Skip to the text

Caput XXIX. Solvuntur alia novem argumenta

Sequuntur nunc argumenta, quae ex veteribus haereticis Jo. de Turrecremata, et alii quidam proponunt. Primum argumentum. Dominus ipse Jesus Christus Imperatoriam potestatem supra se agnovit, cum ait Pilato Joan. X: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Multo igitur magis Papa Romanus, qui se Christi Yicarium nominat, Imperatoriae potestati subjici deberet. Confirmatur ex Augustino in hunc locum, ubi aperte docet, potestatem Pilati in Christum fuisse a Deo, juxta illud Apostoli: Non est potestas nisi a Deo, Rom. XIII. Item, ex Bernardo qui in epist. 42. ad Henric. Episc. Senens. « Dicite, inquit, si audetis, sui praesulis Deum ordinationem nescire, cum Romani praesidis potestatem Christus super se quoque fateatur fuisse coelitus ordinatam. »

Respondeo: Christum sine dubio non fuisse subjectum de jure ulli homini, cum esset Deus ac Dei Filius, sed tamen sponte se subjecisse propter nos Pilati judicio, non committendo ei super se aliquam auctoritatem, sed tolerando humiliter eam, quam habuit de facto, non de jure. Id quod ostendit Matt. XVII cum rogatus tributum docuit primum se non teneri, et deinde jussit dari propter scandalum tollendum.

Ad locum illum Joan. XIX. dupliciter respondetur. Primum cum Cyrillo et Chrysostomo in hunc locum, loqui Dominum non de potestate jurisdictionis, sed de permissione divina, sine qua ne peccata quidem fieri possunt, ut sit sensus: « Non posses quidquam in me facere, nisi Deus permittere decrevisset, » de qua potestate intelligitur etiam illud Luc. XXII: Hcec est hora vestra, et potestas tenebrarum.

Sed dices: Si de permissione Dominus lo¬

quitur, quomodo statim subjungit: Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet (i)? Num Pilatum permisit Deus sententiam dicere in Christum, et Judaeos non permisit, ut illum Pilato traderent, et tamen invito Deo tradiderunt, et propterea magis peccaverunt? Respondeo: optime sequi posteriorem sententiam ex priore, siquidem Dominus cum ait Propterea, non reddidit rationem solum cur Judaei magis peccarent quam Pilatus, sed etiam cur Pilatus ipse peccaret, etsi levius quam Judaei. Itaque hic est sensus eorum verborum. Quia non justitia exigente, sed Deo solum permittente me crucifigis; propterea tu quidem peccas, sed magis tamen ille peccat, qui non solum justitia non exigente, sed etiam odio impellente me tradidit tibi, teque clamoribus suis impulit, ut me crucifigeres.

Altera expositio est Augustini etBernardi, qui docent, Christum loqui de vera potestate jurisdictionis, juxta quam sententiam optime etiam cohaerent cum superioribus illa verba: Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Est enim sensus: Tu me crucifigis, quia metuis offendere Caesarem, a quo habes tuam potestatem: et peccas quidem, quia magis Deo obedire deberes, quam hominibus; tamen magis peccat Judaeus, qui me tradidit tibi, quoniam ille non metu superioris potestatis, sed ex odio et invidentia me crucifigit.

Et quamquam prior expositio videtur magis litteralis, tamen etiam haec posterior nihil habet adversum*nos. Nam Pilatus dicitur habuisse in Christum potestatem, et revera habuit, non per se, sed per accidens; habuit enim ille per se potestatem in omnes Judaeos, qui Romano Imperio subjecti erant: porro Dominus oblatus ei fuerat ut unus aliquis de numero privatorum Judaeorum; propterea etiam in ipsum ut sic oblatum potestatem habuit. Etsi enim suspicabatur Pilatus, Christum Dei Filium esse, non tamen ut Dei Filium, sed ut privatum Judaeum judicavit. Quemadmodum si hoc tempore clericus quispiam mutato habitu Praetori offerretur judicartdus, posset Praetor ex auctoritate in eum animadvertere, et a culpa excusaretur, si ignorantia vere esset probabilis.

