Skip to the text

Caput XV. Idem, probatur ex Patribus Griecis

Veniamus ad testimonia veterum Patrum, qui summi Pontifices non fuerunt. Calvinus et Illyricus tres tantum nobis objiciunt, Cyprianum, Hieronymum, et Bernardum, de quibus dicemus suo loco. Nam autem pro tribus fere triginta illis objiciemus.

Primus igitur sit: B. Ignatius, qui epist. ad Rom. inscribit: « Ignatius Ecclesiae sanctificatse, quae praesidet in regione Romanorum. » Cur dicitur Ecclesia praesidens, nisi quia Caput est omnium aliarum?

Secundus. B.Irenaeus lib. III. cap 3. «Maximae. inquit, antiquissimae et omnibus cognitse, a gloriosissimis duobus Apostolis Petro et Paulo Romae fudatae et constitutae Ecclesiae, eam quam habet ab Apostolis traditionem, et annuntiatam omnibus fidem per successiones Episcoporum pervenientem usque ad nos, indicantes, confundimus eos, qui quoquo modo vel per sui placentiam malam, vel vanam gloriam, vel per caecitatem, et malam scientiam, praeterquam oportet, colligunt. Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est, eos, qui sunt undique fideles, in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea, quee ab Apostolis est, traditio. »

Nota illud Necesse est: et illud Omnem convenire Ecclesiam. Et illud: Propter potentiorem principalitatem: et illud: In qua semper ab omnibus conservata est Apostolica traditio.

Nam Irenaeus probat, posse non confundere omnes haereticos ex doctrina Romanae Ecclesiae, quia necesse est ad hanc Ecclesiam omnes convenire, et ab ipsa tanquam a Capite et fonte pendere; et proinde necesse est, ejus doctrinam esse Apostolicam et veram. Quod autem necessarium sit omnibus Christianis pendere aRomanaFcclesia probat.

Primo a priori, quia datus est huic Ecclesiae principatus.

Secundo a posteriori, quia hactenus semper omnes conservarunt Fidem in hac Ecclesia, id est, in unione et adhaesione ad hanc Ecclesiam, ut ad Caput et matrem.

Tertius. Epiphanius haeres. 68. quae est Meletian.: « Ursacius, inquit, et Valens poenitentiam agentes, una cum libellis profecti sunt ad beatum Julium Romanum Episcopum pro ratione reddenda de suo errore ac delicto. » Certe isti Episcopi erant: cur igitur a Romano Pontifice veniam petebant, si non est Romanus Pontifex etiam Episcoporum judex et Caput?

Quartus. Athanasius in II. Apolog. eosdem Episcopos a B. Julio veniam delicti petivisse testatur. Et in epist. ad Felic. Papam: « Ob id vos, praedecessoresque vestros, Apostolicos videlicet Praesules, in summitatis arce constituit, omniumque Ecclesiarum curam habere praecepit, ut nobis succurratis etc. » Denique in lib. de sent. Dionys. Alexand. Episc.: « Quidam, inquit, ex Ecclesia recte quidem sentientes, sed ignari ejus causae, cur ita ab eo scriptum esset, Romam ascenderunt, ibique eum apud Dionysium Romanum Praesulem accusaverunt. »

Cur, quaeso, Dionysius Alexandrinus Patriarcha a bonis viris accusatur apud Romanum Pontificem, nisi quia sciebant, Romanum Pontificem communem esse omnium judicem?

Quintus. Basilius in epist. 52. ad Athanas.; « Visum est, inquit, consentaneum scribere ad Episcopum Romanum, ut videat res nostras, et judicii sui decretum interpoponat. Ut quia difficile est, aliquos inde de Concilii sententia mitti, ipsi auctoritatem rei tribuat delectis viris, qui laborem quidem itineris perferre possint, lenitate vero ac fa- ■ cilitate morum, tum commoda et prudenti • oratione eos, qui a recta via deflexerunt, monere, quique acta Ariminensis Concilii secum ferant, ad ea rescindenda, quae illic violente acta sunt etc. » Hic Basilius tribuit Romano Episcopo auctoritatem visitandi Ecclesias Orientis, et ex auctoritate decreta faciendi, ac rescindendi Concilia generalia, quale erat Ariminense.

Sextus. S. GregoriusNazianzenus in carm. de vita sua, dicit, Romanam Ecclesiam semper conservasse veram de Deo sententiam, ut decet Urbem, quee toti Orbi praesidet. Nec loquitur de Imperio temporali: nam eo tempore Imperii Romani sedes Constantinopoli erat, non Romae.

