Skip to the text

Caput XXVIII. Solvuntur objectiones Calvini

Jam vero Calvinus, ubi reprehendit quod dicimus, Pontificem a nemine •judicari, nimirum, lib. IV Instit. cap. 7, §. 19, 20 et 21, nullum argumentum proponit, quod sit proprium hujus loci, sed tantum dicit, posse colligi ex Conciliis, ex historiis, et ex Veterum scriptis multa, quibus Romani Pontifices in ordinem cogantur. Interim tamen nihil ei ex tanta copia testimoniorum decerpere placuit.

Quod vero adfert de nomine summi Sacerdotis et Episcopi universalis, ad sequens caput pertinet. Alio tamen loco, videlicet 1. IV, cap. 11, §. 12. producit in medium aliquot loca S. Gregorii, qui cum Romanus Episcopus esset, tamen Imperatorem dominum suum agnoscit. Nam lib. III, epist. 61, Serenissimum dominum suum Imperatorem, se vero indignum ejus servum appellat. Et ibidem obedientiam se ei debere ingenue confitetur. Item lib. IV, epist. 31.: « Sacerdotibus, inquit, non ex terrena potestate dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione propter eum, cujus servi sunt, eis ita dominetur, ut etiam debitam reverentiam impendat. » Quo loco de seipso Gregorius loquitur, et inter eos se numerat, quibus affirmat Imperatorem dominari. Item epist. 34.: « In omnipotente Deo confido, quod longam piis dominis vitam tribuet, et nos sub manu vestra secundum suam misericordiam disponet. »

Respondeo: quod S. Gregorius servum se Imperatoris nominet, mirum videri non debet: nam, ut scribit Joannes Diaconus 1. IV vitee ipsius cap. 38. omnes sacerdotes fratres, omnes clericos filios, omnes laicos dominos suos vocabat; nec tamen inde colligere licet, ab omnibus laicis Gregorium judicari potuisse. Quod vero attinet ad obedientiam et subjectionem, qua humilitate se servum Imperatoris dicebat, ex eadem petitiones ejus tanquam mandata, et imperia accipiebat. Neque id abhorret a communi usu loquendi, ut obedire nos dicamus, cum id facimus quod alter cupit, etiamsi ille nec jusserit, nec forte jubere potuerit.

Adde, quod non sine causa Gregorius ita humiliter cum Imperatore loquebatur: siquidem eo tempore Imperator dominium temporale in urbem Romanam obtinebat, et Gregorius ejus ope et amicitia vehementer indigebat, ut tam ipse, quam bona temporalia Ecclesiae suae, et populus Romanus a Longobardorum gladiis et furore defenderentur. Multum etiam in administranda Republica ipsa temporali Imperator qui procul aberat Gregorii opera utebatur, ut ex epistolis allegatis perspici potest, et certe de iis rebus, quas Imperatoris nomine Gregorius faciebat, eidem Imperatori rationem reddere tenebatur.

Absolute tamen, si personam cum persona comparemus, Imperator ovis erat, Pontifex pastor; proinde Imperatorem Pontifex judicare, non Pontifex ab Imperatore judicari debebat, ut ex eo clarissime colligi potest, quod pios Imperatores pii Pontifices ssepe judicarunt, ut Philippum Fabianus, Theodosium Ambrosius, Arcadium Innocentius: nusquam autem Imperatores pii pios Pontifices judicasse, aut eisdem imperasse leguntur, ut Nicolaus in epistol. ad Midi, multis testimoniis probat. Neque- id Gregorius aut ignoravit, aut tacuit: nam in illa ipsa epistola 31. libr. IY, quam Calvinus citat, etsi servum se Imperatoris dicat;' tamen addit, debere Imperatorem sacerdotibus reverentiam exhibere: quod certe inferioris est, non superioris. Ibidem profert Constantini exemplum, qui Episcopos, etiam volentes et petentes, judicare ausus non est. Quod exemplum profecto nunquam Gregorius protulisset, si ab Imperatore Pontificem judicari debere credidisset.

Denique ibidem, cum ab Imperatore Gregorius simplex appellatus esset; non tacuit, gravem eo verbo sibi injuriam esse factam, cum idem simplex et fatuus significare videantur. At quanta, quseso, esset injuria, si dominus servum, et judex reum simplicem appellaret? Intelligebat igitur S. Gregorius quam personam in Ecclesia gereret, et quae sibi ab Imperatore reverentia deberetur, etsi interim partim ex humilitate, partim ex necessitate se illi subjiceret. Yide epist. 47. et 44. libri XI indict. 6. et expositionem ejusdem sancti Gregorii in psalmum CI, qui est

unus ex pcenitentialibus, et videbis Mauritium tyrannice imperasse, et obedientiam, quam illi S. Gregorius exhibebat, coactam fuisse et non debitam.

Chapter 47 of 63