Skip to the text

Caput XXIII. Solvitur argumentum primum Luthera -- norum

Veniamus nunc ad argumenta Lutheranorum. Objiciunt adversarii primo Cyprianum, qui lib. I, epist. 3. ait: «Nam cum statutum sit ab omnibus nobis, et sequum sit pariter ac justum, ut uniuscujusque causa illic audiatur, ubi est crimen admissum etc. oportet utique eos, quibus prsesUmus, non circumcursare etc. » Et infra: « Nisi si paucis desperatis ac perditis, minor videtur esse auctoritas Episcoporum in Africa constitutorum etc. » Ubi reprehendit eos, qui appellaverant ad Romanum Pontificem, et probat, non debere appellari, tum quia id sit statutum in Concilio Episcoporum, tum quia non est minor auctoritas Pontificum Africanorum, quam Romanorum.

Respondeo: Cyprianum eegre tulisse appellationes eorum, qui de manifestissimis Criminibus convicti et judicari fuerant; non autem omnino appellationes sustulisse. Id colligitur ex lib. I, epist. 4. ubi loquens de Basilide, qui damnatus in Hispania ad Stephanum Papam ^appellaverat, ait: a Nec enim tam culpandus est ille (Stephanus) cui negligenter obreptum est, quam hic (Basilides) execrandus, qui fraudulenter obrepsit. » At certe si non licuisset Stephano appellationes ullo modo admittere, valde certe esset culpandus, quod appellationem non rejecisset, etiamsi justam causam Basilides habuisset.

Ad illud ergo quod ait Cyprianus ab omnibus constitutum, ut « illic causa audiatur, ubi est crimen admissum, » dico: hoc decreto constitui, ut causa primum judicetur, ubi est crimen admissum non tamen prohiberi, quo minus etiam secundo alibi judicetur.

Sed dices: At Cyprianus ex hoc decreto probat, non debuisse appellari; igitur prohibitae sunt appellationes. Respondeo: Cyprianum non ex hoc solo decreto argumentari, sed ex hoc decreto, adjunctis manifestissimis criminibus reorum. Sic enim Cyprianus ratiocinatur: Debet uniuscujusque causa ex decreto Concilii illic audiri, ubi est crimen admissum; horum causa jam audita est, et manifeste crimina eorum detecta sunt; cur igitur Romam appellant, nisi ut forte imponant Pontifici, vel saltem Episcopos vexent, qui de eis judicaverunt?

Adde: quod si hoc decreto prohiberentur appellationes, non solum prohiberentur ad Romanum Pontificem, sed etiam ad quemlibet alium judicem, ut Magdeburgenses fatentur, Cent. III, c. 7, colum. 176. et verba ipsa indicant, quse generalia sunt: at absurdissima et ridicula lex esset, quse omnem appellationem prohiberet; in qua enim quamvis ineptissima Republica, ejusmodi lex tolerata fuit, quse a nullo judice appellari permitteret? Hanc ergo legem cum tribuunt Centuriatores Ecclesiae Dei, quae est Respublica sapientissime ordinata, absurdos prorsus et ridiculos se exhibent.

Ad illud vero quod Cyprianus addit, non esse minoris auctoritatis Episcopos Africse, respondeo: illud Minoris non referre comparationem ad Romanos Pontifices, sed ad causam de qua tunc agebatur; est enim sensus, Episcopos Africae non fuisseminoris auctoritatis, quam sufficeret ad eam causam judicandam..

Chapter 43 of 63