quoque et Illyrici argumenta continentur, diluamus. Prima persuasio ejus talis est. Auctores qui dicunt Petrum Romam venisse, non consentiunt inter se de tempore quo venerit: nam Orosius dicit venisse in exordio Regni Claudii, Hieronymus dicit anno 2 Claudii, Fasciculus temporum dicit anno 4 ejusdem Claudii, Passionale de vit. Sanet, dicit anno 13 Claudii.
Praeterea mira varietas invenitur in Petri successoribus numerandis. Nam quidam post Petrum immediate ponunt Clementem, ut Tertullianus de praescript. et Hieronymus in cap. LII Isaiae: alii post Petrum ponunt Linum, et postea Clementem tertio loco, ut Optatus lib. II cont. Parmen. et Augustinus in epist. 165. alii post Petrum ponunt Linum et Cletum, sive Anacletum, et tandem Clementem quarto loco, ut Ireuseus lib. III, cap. 3. Eusebius in Chron. Epiphanius haeres. 27, et Hieronymus de viris illustr. in Clemente.
Adde quod isti omnes ex Cielo et Anacleto unum faciunt; igitur nihil certi statui potest: discordia enim Auctorum argumentum est falsitatis.
Respondeo ad primum: discordiam de tempore, si qua esset, quo Petrus Romam venit, non infirmare sententiam nostram, quod Petrus Romam venerit: nam saepissime accidit, ut constet de re, et non constet de modo, vel alia circumstantia. Nam constat apud Christianos, Christum esse mortuum in cruce pro nobis: tamen maxima discordia est de tempore, quo mortuus est. Tertullianus 1. cont. Jud. Clemens Alexandrinusl. I. Stom. et Lactantius 1. IVdiv. Inst. c.10 docent, Christum mortuum anno 15 Tiberii, aetatis autem suae anno 30. Ignatius ad Tral. et Eusebius in Chron. et alii dicunt, eum anno aetatis 33 et Tiberii 15 crucifixum. Onuphrius, Mercator, et aliquot alii recentiores, anno aetatis suae 34, Christum passum esse volunt. Irenaeus lib. II, cap. 39. contendit; Christum fere ad annum quinquagesimum pervenisse; proinde non sub Tiberio, sed sub Claudio passum esse.
De die ac mense, quo Christus mortuus est, tanta est discordia Veterum, et Recentiorum, ut adhuc sub Judice lis sit. Vide Clementem lib. I Stom. ubi multas opiniones refert: at numquid propterea negabimus Christum esse passum?
Pari ratione cum constet, impietas esse in Christi passione hebdomadas Danielis: tamen plurimae sunt opiniones de tempore, quo incipiant, et quo desinant. Item, de annis Regum Persarum; de annis Samuelis, Saulis, aliorumque nonnullorum Principum Judaeorum; de annis Imperatorum, et Pontificum Romanorum; denique de annis Mundi, qui hactenus fluxerunt, tot sunt fere sententiae quod Chronologi. Num igitur propterea dicemus, Reges Persarum non fuisse, Samuelem, et Saulem non praefuisse, Imperatores et Pontifices nunquam exstitisse, et Mundum ipsum non incoepisse, vel non durasse usque ad hanc diem?
Discordia ergo Scriptorum argumentum est falsitatis, quantum ad id in quo discordant, quia necessario aliqui ex discordantibus falluntur: sed sicut discordia est signum falsitatis, ita concordia summa quae est inter omnes Patres, quod Petrus Romae sederit, mortuusque sit, signum est veritatis.
Deinde respondeo: nullam esse inter bonos Auctores discordiam. Nam Eusebius in Chron. Hieronymus lib. de Script. Eccles. in Petro, et Addo Trevirensis in Martyrol. dicunt, Petrum Romam venisse anno 2 Claudii, a quibus non dissentit Orosius 1. VII, qui ait, venisse eum in exordio Regni Claudii. Nam si Regnum Claudii tres in partes dividas, id est, in exordium, medium et finem; annum secundum ad exordium pertinere videbis. Cum his consentiunt omnes illi Auctores, qui Petrum asserunt Romae sedisse annis 25 et in anno 14 Neronis obiisse, videlicet, Damasus, Isidorus, Beda, Freculphus, Ado
Viennensis, et caeteri quos supra citavimus. Nec enim sunt anni 25 usque ad annum 14 Neronis, nisi a secundo Claudii numerare incipiamus.
