Caput XX. Respondetur ad tertiam partem argumenti historici contra indulgentias
Postrema historia; pars continet ea tempora, quibus Kemnitius conatur ostendere originem habuisse indulgentias, qua} nunc sunt usu recepta}. Ac primum fatetur, quod estverissimum, summse antiquitatis argumentum, non esse usquam annotatum, quo tempore coeperint indulgentiae. Deinde refellere conatur, quod Catholici dicunt, tempore S. Gregorii, id est, anno Domini sexcentesimo, jam fuisse in usu Ecclesiae indulgentias, cum traditio antiqua habeat, ab ipso S. Gregorio additas fuisse stationibus indulgentias. Refellit Kemnitius eam Catholicorum sententiam, illo solum argumento, quia nihil de hac re in scriptis S. Gregorii, vel in historiis eorum temporum inveniatur. Sed argumentum nullas habet vires, cum constet ejusmodi concessiones non libris, sed usu, et consuetudine conservari. Nam etiam de indulgentiis a Leone III in tot locis Germanice constitutis, nihil exstat in ejus epistolis, quas satis multas scripsit, neque in historiis universalibus eorum temporum; et nisi incidisset occasio ut S. Ludgerus vitam S. Suiberti scribendam susciperet, sciremus quidem Aquisgradi, et Colonice indulgentias a Leone 111 concessas haberi, sed nullo certo teste id probare possemus. Quo modo etiam nisi S. Innocentius primus necessitatem habuisset rescribendi Decentio episcopo Eugubino, sic sciscitanti, an Episcopus deberet conferre sacramentum Unctionis Extremae, an solus presbyter, certe non haberemus testimonium ullius auctoris illius temporis pro sacramento illo. Siquidem de iis rebus, qua} sunt in usu communi fidelium, non scribebant Patres, nisi coacti ab haereticis,
aut alia simili necessitate. Itaque ad probandum a S. Gregorio indulgentias stationibus adjunctas fuisse, multo amplius valere debet S. Thomse, et Gulielmi Altisiodorensis gravissimorum virorum affirmatio, quam silentium omnium aliorum. Quod enim aliquid verum sit, etiamsi a multis scriptum non sit, facile credi potest. At falsum esse, quod a viris gravissimis, ac fide dignissimis affirmatur, non facile credi debet. Obiter autem Kemnitius cum stationes nominasset, addere voluit, qme sit notio ejus vocis; et quia stantes, inquit, verbum audiebant, et orationes faciebant, dicite sunt stationes. Sed longe aberrat a vero. Stationes enim dicite sunt militari vocabulo, vigilia} queedam spirituales Ecclesia;, qua} vel ob imminentem persecutionem, vel alia de causa in jejuniis et oratione perseverabat, usque ad horam diei nonam, aut etiam usque ad vesperam: simul enim jejunium et statio solvebantur. Et quemadmodum milites in excubiis vigilantes in statione esse dicuntur, sive stent, sive sedeant, sive obambulent, sic etiam Christiani stationem celebrare dicebantur, cum in oratione, et jejunio tota die perseverarent, sive stando, sive prostrati ad terram, sive genibus positis, sive alio quovis modo Dominum precarentur. De qua re vide Tertullian. in lib. de fuga in persecutione, in lib. de jejunio, et in lib. de oratione, et qua} nos scripsimus in lib. ir. de bonis operibus in particulari cap. 22.
Deinde Kemnitius addit nihil de indulgentiis inveniri in scriptis Burchardi, Gratiani, et Petri Lombardi, atque inde concludit, indulgentias ortum habuisse circa annum Domini 1200. cui argumento nos supra respondimus, capite 17. ubi ostendimus ex testibus certis, indulgentias multo esse antiquiores, ac ut videas, lector, quam verum sit proverbium, mendacem memorem esse debere: scripsit Kemnitius supra pag. 27 L ha}c verba: « In hac de indulgentiis disputatione non possunt vel ulla Patrum testimonia, vel ulla veteris Ecclesiee exempla proferre, quod talis, vel doctrina, vel usus talium indulgentiarum ullo unquam tempore ad annos post natum Christum 1200. in veteri Ecclesia fuerit ». Et idem repetit pag. 275. affirmans nullum auctorem scripsisse de indulgentiis ante annum Domini 1200. et tamen pag. 332. scribit Kemnitius Alexandrum III Pontificem circa annum Domini 1170. scripsisse de indulgentiis, qiue fiebant
in dedicationibus Ecclesiarum, aut conferentibus aliquid ad aedificationem pontium. Neque Alexander tunc indulgentias instituit, sed loquitur de re nota et usitata, et frequcntissima; et infra pag. 375. numerat idem Kemnitius Yaldenscs inter eos, qui indulgentias, quales nunc habet Ecclesia, rejecerunt, et oppugnarunt: constat autem Valdenscs circa eumdem annum 1170. errores suos praedicare coepisse. At quomodo ista cohaerent, ut indulgentiarum origo referenda sit (auctore Kemnitio) ad annum 1200. et tamen eodem auctore anno 1170. Alexander III de indulgentiis, jamdudum introductis rescripta edat, et Yaldenscs haeretici indulgentias, in Ecclesia oliin receptas, damnent, atque rejiciant? Igitur non solum testibus a nobis productis cap. 17. sed etiam ipso Kemnitio teste, sententia ejusdem Kemnitii de indulgentiarum novitate apertissime refutatur.