Septimus. S. Joannes Chrysostomus in epist. 1. ad Innoc. Papam: « Obsecro, inquit, ut scribas, quod haec tam inique facta non habeant robur, illi autem, qui inique egerunt, poenae Ecclesiasticarum legum subjaceant etc. i) Deposuerat Chrysostomum ab Episcopatu Constantinopolitano Theophilus Episcopus Mexandrinus in Concilio multorum Episcoporum: Chrysostomus ad Romanum Pontificem scribit, ut ipse sua auctoritate decernat, irritam esse sententiam Theophili, et Theophilum ipsum puniat. Agnoscit ergo Chrysostomus Innocentium Papam, ut summum judicem etiam Graecorum. Item in epist. 2. ad eumdem: «Perpetuas, inquit, vobis gratias agimus, quod paternam erga nos benevolentiam declarastis etc.»

Agnoscit Chrysostomus Innocentium ut patrem, cum tamen ipse senior Innocentio esset, et Episcopus regiae urbis. Denique, in ead. epist. petit ab Innocentio, ne inimicos suos excommunicet, tametsi illi hoc mereantur: « Vestram, inquit, oro vigilantiam, ut licet omnia tumultibus impleverint, si tamen curari morbo voluerint, ne affligantur, neque e coetu ejiciantur. »

Octavus. S. Cyrillus epist. 10. ad Nestor., et epist, 11. ad Cler. et pop. Constantinop. scribit, Nestorium nisi intra terminum a Coelestino Papa Romano praescriptum heereses suas revocet, ab omnibus ut excommunicatum et depositum debere vitari. Et in epist, 18. ad Goelestin., quem in inscriptione sanctissimum Patrem appellat, petit ab eo: num velit cumNestorio ad tempus adhuc communicari, an vero deinceps ab omnibus vitari. Quae omnia satis declarant, quo loco Romanum Pontificem S. Cyrillus habuerit, cum in damnatione ac depositione Nestorii, nihil se aliud quam executorem, et administrum Romani Pontificis exhibuerit. Et in lib. Thes. « Petro, inquit, omnes jure djvino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi Domino Jesu obediunt. « Item. » Debemus nos, ut qui membra sumus, capiti nostro Romano Pontifici, et Apostolicee sedi adhaerere etc. »

Quae verba non habentur in lib. Thesau. qui nunc exstant, sed citantur a B. Thoma in Opusc. cont, Graec., et a Gennadio Scholario Grseco auctore in lib. de Prim. Rom. Pontif. Constat autem multos libros Thesauri periisse; nam citatur in VI Synodo, act. 10. lib. XXXII Thes Cyrilli, cum non exstent hoc tempore libri, nisi quatuordecim. Praeterea Andreas Colossensis Episcopus, in Concilio Florentino sess, 7. affirmavit, in Thesauris Cyrilli mirifice praedicari Romani Pontificis auctoritatem, nec ullus Graecorum contradixit.

Nonus. Theodoretus in epist. ad Leonem Papam: « Ego, inquit, Apostolicee vestrae sedis expecto sententiam, et supplico et obsecro vestram sanctitatem, ut mihi opem ferat justum vestrum et rectum appellanti judicium, et jubeat ad vos accurrere, et ostendere meam doctrinam vestigia Apostolica sequentem.)) Hic Episcopus Asianus erat, et $00 Ecclesiis praeerat, ut ipse ibidem dicit, et tamen Romanum Pontificem supremum judicem suum agnoscit. Idem in epist. ad Renat. Presbyt. Rom.: « Spoliarunt, inquit, me sacerdotio, ejeceruntque ex civitatibus, neque aetatem in religione exactam, neque canitiem reveriti. Quamobrem te precor, ut sanctissimo Archiepiscopo Leoni persuadeas, ut Apostolica utatur auctoritate, jubeatque ad vestrum Concilium adire. Tenet enim sancta ista sedes gubernacula regendarum cuncti orbis Ecclesiarum. »

Decimus. Sozomenus lib. III, cap. 7: « Cum propter sedis propriae dignitatem cu¬

ra omnium ad ipsum spectaret, singulis Ecclesiam suam restituit. » Loquitur de Julio I, qui reddidit Episcopatum Athanasio Alexandrino, et Paulo Constantinopolitano.

Undecimus. Acatius in epist. ad Simplic. Papam, quae habetur tom. II Concilior.: « Sollicitudinem, inquit, omnium Ecclesiarum, secundum Apostolum circumferentes, nos indesinenter hortamini, quamvis sponte vigilantes ac praecurrentes. »

Duodecimus. Episcopus Patarensis, de quo sic scribit Liberatus inBreviar. cap. 22; « Sylverio, inquit, veniente Pataram venerabilis Episcopus civitatis ipsius venit ad Imperatorem, et judicium Dei contestatus est de tantae sedis Episcopi expulsione, multos esse dicens in hoc Mundo Reges, et non esse unum, sicut ille Papa est super Ecclesiam mundi totius, a sua sede expulsus. » Decimustertius, Justinianus senior Augustus in epist. ad Joan. II, quae habetur in Cod. in 1. tit.: «Nec enim, inquit, patimur quidquam, quod ad Ecclesiarum statum pertinet, quod non etiam vestrae innotescat sanctitati, quae caput est omnium sanctarum Ecclesiarum. »

Chapter 37 of 63