Argumentum secundum. Paulus Act. XXV Caesarem appellavit: Ad tribunal, inquit, Caesaris sto, ibi me oportet judicari. Et infra:

Caesarem appello. Si Paulus Caesarem agnovit judicem, certe etiam Petrus: patres enim Petrus et Paulus fuerunt.

Respondeo, Paulum appellasse ad Caesarem, quia de facto erat judex ipsius, etsi non de jure. Ita enim respondet Joan. deTurrecremata lib. II, cap. 96. Sum. de Eccl.

Addi potest quod appellavit ad Caesarem non tanquam superiorem Praesidis Judaeae, a quo accipiebat injuriam, neque enim aliter poterat liberare se ab injusto illo judicio, nisi recurrendo ad superiorem Praesidi, et hoc ipse indicavit cum ait Act. XXVIII coactus sum appellare Caesarem.

Argumentum tertium. Paulus Rom. XIII. ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; Et Petrus I. Pet. II: Subjecti estote omni humance creaturce propter Deum, sive Pegi tanquam praecellenti etc. In quibus locis sermo est de saecularibus Potestatibus, et nullus excipitur a subjectione, non Clericus, non Episcopus, non Papa, cum dicatur: Omnis anima subdita sit. Neque responderi potest, loqui Apostolos solum de Principibus sui temporis, qui Ethnici erant: nam Ecclesia, quae easdem lectiones seinper repetit, satis aperte indicat, Paulum et Petrum loqui de Principibus omnibus, qui erant, et qui futuri erant.

Respondeo: tam Petrum, quam Paulum loqui generaliter, et hortari omnes subditos, ut suis superioribus pareant, tam spiritualibus, quam temporalibus. Ex qua sententia non potest deduci, Papam subjectum esso Regi, sed solum eum qui est subjectus, debere suo superiori obedientiam.

Quod sententiae illae generales sint, probatur; nam Paulus ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Ubi non restringit sermonem ad Potestatem saecularem, sed de omni potestate loquitur. Neque obstat exemplum de Regibus, qui gladium portabant: nam diligentius et expressius voluit Paulus de Rege loqui, quia eo tempore accusabantur Christiani seditionis et rebellionis, a calumniatoribus. Quocirca in fine generaliter concludit: Reddite ergo omnibus debita, cui tributum, tributum, cui honorem, honorem, cui timorem, timorem etc. Pari ratione Petrus generaliter loquitur: Subjecti, inquit, estote omni humance creaturce, id est, omni creaturae potestatem habenti, quamvis mox exemplum ponat de Rege, et Ducibus, propter eamclem rationem, quam Paulus. Itaque B. Bernardus (ut supra citavimus) in epist. 183. ad Conrad. Imp.: «Legi, inquit, omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, quam sententiam cupio vos custodire in exhibenda reverentia Petri Vicario, sicut ipsam vobis vultis ab universo servari Imperio. »

Argumentum quartum. In veteri Lege Rex judicabat, et deponebat Pontificem, nam Salomon, III. Reg. III, deposuit Abiathar, et constituit in ejus locum Sadoch; pari igitur ratione in novo Testamento Imperatoris Christiani erit, Christianum Pontificem judicare.

Respondeo: Primum negari potest similitudo, nam cum in veteri Testamento promissiones tantum temporales fuerint, et in novo spirituales et aeternae, ut docent Hieronymus lib. I cont. Pelagian. et in epist. ad Dard. de terra promiss. et Augustinus quee. 33. in lib. Num. et lib. XIX cont. Faustum cap. 31. non mirum esset, si in testamento veteri summa potestas fuisset temporalis, in novo spiritualis.