Quocirca Fasciculum temporum, et Passionale merito contemnimus, praesertim cum fasciculus ille Marianum Scotum secutus sit, qui secum ipse et cum veritate apertissime pugnat. Ait enim Marianus Scotus in suo Chron. Petrum anno 4 Claudii Romam venisse, postremo anno Neronis obiisse, et tamen sedisse in Romano Episcopatu annis 25 et mensibus duobus, quae nullo modo inter se cohaerent: Nam regnavit Claudius in universum annis 13 mensibus 9 diebus 20. Nero autem regnavit annis 13 mensibus 7 diebus 58, testibus Dione Cassio, Suetonio, Tranquillo, Eusebio, et ipso etiam Mariano Scoto. Nam quod in Chronico Eusebii tribuuntur Neroni anni 14 menses 7 dies 28 planum est, errore Librariorum factum esse, siquidem postea cum anni singuli numerantur, non inveniuntur nisi 13. et aliquid amplius.
Jam vero haec tempora Claudii et Neronis simul juncta non efficiunt majorem summam, quam annorum 27. mensium 4. dierum 18. ex quibus si tollas annos 3. menses 5. dies 18. quos vult Marianus Scotus effluxisse de Imperio Claudii, antequam Petrus Romam veniret; soli supererunt anni 23. menses 11. Igitur aut Petrus obiit post Neronem, aut non sedit annis 25.
Quod vero attinet ad alteram argumenti partem, de successione quatuor primorum Pontificum; primum illud respondeo: etiamsi plane ignoraremus, quis Petro proxime successerit; non tamen propterea iu dubium revocari debere, an aliquis successerit. Quemadmodum maxima quaestio inter Scriptores versatur, quis fuerit maritus Esther, cum aliqui Assuerum Medum, alii Cambysem Persam, alii Darium Histaspis, alii Artaxerxem Longimanum, alii denique Mnemonem fuisse scripserint: nec tamen ullus unquam dubitandum censuerit, maritum ne habuerit Esther an non.
Deinde respondeo: posse rem totam ita componi et explicari. Apostolus Petrus, passione sua imminente, B. Clementi Sedem Episcopalem reliquit. Id testantur gravissimi auctores, Tertullianus de prasscript. Hieronymus lib. I in Jovin. et in cap. LII Isaiae, Ruffinus praef. recognit. et invect. in Hieron. Joannes III. Papa in epist. ad Episc.
Germ. et praeterea Clemens ipse lib. YII Constit. Apost. cap. 37. Anacletus epist. 1. Alexander epistol. 1. et Damasus in vita Petri.
Cseterum, Petro mortuo, Clemens in Sede Apostolica sedere noluit, donec vixerunt Linus et Cletus, qui ipsius B. Petri adjutores in Episcopali officio fuerant. Quocirca primus a Petro Pontifex non Clemens, sed Linus fuit. Id ita esse colligimus, primum ex Epiphanio, haeres. 27. qui ex sententia Veterum tradit, a Clemente Sedem recusatam, dum viverent Linus et Cletus. Deinde ex hac ipsa ambiguitate: si enim absque ulla contentione successisset Petro Clemens, aut Linus, aut quicumque alius; nulla certe quaestio de primo successore Petri extitisset: quemadmodum de primo successore Jacobi Hierosolymis, et Marci Alexandriae, et ipsius Petri Antiochiae, nulla unquam fuit quaestio.
Quia vero in Romana Ecclesia post Petri obitum sancta contentio ex humilitate nata est, et unus fuit, et alter esse debuit primus successor Petri, inde nonnulla obscuritas in hanc successionem invecta est. Atque ex his conciliari possunt Auctores, qui aut Clementem Lino,, aut Linum Clementi anteponunt: siquidem Irenaeus, Eusebius, Epiphanius, Optatus, Augustinus, Hieronymus, dum asserunt Petro Linum proxime successisse, verum asserunt, sed non negant id factum esse, quia Clemens Episcopatum illum recusaverat: porro Tertullianus, Hieronymus, Ruffinus, et caeteri, qui Clementem a Petro successorem relictum esse scribunt, rem veram narrant, sed nec ipsi negant, Clementem eo tempore Sedem accipere noluisse.
Neque multum me movet, quod Pontificalis Damasi, Sophronius, et Simeon Metaphrastes in vita Lini dicunt, Linum ante Petrum obiisse. Nam Sophronius, et Simeon recentiores sunt: Pontificalis vero liber, qui Damaso tribuitur, dubiae in hac re auctoritatis est: Auctores autem, qui Linum Petro successisse scribunt, cum antiquissimi, tum etiam plurimi et probatissimi sunt.
Jam vero post Linum Cletus, sive Anacletus, post quem Clemens quarto loco collocandus est. Auctores sunt Irenaeus, Eusebius, Epiphanias, Hieronymus, item Canon Missae vetustissimus, ubi legimus Lini, Cleri, Clementis: denique Ignatius in epist. ad Mariam Zarben. ubi significat, ClementemAnacleto successisse. Post Clementem Anacletus
alius sine dubio subjiciendus est, utOptatus, Augustinus, Damasus, et alii subjiciunt.
