Caput I. Refutantur argumenta Lutheri contra indulgentias
Martinus Lutherus haeresiarcha nostri saeculi a reprehensione indulgentiarum sectam suam auspicatus est, et quod mirum videri poterit, ita per quosdam gradus ad summum impietatis ascendit, ut non animadverterit majori se licentiee aditum patefecisse, quam ea esset, oh cujus repressionem cum Catholicis Doctoribus contendere atque altercari, et libris, et sermonibus coepit. Nam cum Albertus Card. et Archiepiscopus Moguntinus praepositus esset a Leone X Pontifice Maximo indulgentiis quibusdam per Germaniam praedicandis, scripsit ad eum Lutherus epistolam, in qua notabat errorem illorum, qui usque adeo indulgentiis confidebant, ut securos se de salute sempiterna esse 'arbitrarentur, si nummum argenteum in arcem, juxta praescriptum indulgentiae conjecissent. Refellit autem hanc nimiam
disputavit 111 examine postremae sessionis
confidentiam eo potissimum argumento, quod ne ipse quidem habitus gratiae justificantis a Deo cordibus nostris infusus certos nos reddere possit de salute aeterna obtinenda, cum Apostolus jubeat, ut cum timore et tremore salutem nostram operemur. Deinde paulo post longius progressus, edidit resolutiones de indulgentiis, et mox libellum pro iisdem resolutionibus, in quibus docuit, indulgentias esse pias fraudes Matris Ecclesiae, quae promissione indulgentiarum excitat filios suos ad opera bona, cum tamen indulgentiae non remittant poenam debitam in judicio Dei, sed solum in judicio ecclesiastico, et simul addidit, thesaurum meritorum Christi non esse in potestate Pontificum, neque expendendum in re tam vili, ut est expiatio a poena temporaria. Ita progressus est a reprehensione abusuum ad reprehensionem indulgentiarum. Sed neque hic substitit. Nam cum Leo X Pontifex hanc novam Lutheri doctrinam improbasset, scripsit ille continuo librum de captivitate Babylonica, in cujus libri principio docuit indulgentias non esse pias fraudes Matris Ecclesiso, sed meras Pontificum imposturas. Addidit etiam mox librum alium, in quo asseruit, ac defendit omnes articulos a Leone X improbatos. Atque in eo libro affirmavit, indulgentias nihil esse, et si quid essent, non fore utiles, sed perniciosas, cum liberent homimines ab operibus bonis; non esse necessarias, vel expetendas, nisi publicis peccatoribus, inertibus et desidiosis, quibus publica poenitentia esset imposita, quam peragere nollent. Denique asseruit nullum esse purgatorium, nullam requiri satisfactionem post culpam remissam, sola fide homines justificari et liberari ab omni debito culpae et poenae. Itaque incidit in eum abusum, quem initio reprehendit, vel potius in alium longe majorem. /Egre ferebat enim initio, quod homines injecto in arcam argenteo nummo, et indulgentia suscepta, securos se de salute aeterna esse confiderent. Ipse autem etiam sine nummo argenteo securos omnes reddidit de justificatione et salute. Neque ullus unquam tam amplam indulgentiam promulgavit, quam Lutherus, qui sine ullo poenitentiae labore, sine ullis operibus bonis, culpas omnes, et poenas sola fide remisit: si tamen ea indulgentia, et non potius licentia, et vere impia fraus, et impostura dicenda est. Ea vero quae profert ad suum dogma stabiliendum in assertione articuli 17. et sequentium, tam sunt inepta, et parum inter se connexa, ut vix ad argumenti formam revocari possint.