Secundo dico: etiam in Testamento veteri fuisse Pontificem Rege majorem, ut docent Philo lib. de victimis, Theodoretus quaest. 1. in Levit, et Procopius in IV cap. Levit, et deducitur hoc tum ex cap. XXVII Num. ubi dicitur, quod ad Verbum Pontificis Eleazari, tam Princeps Josue, quam omnis populus ingredi, et egredi deberet: tum ex Levit. IV, ubi quatuor sacrificia instituuntur, ex quorum ordine et magnitudine colligitur ordo et dignitas personarum, pro quibus fiebant. Primum erat vituli pro Pontifice. Secundum etiam vituli pro toto populo. Tertium hirci, id est, vilius, pro Rege. Quartum caprae pro quolibet privato.

Ad illud de Salomone dico: eum non ut Regem, sed ut Prophetam et executorem divinae justitiae deposuisse Abiathar, substituto Sadoch. Nam ibidem III. Reg. II, dicitur Salomon amovisse Abiathar, ut impleretur sermo Domini etc. (t)

Argumentum quintum. Christiani Imperatores saepe judicaverunt, ac deposuerunt Pontifices: nam Constantius in exilium misit Liberium Papam: Justinianus, Sylverium: Theodoricus Rex JdannemI in carcerem conjecit. Otho I Joannem XIII deposuit $ et in ejus locum Leonem VIII substi¬

tuit. Henricus III Gregorium VI deposuit, et Clementem II ordinari jussit; de quibus omnibus plenae sunt historiae illorum temporum.

Respondeo: haec quidem facta sunt, sed quo jure, ipsi viderint. Certe Liberium injuste pulsum in exilium, testatur Athanasius in epist. ad solit. vit. agent. Idem deSylverio Liberatus in Breviar. cap. 22. De Joanne I B. Gregorius lib. IV Dialog. cap. 30. et certum est Constantium, ac Theodoricum Arianos, Justinianum Eulychianistam fuisse. Itaque non magis mirum est, quod haeretici Principes Christianos Pontifices deposuerint tyrannico jure, quam quod Ethnici Imperatores eosdem passim occiderint.

Ab Othone I satis constat bono zelo, sed non secundum scientiam depositum esse Joannem XII. Fuit enim iste Joannes omnium Pontificum fere deterrimus. Atque ideo non mirum, si pius Imperator, qualis fuit Otho T, sed minus peritus rerum Ecclesiasticarum, judicaverit, eumpotuisse deponi; praesertim cum multi Doctores idem senserint. Quocirca Otho Frisingensis lib. VI, cap. 23. ubi historiam hanc exposuit, modeste taxat Imperatorem: « Utrum, inquit, licite fecerit an non, non est hujus temporis dicere.» Adde quod Otho non deposuit proprie Pontificem, sed a Concilio Episcoporum deponi curavit, quod Concilium non tam concilium quam conciliabulum fuit, et ideo paulo post abrogatum, ut probat ex historicis illius temporis Card. Baronius tom. X. Annalium, de Henrico Ifl, etc.

De Henrico III minor est difficultas, nam ut constat ex eodem Othone Frisingensi lib. VI, cap. 32. Imperator Henricus non depo^ fuit Gregorium, sed persuasit illi ut cederet, quia videbatur simoniace ingressus.‘ illo vero sponte cedente, electus fuit Clemens. Adedit praeterea Leo Ostiensis, qui ipso tempore floruit lib. II Chron. Cassinen. cap. 80, Concilium Episcoporum fuisse coactum, et ab Imperatore invitatum fuisse Pontificem, ut Synodo praesideret, ut quamvis ipsius Pontificis causa ageretur, ipse tamen summus judex esset: ipsum autem graviteFcompunc-* tum erratorum veniam postulasse, et Se sponte Pontificatu abdicasse.

Argumentum sextum. Pontifices ipsi se Imperatoribus subjectos fatentur. Nam Gregogorius apud Gratian. can. Si quis II, quaest.

7: a Si quis, inquit, nos super his redarguere voluerit, veniat ad sedem Apostolicam, ut ibi ante confessionem B. Petri mecum juste decertet, quatenus ibi unus ex nobis sententiam suscipiat suam. » Item Adrianus Papa I Carolo Magno concessit jus eligendi Romanum Pontificem, et ordinandi Apostolicam Sedem, ut habetur distinet. 63. can. Adrianus; quod idem diu postea iterum concessit Leo VIII, Othoni I, ut habetur eadem dist. 63. can. in Synodo. Item Leo IV petit judices a Ludovico Imperatore, et eorum sententiae se pariturum promittit, ut habetur can. Nos si incompetenter II.