Duos enim fuisse Anacletos, quorum alter etiam Cletus dicebatur; tametsi propter nominis similitudinem multi Veteres unum ex duobus fecerint. Primum nobis persuadet Ecclesiae Catholicae auctoritas, quae duos festos dies in eorum memoriam celebrat; Cleri videlicet mense Aprili, et Anacleti mense Julio: et Cletum Romanum, atque. yEmiliani filium; Anacletum Atheniensem, et filium Antiochi esse dicit. Nec enim credibile est, in re tanta Ecclesiam universam falli.
Deinde idem colligimus ex eo, quod aliqui Veterum Anacletum Clementi anteponunt, ut Ignatius, Irenaeus, Eusebius: alii subjiciunt, ut Optatus, Damasus, Augustinus; id enim argumento est, duos fuisse, non unum. Priorem porro Anacletum, etiam Cletum appellari solitum, inde constat, quod eumdem omnino Pontificem, quem Ignatius, Irenaeus, et Eusebius Anacletum vocant, Epiphanius, Hieronymus, Damasus, Joannes III et ipse sacrosanctus Missae Canon Cletum nominant.
Neque vero mirum videri debet, propter nominis similitudinem a Veteribus quibusdam ex duobus Anacletis unum esse factum, cum constet, apud Graecos passim confundi Novatum cum Novatiano, cum tamen certissimum sit, Novatum Carthaginiensem, Novatianum Romanum presbyterum fuisse: et Eusebius ac Nicephorus Constantinopolitanus in Chronicis, ex Marcello et Marcellino unum fecerint, cum duos fuisse certum omnino et exploratum sit,
Solvitur secundum argumentum.
Secunda persuasio Veleni, quae est et Calvini, et Magdeburgensium, Petrus non potuit Romam venire ante 18 annos a passione Domini; nam cum fieret Concilium Hierosolymitanum, Act. XV, adhuc erat Petrus in Judaea: factum est autem illud Concilium anno 18 a passione Domini, ut colligat B. Hieronymus in cap. II ad Gal. Nam Paulus post annos tres a conversione sua venit in Hierusalem videre Petrum, Gal. I. Deinde post armos 14, recliit in Hierusalem ad Concilium, Gal. II, quibus si addas unum annum qui fluxit a passione Domini, usque ad conversionem Pauli fient anni 18.
Adde, quod Petrus dicitur fuisse quinque annis in Judaea, deinde septem annis Antiochiae, tum multis annis aliis in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia, etBythinia: nec enim uno die poterat in tot locis praedicare; itaque ut minimum 18 anni fluxerunt, antequam Romam Petrus venire posset.
Praeterea si ante annum 18, Petrus Romam venisset, venisset certe anno secundo Claudii, ut nos supra diximus, et id fieri non potest: tum quia illo anno nondum S. Petrus ex vinculis liberatus fuerat, in quae illum conjecerat Herodes; contigit enim ea liberatio anno tertio Claudii, ut ex Luca Act, XII, et exJosepho lib. XIX Antiq. c. 7. colligitur: tum etiam quia mandaverat Christus Apostolis, ut ex Hierusalem ante annos duodecim non recederent, ut ex Thrasea martyre refert Eusebius lib. V hist. cap, 18. incidit autem annus duodecimus a Christi resurrectione in annum tertium Claudii; non igitur anno secundo Claudii Petrus Romam venit, sed post annum nonum, qui erat 18 a passione Domini.
Dicitur autem Petrus sedisse Romae annis 25, a Damaso, Eusebio, Hieronymo, et aliis; supervixit ergo usque ad annum 43 a passione Domini: sed tunc jam obierat Nero, imo etiam Galba, Otho, etVitellius, et imperabat Vespasianus; igitur tempore Vespasiani obiit Petrus, sedV espanianus fuit mitissimus Imperator, nec ullos Christianos Romae occidit, ut omnes testantur. Vide Tertullianum c. 5. Apolog. et Augustinum lib. III de Civit. Dei c. 31. Eusebium, Sulpitium, Orosium, et caeteros omnes historicos; Petrus igitur alibi obiit, quam Romae.
Respondeo primum: etiamsi errassent Patres, qui dixerunt, Romae sedisse 25 annis Apostolum Petrum; non tamen propterea sequeretur, Petrum nunquam sedisse Romae, ut supra multis allatis similibus demonstravimus. Sed non est opus ad ista confugere: vere enim sedit Romae annis 25 et septem Antiochiae, et omnia cohaerent. Haec enim est verissima et brevissima historia vitae S. Petri.