Prima igitur objectio ejusmodi est. Merita Christi sunt res sacrae, et vivae, cum corda justificent; indulgentiae autem non justificant, sed solum remittere dicuntur debitum pcenae temporalis: igitur indulgentiae non possunt fundari in thesauro meritorum Christi. Responsio. Merita Christi sunt res vivae, et sacrae, sed non.solum justificant corda, verum etiam satisfactoria sunt pro reatu pcenae tum sempiternae, tum temporariae. Quocirca non est mirum, si in meritis Christi fundari possint non solum sacramenta quae justificando abluunt maculas culpae, sed etiam indulgentiae, quae applicando satisfactionem Christi, expiant reatum pcenae. Porro Christi merita, seu potius Christi passionem, non solum fuisse meritoriam, sed etiam* satisfactoriam probamus ex eo quod scripsit Isai. cap. liii. (Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit,) et S. Joannes in priore epist. cap. ii. (Ijise est propitiatio prOvpeccatis nostris, non pro no¬
stris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.) Lutherus vero non probavit, Christi passionem non esse satisfactoriara, quod tamen probare debuit, si quid efficere voluit.
Secunda objectio. Blasphemia est, rem tam sacram, ut sunt merita Christi, in sordidum opus mortis ponere. At poena temporalis, est sordidum opus mortis; igitur blasphemia est, Christi merita collocare in expiatione pcenee temporalis. Responsio. Quare Lutherus vocet sordidum mortis opus temporalem poenam, non facile divinarem, nisi forte, quia reatus pcenae fructus est peccati, quod est mors animae, ita nominare placuerit. Sed quaecumque sit causa hujus appellationis, certe non est sordidum, sed gloriosum liberare hominem a sordido mortis opere. Nam quid sordidius, et deterius peccato? et tamen non est sordidum Christo, sed valde honorificum esse agnum Dei, qui tollit peccata mundi, multo igitur minus sordidum erit expiare reatum poenae, cum non sit sordidum expiare reatum culpae. Quare non est blasphemia, sed gloriosa praedicatio dicere: Christi merita sacrosancta ejus esse virtutis, ut omnia peccata, et peccatorum reatus omnes eluere, et expiare valeant.
Tertia objectio. Merita Christi sunt omnibus necessaria ad sal utem, et ideo tenentur omnes quaerere, ut sibi ea merita applicentur. At indulgentiae non sunt necessariae ad salutem, neque tenentur Christiani ullo praecepto ad eas suscipiendas: non igitur fundantur indulgentiae in meritis Christi. Responsio. Merita Christi partim sunt omnibus necessaria, partim non necessaria, sed utilia, atque posteriore modo ad fundamentum indulgentiarum pertinent. Nam quod attinet ad gratiam justificationis obtinendam, sine qua nemo salvus esse potest, sunt Christi merita omnibus necessaria, et ideo tenentur omnes divino praecepto curare, ut sibi ea merita per Baptismum, vel, si post Baptismum a gratia Dei exciderint, per sacramentum Poenitentiae applicentur, ct'hoc modo fatemur non pertinere ad fundamentum indulgentiae Christi merita. At si quis post gratiam reconciliationis adeptam adhuc sit reus luendae pcenae temporalis, is non necessario eget meritis Christi, ut per ea reatus ille simpliciter condonetur, non quod sine meritis Christi possit reatus poenae simpliciter condonari, sed quia poterit ipse non requirere tantam liberalitatem, contentus ipse suis laboribus, et poenis, vel in hac vita, vel in purgatorio satisfacere Deo, cooperante semper Christi merito, et gratia, tamen utilissimum illi erit, si Christi merita ita sibi per indulgentias applicentur, ut sine propria satisfactione continuo reatus ille solvatur, et hoc modo negari non potest, quin merita Christi pertineant ad thesaurum, et fundamentum indulgentiarum: quamvis ut nemo cogitur suscipere indulgentias, ita nemo cogatur dare operam, ut debitum temporalis poenae, Christi passione et meritis sine labore proprio compensetur.