His tractatis, Kemnitius aggreditur longissimam narrationem de quaestionibus scholasticorum circa indulgentias, de jubilaeis in Ecclesia celebrari solitis, de indulgentiis singularum Ecclesiarum urbis Romae, ac demum de contentione Lutheri, et Teccelii circa indulgentias: quae non egent refutatione, sed sola mendaciorum, et calumniarum annotatione.
Igitur pag. 340. posteaquam recitavit Kemnitius decretum concilii Viennensis contra quaestuariorum abusus, addidit haec verba: « Sed Pontifices ipso facto mox addiderunt interpretationem, quod sint abusiones damnabiles, et abolendae, si fiant a quaestoribus hospitalium: si vero a Romanis Pontificibus tales indulgentiae, et eo modo concedantur, esse opus maxime pium ». Hoc autem esse mendacium manifestum ex ipsa constitutione intelliget quicumque cara legere voluerit. Continet enim ea constitutio tres paragraphos; in primo cavetur, ne quaestores admittantur, nisi Apostolicae Sedis vel dioecesani Episcopi litteras ostenderint.
In secundo narrantur abusus quaestorum, et simpliciter damnantur et prohibentur, neque ulla additur declaratio, quod si tailcs indulgentiae, et eo modo a Pontifice concedantur, sit opus maxime pium. In tertio decernuntur poeuee quaestoribus, -qui superioris mandato non paruerint; neque etiam hoc loco additur ulla tadis declaratio, qualem finxit Kemnitius. Illa igitur verba Kemnitii: « Et videri sane possent abusiones illae in indul- Tom. VII.
genti is generaliter taxari, damnari, et aboleri per Clemcntinam illam. Sed Pontifices ipso facto mox addiderunt interpretationem quod sint abusiones damnabiles, et abolendae, si fiant a quaestoribus hospitalium: si autem a Romanis Pontificibus tales indulgentiae, et eo modo concedantur, esse opus maxime pium ».
Mendacium, et imposturam apertissimam continet, nusquam enim talis interpretatio in tota illa constitutione reperitur, neque reperiri potest, quia ipsi constitutioni sine dubio repugnaret, in qua non solum abusiones illae absolute ct simpliciter abolentur, sed etiam revocantur omnia privilegia, quaestoribus quoquo modo concessa, circa materiam abusionum illarum, ita ut nihil eorum, in quibus abusiones consistunt, ne praetextu quidem litterarum Apostolicarum illis actitare licuerit. Quod vero initio constitutionis dicitur, ut quaestores non admittantur, nisi litteras Apostolicae Sedis, vel Episcopi proprii demonstraverint: non est id quod Kemnitius reprehendit; tum quia > hoc non est additum post abusiones damnatas, sed praemissum ante damnationem; tum quia in hac parte non agitur de abusionibus, sed de simplici propositione indulgentiarum, et charitativi postulatione subsidii, ut ipsa constitutio loquitur.
Idem Kemnitius pag. 353. multa dicit de venditione indulgentiarum tempore Pauli II et Sixti IV et addit, ne videatur eu ex capite suo finxisse: « Exstant haec in extravagantibus Pauli II et Sixti IV ». At ego iterum, atque iterum legens, ac relegens eas extravagantes, ne vestigium quidem ullum earum venditionum reperio. Sed qui versatus est in scriptis Kemnitii, et novit, quam is audacter, ct sine ulla verecundia mentiri soli- 7 _ | tus sit, non mirabitur cum in hac materia
praeter omnes alias apud Lutheranos odiosa, impudentiae mentiendi omnino fraena laxasse.
Rursus pag. 3G2. adseribit narrationem de indulgentia divinitus concessa ad preces S. Francisci adeuntibus Ecclesiam S. Mariae de Angelis; quam ipse vocat impudentissimam fabulam, et vere ex parte fabula es f, quoad ea videlicet, quae ipse Kemnitius admiscuit. Nain praeter alia scribit, S. Franciscum Honorio Summo Pontifici dixisse, sigilla bullae indulgentiae illius esse stigmata sua. At nullus auctor hoc refert, praeter Kemnitium, et non solum non esh verum, sgd nec verisimile, tum quia nondum S. Franciscus stigmata habuerat, cum illa indulgentia concessa est; tum quia etiamsi habuisset, non ea vir summae humilitatis ulla ratione jactasset. Porro ad eam narrationem intimandam nihil omnino Kemnitius adfert, nisi judicium suum: ad confirmandam autem adsunt testes illius temporis, qui historiam conscripserunt, ut cognosci potest ex initio secundi libri Chronicorum Ordinis S. Francisci; adest praeterea testimonium S. Bernardini tom. 1. serm. 9. qui est in Evangelium Dominicae primae Quadragesimae, qui vir sanctitate, doctrina, et miraculis clarissimus fuit. Adest testimonium S. Antonini 3. par. Summae hist. tit. 24. cap. 14. §. 3. qui etiam vir doctus, et sanctissimus fuit. Adest concursus populorum frequentissimus ad eam Ecclesiam kalendis Augusti, quo solo die indulgentia divinitus concessa obtineri potest. Adsunt denique signa et prodigia non pauca, quae ad illius indulgentiae veritatem astruendam edita fuisse chronica jam citata testatur. Sed non sine causa Kemnitius hanc historiam falsam, et fabulosam haberi cupit, quoniam per eam historiam tria Catholica dogmata confirmantur, unum de indulgentiis, a’rerum de Pontifice Maximo, tertium de confessione. Siquidem ad preces S. Francisci Christus ipse plenariam indulgentiam dedit, sed non nisi per ministerium Vicarii sui Pontificis Maximi dedit, nec nisi per contritionem et confessionem a culpa expiatis, et eam Ecclesiam visitantibus dedit.