Mansit B. Petrus quinque fere annis in Judaea; quocirca facile potuit S. Paulus post annos tres a sua conversione Petri Hierosolymis convenire. Et recte Eusebius anno
quinto a passione Domini ponit ingressum Petrum in urbem Antiochiam. Neque his repugnat illa Thraseae martyris traditio: non enim Dominus imperavit, ut omnes Apostoli ad annos duodecim Hierosolymis morarentur; id enim constat esse falsum ex Act. Apost. cap. VIII, IX et X, ubi legimus: Petrum profectum in Samariam, Lydam, Joppem, et Caesaraeam, antequam in vincula conjiceretur, atque adeo ante annum 12, a Christi passione: sed ut non omnes inde recederent, verum aliquis semper, aut etiam aliqui ex Apostolis Hierosolymis manerent ad testimonium Hebraeorum. Igitur ex Judaea anno quinto a passione Domini Petrus profectus in Syriam, Antiochiae fixit Sedem, et mansit annos fere septem Episcopus ejus urbis.
Non tamen hoc ita accipiendum est, quasi nunquam ex Antiochia toto illo tempore egressus sit; imo vero eodem tempore peragravit vicinas provincias, Pontum, Asiam, Galatiam, Cappadociam, etBythiniam. Inde autem profectus anno septimo Episcopatus Antiochensis, quia erat 11. a passione Domini, rediit in Hierusalem; ibique comprehensus ab Herode in vincula conjectus est in diebus azymorum, Act. XII, sed paulo post ab Angelo liberatus, eodem anno, qui erat secundus Claudii, Romam venit, ibique Sedem fixit, ac tenuit annis 25.
Nec tamen toto eo tempore, quo fuit Episcopus Romanus, mansit Romae, sed posteaquam septem annis Romae praedicaverat, rediit in Hierusalem, expulsus a Claudio ex urbe una cum caeteris Judaeis. Scribit enim Lucas, Act. XVIII. Claudium expulisse ex urbe omnes Judaeos: idem scribit Suetonius in Claudio: idem Josephus, ut Orosius citat, et ipse Paulus Orosius lib. VII hist. qui addunt, hoc factum esse anno nono Claudii, id est, 18 a passione Domini. Itaque cum audissent ii, qui erant Antiochiae, Petrum venisse in Hierusalem, miserunt ad eum Paulum et Barnabam, et tunc factum est Concilium Hierosolymitanum: mortuo autem Claudio, rediit Petrus Romam, et ibidem vitam finivit.
Neque his repugnat, quod Petrus in vinculis fuerit Hierosolymis paulo ante mortem Herodis, ut colligitur ex Act. Apost. c. XII, cum ex Josepho lib. XIX Antiq. cap. 7. constet, Herodem obiisse anno 3 Claudii. Nam S. Lucas Act. XII, non ait, Petrum in vinculis fuisse paulo ante mortem Herodis, sed contrarium potius indicat, cum narrat: post Petri liberationem a vinculis Herodem profectum esse Caesaraeam, ibique commoratum: illa enim mora, tempus utcumque longum significat, quod ut minimum unius anni fuit. Refert autem S. Lucas, post necem Jacobi et vincula Petri, continuo fere mortem Herodis, ut indicaret, horribilem illum Herodis interitum poenam peccati fuisse in Apostolos Domini ab eo commissi.
Adversus eam historiam, quam paulo ante exposuimus, vehementer pugnat nova quaedam Onuphrii Panvini opinio: eam opinionem hoc loco breviter confutare aggredior. Igitur Panvinus inAnnot. adPlatinam, in ipso principio docet, S. Petrum non sedisse Antiochiae antequam Romam proficisceretur, sed postquam ex urbe redierat, et Concilio Hierosolymitano interfuerat. Quae opinio multis, nec levibus argumentis refellitur. Primo pugnat aperte cum sententia Summorum Pontificum, veterum Patrum, et illustrium Historicorum. Pontifices veteres ac sancti, Anacletus in epist. 3. Marcellus in epist. 1. Damasus in Pontificum vitis, Innocentius in epist. 14. Leo serm. 1. de Nat. Apost. Gelasius in dec. de lib. apocr. Pelagius junior in epist. ad Benignum, Greg. lib. VII, epist. 37, disertis verbis tradunt, S. Petrum sedisse Antiochiae antequam ad Urbem Romam se conferret: quod idem scribunt Eusebius in Chron. Hieronymus in lib. de script. eccles. in Petro, et in Com. II. cap. ad Gal. Isidorus in lib. de vit. Pat. Beda de sex aetatibus, Ado Viennensis in Chron. SimeonMetaphrastes in vita sancti Petri, Haymo lib. II, cap. 21. de mem. rer. Ghristian. et alii permulti tum veteres, tum recentiores: neque ullus est, quod sciam, ex Veteribus, qui contrarium scripserit, ac ne ex recentioribus quidem, praeter Onuphrium. Neque responderi potest: hos auctores intelligendos esse de posteriore adventu Petri in Urbem, Nerone imperante, non de priore, imperante Claudio. Nam plerique horum auctorum notant etiam tempus, ac dicunt, Petrum venisse Romam sub Claudio, cum jam fundasset Antiochenam Ecclesiam, ut Damasus, Eusebius, Hieronymus, Leo, Beda, Isidorus, Haymo, Ado: reliqui a nobis citati tempus quidem non ponunt, tamen aperte significant, S. Petrum fuisse primum Antiochiae Episcopum, deinde Romae, cujus contrarium affirmat Onuphrius. Itaque non dubium est, quin sententia Onuphrii nova
sit, et idoneis auctoribus careat.
