Skip to the text

Caput XVI. Defenditur argumentum sextum Catholicorum

Argumentum sextum, quod est postremum apud Kemnitium, sumitur ab articulo symboli de communione sanctorum. Catholici enimexhac communione colligunt, posse satisfactiones, quae sanctis superfuerunt, id est, quibus ipsi, ad sua peccata purganda non eguerunt, applicari aliis fidelibus, quibus propriae non sufficiunt. Adversus hoc argumentum Kemnitius nihil solidi adfert. Primum enim explicationem odiosissimam ejus articuli nobis affingit: « Communionem, inquit, sanctorum largius et latissime interpretantur de meritis operum supererogationis, quae non solis factoribus propria, sed com-

munia sint omnibus fidelibus, collata in commune quasi Ecclesiae aerarium, ad quod solus Papa claves habeat, et pro data pecunia inde cuilibet vendat, quantum visum fuerit ». Haec ille. Ubi pro suo more calumniatur nos loqui de meritis supererogationis simpliciter, cum non loquamur nisi de satisfactionibus, sive de meritis ut accipiuntur pro satisfactionibus ad reatum poenae expiandum, non ut accipiantur proprie pro meritis gratiae vel gloriae. Deinde jam saepe diximus, non solum non vendi a Pontificibus satisfactiones sanctorum, sed etiam severissime prohiberi, et puniri omnem speciem similium venditionum, quod ne ipse quidem Kemnitius ignorat, qui decreta Pontificum et conciliorum de his rebus vidit, et legit, et in suum librum, ut eum pleniorem faceret, transtulit. Deinde addit Kemnitius communionem sanctorum, de qua in Symbolo fit mentio, tria significare. Primo quod Ecclesia sit societas quaedam eorum, qui spiritu Christi sanctificantur, et membra unius corporis mystici. Secundo quod in Ecclesia sint omnibus fidelibus communia bona quaedam divinitus collata, ut fides, Baptismus, remissio peccatorum, et vita aeterna. Tertio, quod inter fideles, debeant esse communia officia charitatis, sicut exemplo membrorum corporis humani Paulus ostendit Rom. xii. et I Cor. xn. His expositis concludit, articulum illum fidei non loqui de indulgentiis pontificiis, nec de meritis supererogationis, et ideo insigni depravatione pontificias indulgentias in illum articulum intrudi. At neque nos dicimus, articulum illum fidei, loqui in specie de operibus supererogationis. vel de indulgentiis, sed colligimus ex generali proprietate Ecclesiae posse unum membrum ab alio juvari, quod ipse etiam Kemnitius agnoscit in tertia significatione communionis sanctorum. Nam si debent officia charitatis inter fideles esse communia, ut sunt inter membra ejusdem corporis, quid, quaeso, prohibet, cur non possit unus alteri satisfactionem suam communicare? Potest ex Apostoli sententia ad Galat vt. propter communionem membrorum Ecclesiae, alter alterius onus portare: cur non poterit alter pro poena alteri debita satisfacere? Potest ex sententia S. Augustini epist. 23. et lib. in. de Baptismo contra Donatistascap. 18 unus pro alio credere ut sit in Baptismo parvulorum, cur non poterit

unus pro alio pati? Sed audi eumdem Augustinum tract. 33. in Joannem de communione sanctorum disserentem: « Oculus, inquit, solus videt in corpore, sed numquid soli sibi oculus videt; et manui videt, et pedi videt, et caeteris membris videt. Non enim si aliquis ictus in pedem veniat, avertit se oculus inde ut non praecaveat. Rursus sola manus operatur in corpore, sed numquid sibi soli operatur? et oculo operatur. Nam si ictus aliquis veniens nori eat in manum, sed tantum in faciem, numquid dicit manus, non me moveo, quia non tendit ad me? sic pes ambulando omnibus membris militat. Membra caetera tacent, et lingua omnibus loquitur. » Haec ille. Quae sj applicentur ad fideles, qui membris illis corporis significantur, licebit sine dubio dicere, eum qui jejunat, qui facit eleemosynam, qui orat, qui persecutionem injunctam patienter tolerat, qui vincula, qui verbera, qui mortem pro Christi fide patitur, non sibi soli hsec agere vel pati, sed etiam aliis, praesertim si ipse non habeat peccata,.quae istis passionibus purget.

Adjungit obiter. Kemnitius tria alia Scripturae testimonia, quae perperam a Catholicis adduci affirmat. Unum est Ps. cx\m. Particeps ego sum omnium timentium te; et dicit illud, particeps, significare voce hebraica, et graeca [socium) et sensum eorum verborum esse, Davidem publica confessione ostendisse se socium et amicum aliorum piorum timentium Dei. Sed indoctos nescio quos inde fecisse pontificale participium, ad probandum per indulgentiarum nundinationem partem pecuniarum accipere a clero, partem a populo, partem ab utroque. Sed nullus Catholicus est, qui ita exposuerit ut illud particeps ego sum retulerit ad Pontificem, qui tribuit indulgentias? Omnes enim referunt ad ipsos fideles, qui cum socii et amici sint aliorum fidelium piorum, participant etiam ipsorum bona, quoniam sociorum et amicorum omnia sunt communia, ut pulchre S. Augustinus ostendit tract. 33. in Joan., ubi adeo dicit omnia esse communia piis fidelibus, ut omnes dicere possint se loqui omnibus linguis, sicut loquebantur olim, qui visibiliter accipiebant Spiritum sanctum: quoniam linguae omnium fidelium, toto terrarum orbe dispersorum, singulis sunt communes per charitatem, qua sumus omnes unum in Christo. Itaque qui dixit: ((Soft) Psalm. CXV1II. 63. - Psalm. CXXI. 3. ■

cius et amicus sum omnium timentium te », consequenter etiam dixit: « particeps sum omnium bonorum, quibus praediti sunt omnes qui timent te ». Alterum testimonium est in Ps. cxxi. Hierusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Iloc testimonium perperam allegari dici a Lindano pro communione sanctorum, etthesauro indulgentiarum; cum tamen constet ex verbis sequentibus, sensum illorum verborum esse, Hierusalem ita aedificari ut sit civitas, in qua sit conjunctio, seu consociatio talis, ut illuc ascendant tribus Domini ad testimonium Domini, et ad judicia. Sed haec est nimia contradicendi libido. Non enim psalmus dicit esse inHierusalem participationem, sive consociationem solum ad ascendendum Od testimonia Domini, et ad judicia: sed dicit, Hierusalem, id est, Ecclesiam aedificari instar civitatis pacatissimae, et concordissimae, in qua sit participatio in idipsum, id est, participatio simul omnium in unum, ut sint omnia omnium. Id vero probat psalmus, quia illuc ascendunt tribus Domini, id est, variae tribus, variae gentes, et nationes conversae ad Dominum, et licet sint tam multae et tam variae, tamen conveniant in eadem confessione fidei et in iisdem legibus, et judiciis etc. Tertium testimonium dicit esse illud Ps. cxlix: Ad faciendam vindictam in nationibus, ad alligandos reges eorum in compedibus etc.. Sed adscribere debuisset, ubi legerit hoc testimonium pro indulgentiis citatum. Ego enim legi fere omnes, qui inter Catho icos de indulgentiis scripserunt, nec caput ullum inveni hunc locum inter alios adductum; nihil autem facilius est, quam argumenta a se conficta refutare.

Chapter 31 of 35