Idem Kemnitius pag. 364. incipit narrare varias indulgentias, quae habentur in Ecclesiis urbis Romae, quas ipse ex insertis auctoribus, et obscuris libellis colligit ascendere ad multa centena annorum millia; et quoniam satis constat, non tam diu purgatorium, neque ipsum mundum esse duraturum, dicit se pro Germanica simplicitate assequi non posse rationem calculi Pontificii; rogatque Romanenses, ut hoc mysterium explicare non graventur. Sed primum admonendus est, ut si nosse cupit veras historias de indulgentiis Romanis, non eas petat vel ab hostibus Ecclesiae, qualis fuit Vesellus ille, quem saepissime citat, neque ab obscuris quibusdam libellis, qualemunum se vidisse dicit editum Norimbergae, Germanice scriptum, amplificatum de stationum Romanarum indulgentiis, cum antea latine, et brevius editus Romae fuisset: sed a Ponti¬
ficum diplomatibus, vel ab authenticis Ecclesiarum tabulis, aut certe ab auctoribus certis, gravibus, doctis, probatis. Neque enim dubitari potest, quin multa vel depravata, vel conficta in ejusmodi libellis incertis et nnonymis legantur, quale illud est, quod Gregorius Papa cum Lateranensem Ecclesiam iterum dedicaret, tot dierum indulgentias dederit, quot guttae cadunt, si per tres dies et noctes continue pluat. Hanc enim fabulam Kemnitius sicut eam retulit pag. 367. ita per se facile potuisset dijudicare vere fabulam esse, cum neque adseribatur quis ille Gregorius fuerit, quando Ecclesiam illam dedicaverit, quis earum rerum testis sit: neque in certis et probatis historiis ullum ejus dedicationis, vel indulgentiae vestigium exstet. Quod si forte probari possit (id enim, ut dixi, in probatis auctoribus non legi) concessa fuisse aliquando multa millia dierum, vel annorum indulgentiae: legat quae supra scripsimus libro superiore cap. 9. et intelliget mysterium calculi illius, quod sibi explicari petit.
Idem Kemnitius pag. 372. pollicetur se demonstraturum, omnibus temporibus fuisse aliquos, qui imposturis indulgentiarum contradixerint; et primum quidem profert concilia generalia Lateranense, et Viennense, quibus damnantur abusus et fraudes quaestuariorum. Sed quia intelligebat, in his conciliis ita damnari fraudes et abusus, ut verus et legitimus usus indulgentiarum confirmaretur et probaretur, transit ad eos, qui omnino indulgentias contempserunt, vel reprehenderunt. Adducit autem Valdenses haereticos, Joan. Vicleffum haeresiarcham, Ruthenos schismaticos; Joan. Hus, et Hieronymum de Praga, Vicleffi discipulos, Vesellum, et Vesalium, similiter haereticos, atque Ecclesiae hostes; quibus falso adjungit Hieronymum Savonarolam, cum nihil tale de eo referant auctores historiarum istius temporis, qualis in primis est Jacobus Nardius; denique Lutherum nostri temporis haereticorum omnium Patrem, et principem. Quid autem mirum est, si hostes Ecclesiae qui tam multa alia fidei dogmata reprehendunt, idem, in indulgentiis faciant? Id enim perpetuum haereticis fuit, ab ipso initio Ecclesiae, ut doctrinam Catholicam reprehenderent. Certe si Kemnitius aliquid effi cere volebat, debebat tales proferre reprehensores indulgentiarum, qui ob sapientiam et probitatem, et cum Ecclesia Catholica communionem, fidem indubitatam mererentur. Sed ille id nec fecit, nec facere potuit. Nos autem contra, multos proferre possumus indulgentiarum Pontificiarum laudatores, et praedicatores, qui et libris editis sapientiam, et miraculis maximis sanctitatem suam pro¬
baverint, quales sunt S. Bernardinus, S. Antoninus, S. Yincentius, Bonavent. S. Thomas, b. Petrus Martyr, S. Antonius Paduanus, S. Franciscus, S. Dominicus, et ipse etiam S. Bernardus, quem etiam Lutherani admirari, et sanctum appellare coguntur.
Chapter 35 of 35