Deinde pugnat haec opinio cum traditione ecclesiastica de festo die instituto in honorem Cathedrae Antiochenae. Solemnitas enim Antiochenae Cathedrae vetustissima est, ut patet ex sermonibus S. Augustini de Cathedra Petri, nec non ex Martyrologiis Bedae, Usuardi, et Adonis Trevirensis, et toto orbe Christiano celebratur, et quidem honorificentius, quam festus dies Cathedrae Romanae, qui nuper a Paulo IV institutus est, et nusquam a populo more festorum dierum colitur, cum festus dies Cathedrae Antiochenae non tantum a Clero, sed etiam a plebe multis in locis religiose servetur. At certe si Cathedra Antiochena posterior fuisset quam Cathedra Romana, ut Panvinus contendit, nulla ratio esset, cur occidentalis Ecclesia festum diem ageret pro institutione Cathedrae Antiochenae, potius quam Alexandrinae, vel Hierosolymitanae: vel saltem cur esset ea solemnitas antiquior et celebrior, quam Cathedrae Romanae; igitur concedendum est, primam S. Petri Cathedram fuisse Antiochenam, et ideo per totam Ecclesiam in ejus honorem diem festum celebrari.
Tertio pugnat illa opinio cum manifesta ratione. Nam si Petrus non sedit Antiochiae nisi post Concilium Hierosolymitanum, id est, post annum 18 a passione Domini; quaero: fuit ne ante hoc tempus Episcopus aliquis Antiochenus, vel nullus? Nullum fuisse non est ullo modo credibile, cum Antiochiae fuerint Christiani multi fere statim a passione Domini, imo etiam Ecclesia florentissima, adeo ut ibi primum appellari caeperint discipuli Christiani, ut patet Act. XI, si fuit Episcopus aliquis Antiochenus; quaero: Petrus ne, an alius? Si Petrus, id est quod contendimus; si alius, multa sequuntur absurda, non enim verum erit quod omnes Historici, et ipse Ignatius tradit in epist. ad Antioch. Antiochiae primum sedisse Petrum, deinde Evodium, tum Ignatium: item concedendum erit, Petrum Apostolum successisse in Episcopatu Antiocheno alicui ex discipulis, quod est plane intolerandum. Praeterea, si Petrus venit Antiochiam, ibique Sedem Episcopalem accepit, cum jam Romae per aliquot annos Episcopalem Cathedram tenuisset; quaero: dimisit ne Petrus Romanum Episcopatum, an retinuit? Si dimisit, ergo dimisit Sedem, quam Deo jubente susceperat; ergo non sedit Romae annis vigintiquinque, sed nec integros viginti, quod repugnat omnibus
Scriptoribus: si non dimisit; ergo retinuit simul duos Episcopatus particulares et pro-
Iprios, et maximo intervallo inter se distantes; ergo reliquit posteris perniciosissimum exemplum, plures simul Episcopatus reti-
1 nendi. Dices fortasse: S. Petrum venisse Antiochiam ex Roma, sed non sedisse Antiochiae, ut proprium ejus Urbis Episcopum. At hinc quoque multa sequuntur absurda: nam si B. Petrus non fuisset Antiochenus Episcopus; non esset Sedes Antiochena Patri archalis; non fuisset a majoribus institutus festus dies Cathedrae Antiochenae; errarent omnes Historici, qui primum Episcopum Antiochenum faciunt Apostolum Petrum.
