Skip to the text

Caput VII. Refelluntur objectiones Tilmanni Heshusii

Tilmannus Ileshusius in libro, quem inscripsit de sexcentis erroribus Pontificiorum, cum multo justius inscribi possit de sexcentis mendaciis Lutheranorum tit. 32. qui est de indulgentiis, contendit, indulgentias quadruplici nomine exterminandas esse, quod labefactent, ut ipse loquitur, quatuor pra;cipua capita doctrinae ccelestiS, videlicet de officio et merito Jesu Christi, de vera poenitentia, de sola fide justificante, et de potestate clavium. Tam autem frigide, et insulse probat quae dicit, ut nullo negotio refelli possit.

Quod enim ad primum caput attinet, ponit hoc principium: « Christus sanguine suo expiavit peccata mundi ». Idque probat ex illis verbis: Hic est sanguis novi testamenti, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum,, Matth. xxvi. Item ex illis: Filius hominis venit in hunc mundum non ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem, Graece Aiixpov, pro multis. Matth. xx. Item ex illis: Ipse est propitiatio pro peccatis nostris etc. I Joan. ii. Item ex illis: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, ad Ephes. i. Item ex illis: Deus posuit in eo iniquitates omnium nostrum, Isai. liii. Denique ex illis: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, Joan. i. Ex his testimoniis nude recitatis, concludit his verbis: « Cum ergo tam caro pretio redempti, et Patri reconciliati simus, quee est illa impudentia, et contumelia in Suum Dei, quod impostor ille promittit pro numerata pecunia remissionem, et meritarum poenarum indulgentiam? et cum Christus satisfecerit Patri pro totius mundi peccatis, blasphemum est mendacium, quod tingunt Pontificii, oportere fideles pro suis peccatis satisfacere. Sublato errore de satisfactione, sponte evanescit figmentum de indulgentiis. » Hcec est prima Heshusii demonstratio, id est, antiqua Lutheranorum cantilena, millies a Catholicis refutata. Fatemur enim Christum pro nobis, et pro toto mundo integre, immo plenissime Deo Patri satisfecisse, ut Scripturae allegatae, aliaeque permulta? nos docent. Sed negamus, inde sequi, non debere fideles pro suis peccatis, id est, pro reatu poenae temporalis expiando Domino satisfacere. Sicut etiam fatemur, Christum nobis gratiam, et gloriam sanguine suo acquisivisse, ac promeruisse: et tamen debemus gratiam per fidem, et sacramenta quaerere, et gloriam quasi palmam et bravium certando, et currendo promereri: Apostolus enim omnibus dicit: Sic currite, ut comprehendatis, I Cor. ix. et de se: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, ideoque reposita est mihi corona justitiae. I Timoth. iv. Ratio autem horum omnium est, quoniam pretium redemptionis, et satisfactionis a Christo persolutum, non prodest nisi iis, quibus per certa media, sive instrumenta applicatur, quod etiam adversarii confitentur, et si negarent, nullam causam reddere possent, cur pagani, Mahumethani, Judaei, ceeterique infideles pereant, cum Christus pro toto mundo satisfecerit, et omnibus hominibus gratiam, et gloriam promeruerit. Itaque praeter illud principium, quod Heshusius ponit, Christum satisfecisse pro peccatis nostris, ponendum est hoc aliud, eam satisfactionem nemini prodesse, nisi per certa media, et instrumenta applicetur, et tum remanet controversia, quae sint illa media, quam controversiam Heshusius hoc loco non attigit, et ideo nihil omnino suis clamoribus efficit. Nos enim existimamus pretium sanguinis Christi iis, q 1 1 itb iafiJeiltite piamini convertuntur

applicari per fidem, et baptismum; iis autem, qui post baptismum ad peccata redeunt, et rursum a peccatis convertuntur ad Deum, applicari per sacramentum boenitentiae, cujus partes sunt contritio, confessio, satisfactio. Heshusius contra existimat, sola fide applicari, vel certe per fidem, et baptismum. Sed nihil horum probat, nec probare potest. Pleni sunt enim libri tum Prophetarum, et Apostolorum, tum etiam SS. Patrum testimoniis pro satisfactione, quam Deus post remissam culpam a nobis requirit. Et quemadmodum non est contumelia, vel blasphemia in Christum, dicere, pretium sanguinis ejus non prodesse infidelibus, nisi per fidem, et baptismum illis applicetur: ita non est contumelia, vel blasphemia, dicere fidelibus poenitentibus non prodesse, nisi per sacramentum pcenitentiee, ac per hoc per contritionem, confessionem, et satisfactionem applicetur. Admissa autem necessitate satisfactionis, dogma de indulgentiis facillime constituitur. Nam sicut pretium sanguinis Christi non prodest ad remissionem culpee, et poenae sempiternae, nisi per fidem, et Sacramentum applicetur: ita sine ulla Christi contumelia dici potest, idem pretium non semper prodesse ad remissionem totius poenae temporalis, nisi per opera poenitentiae, vel per indulgentias applicetur. Quod autem diximus, per opera poenitentiae, id est, per nostram satisfactionem, pretium sanguinis Domini, id est, ejus satisfactionem nobis applicari, non sic intelligimus, quasj nostra satisfactio non sit veri nominis satisfactio. Nam et vera satisfactio est, ut in lib. iv. de poenitentia demonstravimus, et simul tamen cum ea, et per eam Christi satisfactio nobis applicatur. Neque nostra satisfactio Christi satisfactioni adjungitur, quod illa per se non sufficeret: sed quia voluit ipse nobis etiam gratiam satisfaciendi tribuere, ut efficacia sanguinis ipsius magis splendesceret, dum non solum ipse satisfaceret, sed etiam membris suis virtutem satisfaciendi communicaret.

Porro quod addit Heshusius, Pontificem pro numerata pecunia peccata remittere, atque indulgentiam dare, mera calumnia est. Neque enim Pontifices pecunias ullds pro indulgentiis exigunt, sed jubent eos,qUi, indulgentias consequi cupiunt, orare, jeju-

naro, eleemosynas facere, vel in commune pauperibus, vel in certum aliquod pium opus, ut in Basilicae aedificationem, sed i.lud est frequentius, et hoc tempore solum in usu, ut eleemosynae pauperibus in communi erogari jubeantur.

Chapter 22 of 35