Quarta objectio. Nullis Scripturae sacrae testimoniis thesaurus indulgentiarum comprobari potest, sed sola constitutione Clementis YI, quae incipit, Unigenitus. Non igitur satis firma sunt quae de indulgentiis traduntur. Responsio. Jam supra ostendimus in priore libro indulgentiarum thesaurum non carere fundamento Scripturarum sanctarum. Sed quamvis nulla testimonia Scripturarum haberemus, non propterea sola Clementis constitutione niteremur. Neque enim Clemens ex proprio capite thesaurum excogitavit: sed ex antiqua traditione, ex Ecclesias sensu, ex Theologorum communi doctrina, et consuetudine veterum Pontificum didicit, quod de thesauro docuit, et auctoritate apostolica confirmavit. Denique etiamsi nihil certi de thesauro indulgentiarum (quod tamen minime concedimus) ante constitutionem Clementis habuissemus, satis tamen certi redderemur de thesauri hujus veritate ex Clementis Pont. Maximi declaratione.. Ipsum enim toti Ecclesiae datum a Deo magistrum et doctorem esse scimus, cum illius sedem teneat, cui proprie dictum est: Pasce oves meas, Joan. xxi. Sed de hac re satis multa in aliis nostris libris, ac praesertim lib. iv. de Summo Pontifice cap. 3. scripta exstant, quse hoc loco repetenda non sunt.
Quinta objectio. Poenae, quae peccatum sequuntur, non possunt ullo modo remitti, sed velimus,' nolimus, tolerandae sunt: igitur indulgentiae, quae dicuntur esse remissiones pcenarum, nihil omnino sunt. Probat Lutherus antecedens hujus argumenti ex eo, quod poena peccati Adamo, et toti generi humano inflicta, est labor, et mors; quam poenam certum est per indulgentias tolli non posse. Sic etiam Deus in Psalm. lxxxyiii. dicit: Si peccaverint filii tui, visitabo in virga iniquitates eorum. At Papa hanc
virgam per indulgentias avertere non potest. Sic Apostolus ad Hebr. xn. dicit, nos a Deo, disciplinam accipere, et I Corinth. xi. dicit, nos a Deo judicari, et corripi, ut non cum hoc mundo damnemur. Istam vero disciplinam, et correptionem indulgentiae non tollunt. Responsio. In libro superiore demonstravimus, per indulgentias non remitti poenas naturales, id est, quae sequuntur originale peccatum, et toti generi humano sunt communes: sed poenas dumtaxat, quae sequuntur peccata personalia, et eas non omnes, sed eas tantum, quarum sumus rei in foro poenitentiario, non autem eas, quas debemus in foro externo. Porro poenae, quarum fit mentio in Psalm. lxxxviii, et in epist. ad Corinth. et ad Hebr., ad forum externum pertinent, infliguntur enim a Deo tamquam Judice, in externo, et criminali foro. Nam si non potest Indulgentia tollere poenam, qua praeter aliquem mulctavit ob furtum, vel homicidium, quanto minus tollere poterit eam, quam Deus ipse alicui decrevit? Quam igitur, inquies poenam tollit indulgentia? Illam quae inforo poenitentiario infligitur, quae voluntarie adimpletur, ad quam implendam non cogimur nisi timore Dei, et stimulo conscientiae'. Haec enim est, per quam Domino satisfacimus, et cui succedit, nisi in praesenti Domino satisfiat, purgatorii poena. Quamvis illud etiam negari non debeat, satisfieri quoque Deo per flagella ab ipso immissa, quando libenti animo tolerantur, sicut etiam interdum per poenam sponte susceptam praevenimus manum Dei, et flagella ejus avertimus, ut exemplum Ninivitarum docet, quod habetur apud Jonam prophetam cap. ultimo.
Sexta objectio. Indulgentiae dicuntur remittere poenitentias injunctas; at illae sunt opera bona, videlicet jejunia, eleemosynae, preces, et similia: igitur indulgentiae noxiae sunt, non salutares, cum a bonis operibus nos impediant. Responsio. Indulgentiae remittunt poenitentias injunctas, non quatenus sunt opera, sed quatenus debitum eas implendi retardaret nostrum ingressum in vitam aeternam, si forte ante illorum impletionem de vita nos exire contingeret. Itaque Ecclesia dum largitur indulgentias, non prohibet studium poenitentiae, immo ad illud nos hortatur et excitat, sed a reatu illo nos liberat, quo, ut diximus, impediri possumus
a regno coelorum citius obtinendo. Proinde vere salutares, et nullo modo noxiae dicendae sunt indulgentiae. Atque haec est summa objectionum Lutheri; nam ad singula ejus verba satis accurate Roffensis respondit, ut non sit opus aliquid addere.
Chapter 16 of 35