Sed videamus, quid tandem Onuphrium impulerit, ut novam sententiam excogitaret. Primum ejus argumentum ducitur ab auctoritate B. Lucae in Act. Apost. Sancti Pauli in epist. ad Gal. et Eusebii in Chron. dicit enim, colligi ex his auctoribus S. Petrum primis novem annis a passione Domini non recessisse ex Judaea: decimo autem anno venisse Romam; ex quibus sequitur, ut non potuerit Antiochiae sedere, nisi post reditum ab Urbe.
Respondeo: nihil horum ex citatis auctoribus colligi. Nam ex Act. Apost. et epist. ad Gal. id solum habemus, S. Petrum fuisse Hierosolymis anno 4, II et 18 a passione. De anno 4. constat ex epist. ad Gal. ubi Paulus dicit, se venisse in Hierusalem videre Petrum post annos tres a sua conversione, id est, anno 4. a passione Domini, quo etiam quadriennio contigerunt ea, quae S. Lucas narrat de Cornelio, vEnea, Tabita, Simone Mago, et aliis. De anno undecimo constat ex cap. XII, Act. nam vincula S. Petri et caedes sancti Jacobi inciderunt in secundum annum Claudii, ut Onuphrius fatetur, et ex Josepho probari posset: annum autem secundum Claudii fuisse undecimum a passione Domini, paulo inferius demonstrabo: de anno 18. perspicuum est ex cap. II ad Gal. Haec sunt ex Scripturis certa: sed ex his non colligitur, non potuisse S. Petrum ab anno quarto a passione Domini usque ad undecimum habitare Antiochiae. Porro quod dicit Onuphrius, colligi ex Chronico Eusebii, S. Petrum non potuisse Antiochenam Sedem tenere antequam proficisceretur Romam, mirabile est: nam in eo Chronico Eusebius disertis verbis notat, Tiberio imperante Sanctum Petrum Sedem suam Antiochiae
constituisse, eamque septem annis tenuisse, ac tum demum profectum Romam anno 2 Claudii. Est quidem error in Chronico Eusebii circa tempus vinculorum Sancti Petri, sed hoc nihil ad rem facit.
Alterum argumentum Onuphrii est quaedam historica demonstratio, quam ipse breviter indicat, in Annot. ad Platinam, sed fusius explicat in Com. Fastor. Est autem haec demonstratio. Christus passus est anno 19 Tiberii, aetatis suae 34. Petrus autem Romam ingressus est anno 2 Claudii: ab anno 19 Tiberii ad 2 Claudii sunt anni decem non integri, ut notum est.
Ex his decem annis, primos quatuor consumpsit Petrus in Judaea, ut paulo ante ex epist. ad Gal. probatum est: remanent igitur sex non integri, proinde non est locus septennio Sedis Antiochenae. Porro Christum passum esse anno 19 Tiberii, aetatis vero suae 34, probat Onuphrius primum exOlympiadibus, Constat enim ex Phlegone anno 4, Olympiadis 202, fuisse insignem illam Eclipsim, quae Christo patiente facta est: annus autem quartus Olympiadis 202 recte cadit in annum Christi 34. Deinde probat ex Beda, qui in lib. de rat. temp. cap. 45. scribit, Fidem Ecclesiae, habere, Christum vixisse in carne mortali paulo amplius triginta tribus annis.
Respondeo. Haec demonstratio si quid efficit, tantum efficit, S. Petrum non sedisse Antiochiae integro septennio, sed sexepnio, aut quinquennio: non autem efficit, eum non fuisse Antiochiae, Episcopum antequam Romam proficisceretur. Deinde ne hoc quidem ratio illa concludit. Potuit enim Sanctus Petrus anno 2 a passione Domini Sedem Antiochenam constituere, et tenere septem integros annos, sic tamen ut saepius rediret in Hierusalem, et excurreret in alia loca. Sed non est opus ad ista confugere: nam non recte probavit Onuphrius, Christum passum esse anno 19 Tiberii, aetatis vero suae 34, argumentum enim illud quod duxit ab Olympiadibus, facili negotio refutatur. Siquidem maxima quaestio est, unde incipiendae sint Olympiades, et quemadmodum Onuphrius juxta suam opinionem sic eas disposuit, ut annus 34 Domini incideret in Olympiadem 204 exactam, sic et alii disponunt Olympiades ad eum modum, ut in eamdem Olympiadem incidat annus Domini 33.
