Caput VII. Solvuntur alia quinque argumenta
Persuasio tertia talis est. Petrus non potuit venire Romam usque ad annum 9 Claudii, ut supra probatum est, sed neque postea venire potuit’: nam Claudius, qui jussit Judaeos ex urbe pelli, sine dubio jussit etiam in urbem non recipi; igitur nunquam venit.
Sed jam ostendimus, Petrum anno 9 Claudii non venisse Romam, sed discessisse Roma, et postea tempore Neronis rediisse: quod enim tempore Neronis potuerint Romae esse Judaei, patet ex Act. ult. ubi Paulus Romae Judaeis praedicat.
Persuasio Quarta. Quando Paulus reprehendit Petrum Antiochiae, Gal. II, erat peractum Concilium Hierosolymitanum; et tamen adhuc Petrus non iverat Romaim. Respondeo: iverat et redierat.
Persuasio quinta. Paulus scribens ad Romanos, multos jubet salutari, cap. ult. Petri autem ne meminit quidem. Atque haec non solum Yeleno persuasio, sed etiam Illyrico demonstratio est, Petrum Romae nunquam fuisse.
Respondeo in primis: argumentum hoc nihil concludere, nam alioqui sequeretur, Joannem non fuisse Episcopum Ephesi, neque Jacobum Hierosolymis, quia Paulus scribens ad Ephesios et ad Hebraeos, non meminit Joannis et Jacobi. Deinde dico: Paulum non jussisse Petrum salutari, quia scripsit epistolam eo tempore, quo Petrus redierat Roma, et versabatur in Syria: nam Paulus scripsit epistolam ex itinere, quo proficiscebatur Hierusalem, ubi et comprehensus fuit: sic enim scribit ipse Rom. XY. Et nunc, inquit, proficiscor in Hierusalem, ministrare Sanctis: 'probaverunt enim. Achaia et Macedonia collationem aliquam facere in pauperes sanctos, qui sunt in Hierusalem. Et Act. XXIY. idem Paulus, cum causam diceret ad tribunal Felicis Syriae Praesidis, ait: Eleemosynas factus in gentem meam veni, et oblationes et vota.
Porro haec Pauli captivitas contigit medio tempore inter Concilium Hierosolymitanum et obitum Claudii. Siquidem post Concilium illud, Paulus adiit Macedoniam et Achaiam, ubi antea nunquam fuerat, ut patet ex Act. cap. XYI. pervenit autem in Hierusalem Felice Praeside, qui praefuit Syriae usque ad mortem Claudii, et initium Neronis, ut Josephus testatur lib, XX. Antiq. cap. 9 et 13. Ex quo sequitur, epistolam ad Romanos scriptam esse circiter 11, aut 12 annum Claudii, quo tempore S. Petrus Roma redierat, et Syri;e regiones iterum peragrabat, et visitabat. Quid igitur mirum, si Paulus ad Romanos scribens non salutat Petrum, quem eo tempore constat Romae non fuisse.
Persuasio Sexta. Ambrosius in cap. XVI. ad Rom. dicit, Narcissum, quem Paulus jubet salutari, fuisse Romanum presbyterum: at presbyter et Episcopus idem sunt apud Paulum; igitur iste Narcissus erat Episcopus Romanus; proinde non fuit Petrus Romanorum Episcopus primus.
Respondeo: Narcissum presbyterum fortasse Romanum fuisse, Episcopum sine dubio non fuisse: siquidem Irenaeus, Eusebius Opatus Epiphanius Hieronymus, Augustinus, et ceeteri, qui Catalogum Romanorum Pontificum scripserunt, nullam hujus Narcissi mentionem fecerunt. Nechis repugnat Ambrosii auctoritas: nam Ambrosius idem in cap. 3. I. ad Tim. Omnis « Episcopus, inquit, Presbyter est, non tamen omnis presbyter Episcopus. » Et Cornelius apud Eusebium lib. VI. hist cap. 33. dicit, Romse unum fuisse Episcopum, quadraginta autem et sex presbyteros.
Persuasio septima. Paulus cum Petro faedus percussit, ut ille Judaeorum, ipse Gentium esset Apostolus, Gal. II quomodo ergo verisimile est, Petrum tam cito pacti immemorem alienam provinciam invasisse, id est, Romam ivisset quae mater gentilitatis erat?
Si dicas: Petrum Romae praedicavisse Judaeis qui ibi erant. Contra: nam illi, veniente Paulo, et praedicare incipiente mirantur doctrinae novitatem, ut cognosci potest ex illis verbis Judaeorum, Act. ult: Notum, inquit, est nobis de secta hac, quia ubique ei contradicitur, rogamus autem audire quce seniis. Et infra: Quidam, inquit, credebant his quce dicebantur, quidem vero non credebant,
Rom. XV, 25 et 26; Act. XXIV, 17.
Chapter 29 of 63