Respondeo: illud Gregorii non invenitur in ejus operibus. Deinde non provocat Gregorius ad judicium hominum, sed Dei. Videtur enim loqui de disceptatione per juramentum et de expectatione divinae sententiae, quae saepe statim contra perjuros fertur. A- drianus et Leo non concesserunt Imperatori nisi ut confirmaret, vel infirmaret electionem novi Pontificis, et ordinaret Romanam Ecclesiam quoad temporalem principatum; ex quo non sequitur, eum habuisse potestatem super Pontificem. Et duo illa privilegia Imperatori concessa ob frequentia schismata quae tunc erant, etpropter frequentes hostes Longobardos et Graecos, qui Ecclesiam Romanam assidue vexabant, causis illis cessantibus, revocata fuerunt. Adde quod canones illi non videntur legitimi, cum non aliunde eos Gratianus collegerit, quam ex simplici narratione Sigeberti historici, et contrarium probetur ex consuetudine illius temporis ut probat Card. Baronius tom. IV. Annalium. Leo IV. subjecit se judicio discretivo, non coactivo Imperatoris, ut ex illo ipso capite aperte colligitur.

Argumentum septimum. Licet unicuique Pontificem occidere, si ab illo injuste invadatur; multo igitur magis licebit Regibus vel Concilio deponere Pontificem, si isRempublicam perturbet, vel animas malo suo exemplo nitatur occidere.

Respondeo: negando consequentiam, quoniam ad resistendum invasori et se defendendum, non requiritur ulla auctoritas; neque est opus ut qui invaditur sit judex et superior eo a quo invaditur; at ad judicandum et puniendum, requiritur auctoritas. Itaque sicut licet resistere Pontifici invadenti corpus, ita licet resistere invadenti animas, vel turbanti Rempublicam, et multo magis si

Ecclesiam destruere niteretur: licet, inquam, ei resistere, non faciendo quod jubet, et impediendo ne exequatur voluntatem suam; non tamen licet eum judicare, vel punire, vel deponere, quod non est nisi superioris. Vide de hac re Cajetanumtract.de auctor. Papse et Cone. cap. 27. Et Joan. de Turrecremata lib. II, cap. 106.

Argumentum octavum. Pontifex subjectus est vere in foro conscientia! suo confessario tanquam Dei ministro; cur ergo non poterit esse subjectus in foro exteriori alicui Principi, qui etiam est Dei minister?

Respondeo: ratio diversitatis est, quia in foro conscientiae confessarius est merum instrumentum Dei, ita ut potius Deus per hominem judicet, quam ipse homo; id quod apparet, tum ex eo, quod confessarius non potest pcenitentem omnino invitum cogere ad poenam subeundam; tum ex eo quod in confessione judicatur etiam de occultissimis criminibus, quae ad solius Dei cognitionem pertinent: at in foro exteriore homo est verus judex, etiam ut homo, licet a Deo sit constitutus: et idcirco solum judicat de manifestis, et potest invitum prorsus cogere ad poenam.

Argumentum nonum. Pontifex potest dare libellum repudii sponsae suae Ecclesiae per renuntiationem; ut patet in Sexto, de Renuntiat. cap. 1. ergo potest etiam Ecclesia dare libellum sponso suo Pontifici, et alium sibi eligere.

Respondeo primo: negando consequentiam: nam Pontifex est supra Ecclesiam, non e converso. Unde etiam Deuter. XXIV poterat vir dare libellum repudii uxori: at quod uxor posset dare libellum viro, nusquam legitur. Secundo dico: Pontificem non posse renuntiare Pontificatui sine consensu Ecclesiae; et proinde si Ecclesia posset dare libellum repudii Pontifici, non posset sine illius consensu; quando autem ipse consentiret, sponte abdicaret se, non cogeretur invitus.

Chapter 48 of 63