Argumentum vero ex testimonio Bedae depromptum Onuphrii sententiam plane convellit. Beda siquidem cum ait, juxta Fidem Ecclesiae Christum vixisse paulo plus triginta tribus annis, loquitur de annis inchoatis, non completis, ut sensus sit, Chris-r tum pervenisse ad annum 33, et supervixisse aliquanto tempore: id quod evidenter probatur. Nam ibidem Beda probat sententiam suam ex indiculis quibusdam Romanae Ecclesiae, in quibus annotabatur annus a passione Domini, demptis triginta tribus annis, qui fluxerunt ab Incarnatione ad Passionem;v ex quo intelligimus, juxta Fidem Romanae Ecclesiae fluxisse praecise ab Incarnatione ad Passionem triginta tres annos, quia secundum Veterum sententiam die 25 Martii Christus et conceptus, et mortuus est. Quod si ab Incarnatione ad Passionem sunt anni 33 ad liquidum, certe a Nativitate ad Passionem sunt anni triginta tres non completi.
Non igitur probavit Onuphrius sententiam suam. Possumus autem nos contrariam sententiam, quam verissimam putamus, duobus argumentis approbare. Primum argumentum nititur tribus principiis, quorum unum est, Christum ex sententia Eusebii in Chron. Pauli Orosii lib. VII, cap. 2 et aliorum fere omnium, natum esse anno 42 Imperii Caesaris Augusti. Alterum, Augustum imperasse annis 56 non integris, ut Suetonius et alii tradunt. Tertium, Christum passum esse anno 18 Tiberii, quod expresse tradunt Eusebius in Chron. Epiphanius in lib. de mens, et ponder. Eutropius lib. VII et Beda de sex setatibus, et colligitur ex Hieronymo de Script. Eccles. in Paulo, ubi dicit, annum 2 Neronis fuisse 25 a passione Domini: nam etiamsi daremus Tiberio post Christi passionem quatuor annos integros, Caro quatuor integros, Claudio 14 integros, et acciperemus secundum Neronis completum; non haberemus tamen 25 annos, sed solum 24; oportet igitur ex sententia Sancti Hieronymi dare Tiberio quinque annos post passionem Domini, ac per hoc, anno Tiberii 18 constituere passionem Dominicam, non anno 19, ut contendit Onuphrius. Ex his tribus principiis manifeste colligitur, Christum passum esse anno setatis suae 33, non 34; nam ab anno 42 Augusti ad annum 18 Tiberii non plures numerantur; quod ne ipse quidem Onuphrius negaret, si Christum passum esse fateretur anno Tiberii 18.
Secundum argumentum nostrum nititur duobus aliis, certissimisque principiis. Unum
est, Christum baptizatum esse anno aetatis suae 30 inchoato, non expleto. Alterum, Christum post baptismum supervixisse annis tribus, et eo amplius. Ac primum quidem principium probatur ex testimonio Lucae cap. III: Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triyinta: nisi enim vis adhibeatur his verbis, sensus planus et obvius est, Christum coepisse agere annum trigesimum cum ad baptismum venit: erat enim annorum triginta, non complens videlicet, sed incipiens annum trigesimum. Et hoc modo verba ista intellexerunt omnes veteres Patres, a quorum concordi sententia in explicatione Scripturarum recedere temerarium est. S. Irenaeus, lib. II, cap. 39: «Ad baptismum, inquit, venit nondum qui triginta annos suppleverat, sed qui inciperet esse tanquam triginta annorum; ita enim qui ejus annos significat, Lucas posuit. » Tertullianus in lib. cont. Judaeos, Clemens Alexandr. lib. I Strom. et Julius Africanus apud Hieron. in Comm. cap. ix. Danielis scribunt, Christum praedicasse unum annum, et postea occisum, cum explesset annum trigesimum; ex quibus sequitur necessario, ut velint eum baptizatum anno 30 inchoato: et quamvis errent cum dicunt, Christum occisum anno 30 completo, quia sine ullo fundamento id scribunt, tamen non errant cum scribunt, eum baptizatum anno 30 inchoato, quia sequuntur Lucam Evangelistam, ut communiter exponi solet. Eusebius lib. I hist. cap. 10. juxta versionem Christophorsoni: «Christus, inquit, cum jam trigesimum suae aetatis annum agere incipiebat, ad Joannem, ut lavacro baptismi tingeretur, se contulit. » Epiphanius haeresi 51: «Erat, inquit, triginta annorum, sed non plenus; quapropter dicit, incipiens esse annorum ferme triginta. » Et infra subjungit: « Christum complevisse trigesimum annum, cum primum signum fecit in Cana Galilaeae. » Gregorius Nazianzenus Orat, in S. Bapt. Hieronymus in I. c. Ezech. Chrysostomus homil. 14 in Mare, et Gregorius homil. 