Skip to the text

Caput VIII. cumque invicem non essent consentientes discedebant

Respondeo: foedus inter Petrum et Paulum non fuisse, ut Petrus tantum Judaeis, aut in Judsea tantum; Paulus autem Gentibus aut extra Judaeam tantum praedicaret: sed ut Petrus praedicaret omnibus, et ubicumque vellet, sed principaliter Judaeis: Paulus omnibus, et ubicumque vellet, sed principaliter Gentilibus: alioqui Paulus- diceretur invasisse alienam provinciam, quando Romam veniens, mox Judaeis praedicare caepit, ut patet Act. ult. et Petrus non solum Romam venire non debuisset, sed nec Antiochiam, aut in Asiam, Galatiam, Pontum, Cappadociam, Bythiniam, ad quae loca tantum eum ivisse Velenus fatetur.

Falsum autem est quod Velenus dicit, Judaeos Romae miratos doctrinae novitatem, quando Paulus praedicavit eis Christum, quasi nemo antea tale aliquid preedicasset. Nam si Romae nullus praedicaverat Judaeis antequam Paulus eo veniret: quis eos Judaeos Romanos converterat, ad quos ipse epistolam scripsit? Constat enim epistolam illam partim scriptam ad Gentiles, et partim ad Judaeos ad Fidem Christi conversos: nam ideo primis quatuor capitibus disputat de justificatione ex Fide sine operibus Legis contra superbiam Judaeorum, qui suis meritis tribuebant adventum Messiae. Et cap XIV. agit de illis, qui adhuc judaizabant abstinentes a quibusdam cibis secundum Legem immundis. Et cap. XVI. salutat multos, quos constat Christianos ex Judaeis fuisfee.

Dicet aliquis fortasse; si epistola ad Romanos, vivente Claudio, qui Judaeos expulerat ex urbe, scripta est; qui sunt isti Judaei, quos Romae Paulus salutari jubet? Non enim credibile est, Claudio vivente, Judaeos ad urbem redire potuisse.

Respondeo: non modo credibile esse, paulo post eam expulsionem Judaeos redire potuisse, sed sine ullo dubio rediisse: nam Paulus Act. XVIII. invenit Corinthi Aquilam et Priscillam Judaeos, qui nuper ex urbe venerant pulsi a Claudio: deinde cum haesisset in Achaia annum unum et sex menses, et in Asia annos duos, Act. XVIII et XIX. iter caepit versus Hierusalem, atque in eo itinere scripsit ad Romanos, et salutari jussit Aqui¬

lam est Priscillam, qui jam Romam reversi fuerant.

Ad illa ergo verba Judaeorum: Rogamus a te audire quce sentis etc. dico: ea verba non esse omnum Judaeorum qui Romae erant sed tantum eorum qui ad Fidem Christi adhuc conversi non fuerant, praeter quos multi alii Romae vivebant, quos Petrus conververterat. Neque verbis illis significatur, eos nunquam audivisse praedicationem Christi sed non fuisse adhuc persuasos: et ideo voluisse adhuc Paulum audire, et cum ab eo efficacissime convincerentur, partem eorum fuisse persuasos ut crederent, partem in sua obstinatione mansisse.

Solvuntur alia octo argumenta.

Persuasio 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15, sumuntur ex Act. ult. et epistolis quas Paulus e Roma scripsit, nimirum ad Gal. ad Ephes. ad Coloss. ad Philipp.ad Heb. ad Timoth. II et ad Philem. et ex epistolis Pauli ad Senecam, et Senecae ad Paulum: nam in his omnibus Scripturis occasio fuit loquendi de Petro, si is Romae fuisset: mirum autem silentium ubique reperitur.

Accedit quod non solum in his locis non dicitur Petrus fuisse Romae, sed etiam aperte indicatur non fuisse. Nam Philipp. II. dicit de iis qui Romae erant: Omnes quaerunt qucE sua sunt. Et Colos, ult: Salutat, inquit, vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae et Jesus qui dicitur Justus: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei. Et II. Tim. IV. In prima mea defensione nemo mihi astitit, sed omnes me dereliquerunt. Aut igitur Petrus Romae non fuit, aut maximam injuriam illi Paulus facit, cum eum numerat inter eos, qui quaerunt quae sua sunt, et qui non erant adjutores sui in Regno Dei, et qui se in angustiis positum deseruerunt: quod argumentum non solum Veleni, sed etiam Calvini est.

Respondeo primo: nihil concludi ex argumentis ab auctoritate negative. Non enim sequitur, Lucas, Paulus, et Seneca non dicunt, Petrum fuisse Romse; igitur non fuit Petrus Romae: non enim isti tres omnia dicere debuerunt, et plus creditur tribus testibus affirmantibus, quam mille nihil dicentibus, modo isti non negent, quod alii affirmant. Alioqui quia Matthaeus non scribit in Evangelio, Christum circumcisum: Marcus non meminit presentationis: Lucas non meminit stellae novae; Joannes non dicit Christum natum de Maria Virgine1, ista omnia erunt falsa, quod absurdissimum est.

Ad illa autem tria loca dico: non negari in illis Petrum tunc fuisse Romae: nam cum Coloss. ult. dicit: Hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, loquitur tantum de suis domesticis, qui ei ministrare soliti erant. Quomodo etiam II. Tim. IV cum dicit: Lucas est mecum solus, de domesticis et ministrantibus sibi loquitur. Certum enim est ex ult. cap. epist. ad Rom. multos alios, tam Judaeos, quam Gentiles conversos ad Fidem fuisse Romae, qui Regnum Dei promovebant. Et in epist. ad Philip, cap. II, cum dicit: Omnes quaerunt quae sua sunt, per figuram intellectionis loquitur tantum de quibusdam, non de omnibus absolute. Nam ibidem dixerat paulo ante, apud se fuisse Timotheum, qui certe non quaerebat quae sua sunt: et cap. I. dixerat, quosdam praedicare Evangelium ex charitate, et proinde non quaerere quae sua sunt, sed quae Jesu Christi.

Denique in II. ad Tim. cap. IV. ubi dicit: Nemo mihi astitit, sed omnes me dereliquerunt; quem locum Calvinus prae caeteris urget, non loquitur nisi de iis, qui eum juvare, apud Caesarem potuissent. Nam ibibem dicit, tunc apud se fuisse Lucam, et tamen generaliter ait: Nemo mihi astitit, sed omnes me dereliquerunt: certum autem est, Petrum non potuisse eum juvare, cum ipse non minus Caesari invisus esset, quam Paulus. Itaque loquitur tantum de quibusdam nobilibus Romanis, qui potuissent pro se adire Caesarem, sed metu tyranni id non fecerunt.

Secundo responderi posset: eo tempore, quo Paulus Romam pervenit, et quo scripsit eas epistolas, Petrum non fuisse Romae. Nam etsi Romae Sedem suam fixerat, tamen saepissime aberat, cum oporteret eum in variis locis Ecclesias constituere, ut Epiphanius annotavit, haeres. 27. nam propterea Petrus assumpsit sibi coadjutores Linum et

Cletum, qui in absentia sua Romae Episcopalia munera obirent.

Chapter 30 of 63