Caput X. Solvitur decimum septimum argumentum
Persuasio 17. Scriptura et Patres aperte docent, Petrum et Paulum Hierosolymis, non Romae, a Scribis et Pharisaeis, non ad Imperatoribus Romanis occisos. Nam Matthaei XXIII, Dominus ait: Ecceego mitto ad vos Prophetas, et Sapientes, et Scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et eis flagellabitis in Synagogis vestris. In quem locum Chry-
sostomus: « Intelligit, inquit, Apostolos, et qui cum Apostolis fuerunt. » Et Hieronymus in hunc eumdum locum: « Observa, inquit, juxta Apostolum, varia esse dona discipulorum Christi, alios Prophetas, qui ventura praedicebant, alios Sapientes, qui noverunt, quando debebant proferre sermonem, alios Scribas in lege doctissimos, ex quibus lapidatus est Stephanus, Paulus occisus, crucifixus Petrus, flagellati in Actibus Apostolorum discipuli. » Item Nicolaus Lyranus in hunc locum: « Ex eis, inquit, occidetis, sicut Jacobum fratrem Joannis, Act. XII, et Stephanum, Actor. VII, et multos alios, et crucifigetis, ut Petrum, et Andream fratrem ejus etc. »
Respondeo: ex verbis Domini Matfh. XXIII et Chrysostomi expositione, nihil colligi adversus sententiam nostram. Dominus enim et Chrysostomus non dicunt, omnes Apostolos occidendos fuisse a Judaeis in Hierusalem, sed tantum aliquos: id enim significat illa sententia: Ex illis occidetis, et crucifigetis etc. idque impletum est in Stephano, quem lapidaverunt, Act. VII, et in Jacobo majore, quem Herodes in Judaeorum gratiam occidit, Act. XII, et in Jacobo minore, quem Judsei ipsi in Hierusalem necaverunt, teste Josepho lib. XX Antiq. cap. 16., et in Simeone Jacobi successore, qui in Hierusalem crucifixus est, ut docet Eusebius in Chron., Matthiam quoque in Judaea crucifixum, multi probabiliter existimant.
Quod si de omnibus Apostolis Dominum loqui Velenus contendat; negandae erunt omnes historiae, quae Andream in Achaia, Philippum et Joannem in Asia, Thomam in India, Bartholomaeum in Armenia, Matthaeum in iEthiopia, Simonem et Judam in Perside obiisse testantur.
S. vero Hieronymus non voluit significare, Petrum et Paulum Hierosolymis occisos, cum diserte doceat lib. de vir. illustr., eos Romae a Nerone interfectos: sed ex verbis Domini deducit, varia fuisse dona, et mortes diversas discipulorum Christi. Quia enim Dominus dixerat, se missurum Prophetas, Sapientes, et Scribas; observat Hieronymus varia esse dona discipulorum: quia rursum Dominus ait: Quosdam occidetis, quosdam crucifigetis; observat idem Hieronymus diverso mortis genere discipulos de hac vita migraturos fuisse, et exempla ponit, Stephani lapidati, Pauli capite caesi, Petri crucifixi. Itaque exempla heec non tendunt ut intelligamus, quosnam ex discipulis Judaei occisuri erant, sed tantum eo ut discamus, varia futura fuisse martyriorum genera.
Porro Nicolaus Lyranus non tantae auctoritatis est, ut opponi debeat omnibus antiquis Patribus et Historicis, qui Petrum Romae a Nerone, Andream in Achaia ab Egeea necatos tradunt. Accedit, quod sine dubio Lyranus Hieronymum sequitur, et solum dicere voluit, Petrum et Andream propter Christum crucifixos fuisse, quamquam minus caute locutus est.
Chapter 32 of 63