2. in Ezech. dicunt, Christum anno 30 baptizatum docere coepisse: qui modus loquendi indicat, annum trigesimum inchoatum non completum. Clarius Augustinus lib. II de Doctr. Christ. cap. 28. scribit, Christum, cum esset annorum fere 30, venisse ad baptismum. Isidorus lib. VII in Levit, cap. 27. » Propter quod, inquit, eum non plenorum triginta annorum venisse ait ad baptismum; ait enim: et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta. Denique extat can. It. Concilii antiquissimi Neocsesarien. ubi prohibentur presbyteri ordinari ante trigesimum aetatis annum, quia Christus anno 30 baptizatus est, et praedicare coepit: quem canonem intelligendum esse de trigesimo anno inchoato non de completo, ut intellexit Martinus Braccarensis in Gollect. Can. Graec. can. 20. satis aperte docet vir gravissimus S. Hieronym. in epist. ad Theophylum advers. Jo. Hierosol. ubi probat, fratrem suum legitima aetate presbyterum ordinatum, quia ad triginta annorum spatia jam pervenerat. Docet etiam Ecclesiae consuetudo, quae cum revocaverit annum trigesimum ad vigesimumquintum, tunc judicat hominem idoneum presbyterio, eum is attigerit annum vigesimumquintum. Neque his repugnat S. Ignatius, qui in epist. ad Trall. scribit, Christum baptizatum cum explesset tres annorum decades: nec S. Jo. Chrysostomus, qui hom. 10 in Matth. scribit, Christum post triginta annos venisse ad baptismum. Nam S. Ignatius dicit tres decades annorum impietas, quia perventum erat ad ultimum annum tertiae decadis, non quia perventum esset ad finem ultimi anni; sic enim intelligitur illud Luc. II, cum consummati essent dies octo ut circumcideretur puer, id est, cum ventum esset ad diem octavum in quo circumcidi debebat Puer; et Act. II cum complerentur dies Pentecostes, id est, cum ventum esset ad diem quinquagesimum, non autem cum esset completus dies quinquagesimus. Yel utitur figura intellectionis, quae Scriptoribus etiam sacris familiaris est: sicut enim scribit S. Lucas cap. II consummatos fuisse dies octo, cum circumcisus est Dominus, non quod plane expleti essent dies octo, sed quod parum abessent ab expletione, cum jam octavus dies ageretur; et quemadmodum scribit Marcus cap. VIII post tres dies Christum resurrecturum fuisse, quia tertia die resurrecturus erat, sic etiam scribit S. Ignatius, Christum baptismi tempore complevisse tres decades annorum, quia tam parum aberat a fine trium decadum, ut jam tertiae decadis ultimus ageretur annus. Facilius adhuc explicabitur locus Chrysostomi: nam initio homiliae scribit, Joannem venisse ad baptizandum, post annos
fere 30, ex quo sequitur, ut Joannes eo tempore non compleverit annum trigesimum: quod si Joannes non compleverat annum trigesimum, quanto minus eum compleverat Christus, qui sex mensibus junior erat Joanne? Ergo Chrysostomus cum ait, Christum post annos triginta venisse ad baptismum,.sine dubio significat, post annos triginta inchoatos, et nondum exactos venisse. Maneat igitur ex communi sententia Christum baptizatum anno 30 inchoato. Alterum principium erat, Christum post baptismum praedicasse plus tribus anhis, ac per hoc passum esse anno 33 inchoato, quod principium ex Evangelio Joannis aperte colligitur: habemus enim quatuor Paschata notata in Evangelio Joannis, unum Jo. II, alterum Jo. IV, tertium Jo. VI, quartum Jo. XIII, cum igitur Christus post baptismum quatuor Paschata celebraverit, necesse est eum ad initium quarti anni docendo pervenisse. S. Ignatius in epist. ad Trall. disertis verbis tradit, Christum praedicasse tribus annis: quod quidem ad liquidum verum non est, cum constet, ipsum post 40 dies a baptismo praedicare ccepisse, et ad passionem usque praedicasse, quod est tempus trium annorum, et aliquanto amplius, ut ex numero Paschatum ostendimus. Sed Ignatius sicut cum ait, Christum baptizatum cum explesset tres decades annorum, omisit minutias quae deerant ad tres decades conficiendas; ita cum ait, eum praedicasse tribus annis, omisit minutias temporum quae supererant. Eusebius in lib. VIII de demonstr. Evang., demonstr. 2. et Beda de rat. temp. cap. 45. dicunt, Christum praedicasse tribus annis cum dimidio; quod quidem praecise non est verum, sed illi quoque non fuerunt solliciti de minutiis temporum, et fortasse numeraverunt annos a baptismo usque ad Ascensionem: nam eo modo sunt fere tres anni cum dimidio. Caeterum nullus est Veterum, qui praedicationi Christi tribuerit integrum •quadriennium. Sed de his satis.
Chapter 28 of 63