Skip to the text

Caput XIII

beretur, non significat illum non luisse coram Deo justificatum per veram contritionem: sed significat periculum fuisse, ne nimia tristitia conficeretur, si nimis diu reconciliatio differretur. Itaque jussit, ut eum consolarentur, et recrearent, relaxata omnino reliqua poenitentia, ut bono animo esset, et majori alacritate deinceps curreret viam mandatorum Dei.

Quarta objectio. « Factum est, quod dicunt quidam, Paulum pro solvendo debito Corinthii incestuosi accepisse ex operibus supererogationis Ecclesiee Corinthiacae. Clamitat enim Paulus sanctam Christi passionem esse avr\XiTpov pro peccatis nostris, et magna vehementia, inquit, numquid Paulus pro vobis passus et crucifixus est. » Responsio. Nulli sunt ex Catholicis, qui dicant Paulum accepisse pretium pro debito incestuosi ex operibus supererogationis Ecclesiae Corinthiacae. Sed cum Catholici dicant, Paulum ad intercessionem, id est, ad preces Ecclesiae Corinthiacae condonasse aliquam poenitentiae partem Corinthio pcenitenti, Kemnitius ita interpretatur, ut dicere voluerint, oblatum fuisse pretium operum supererogationis. Sed haec imposturae, et figmenta ipsius sunt, qui facilius sibi esse ducit, argumenta a se conficta, quam vera refellere.

Quinta objectio. « Non est verum, certum numerum, vel dierum, vel annorum publicae poenitentiae fuisse a Paulo praescriptum etc. ». Responsio. Neque nos hoc dicimus, neque de hac re contendimus. Satis nobis est, quod ex epistola Pauli perspicue coi igitur, adductum Corinthium ad agendam acerrimam poenitentiam, ac deinde parte aliqua adimpleta, reliquam auctoritate Apostoli condonatam.

Sexta objectio. « Postremo non nisi impudentissime fingi potest, Corinthium illum dedisse pecunias ad redimendas indulgentias: manifestissimum igitur est, locum illum Pauli II Cor. ii. nullo modo confirmare pontiticias indulgentias. » Responsio. Si diceremus necessarium e.‘ Se, pecunia redimere indulgentias, et non possemus ostendere id a Corinthio factum, tunc sane aliquid efficeret argumentum Kemnitii. Sed cum doceamus, non solum non esse necessarium, sed neque licitum pecunia redimere indulgentias, cum decretis conciliorum, et Pontificum nundinationes indulgentiarum prohibitae sint: qua impudentia Kemnitius colli¬

git, locum illum Pauli non confirmare pontificias indulgentias, quia non fingimus a Corinthio pecunias pro indulgentia redimenda?

Ultima objectio. « Si huic loco Paulino inniterentur indulgentia}, sequeretur in con_ cessione indulgentiarum non plus posse Paulum, vel Papam, quam reliqua membra Ecclesia}. Paulus enim dicit, cui condonatis aliquid, et ego condono. » Responsio. Non sequitur, non plus posse Paulum, vel Papam, quam reliqua membra Ecclesise in concessione indulgentiarum. Nam Ecclesia Corinthiaca id quod fecit, ex auctoritate Pauli fecit; sicut etiam hoc tempore non solum Pontifex indulgentias concecfit, sed etiam alii, qui ab ipso auctoritatem habent. Neque obstant illa verba a Kemnitio citata, cui condonatis aliquid et ego condono. Sequitur enim, Nam ego quod donavi, si quid donavi^ propter vos in persona Christi. Ex quo apparet, primum fuisse Paulum, qui donavit, deinde Corinthios donasse jussu Pauli, postremo Paulum confirmasse donationem suo jussu factam. Neque hoc negare potest Kemnitius, licet nunc abutatur illis verbis ad suum propositum; nam pag. 243. aperte scribit, Corinthios non fuisse ausos reconciliare incestuosum prenitentem, sed causam ad Apostolum retulisse. Atque haec de secundo loco.

Defenditur III argumentum Catholicorum.

Tertium argumentum Catholicorum pro indulgentiis colligi dicit Kemnitius ex duplici ordine testimoniorum Scripturae divinae. Primum enim adferri ait illa testimonia, quibus probatur post remissam culpam remanere poenam temporalem adhuc luendam, II Reg. xn. II Reg. xxiv. Exod. xxxii. Num. xiv et alia. Deinde illa, quibus probatur, posse redimi ejusmodi poenas jejuniis, eleemosynis, aliisque operibus bonis, Dari. iv. Jonae m. Num. xvi. II Reg. xn et xxiv et alia. Ex his denique concludit, posse etiam tolli harum poenarum reatum 'per satisfactiones indebitas sanctorum, hoc est, per thesaurum indulgentia}. IIoc vero argumentum ego quidem non attuli in libro superiore, neque ab aliis Catholicis, nisi admodum paucis adferri vidi; quoniam ista pertinent proprie ad disputationes de satisfactione, et hoc loco prserequiruntiir potius quam disputentur. Quia tamen Kemnitius argumenti hujus mentionem facere voluit, non gravabor et quid ipse contra objiciat exponere, et ipsa ejus objecta refellere.

Ad testimonia prioris ordinis objicit, si quis ex illis colligere velit post remissionem culpae remanere poenam luendam, sequi unum ex sequentibus incommodis, vel satisfactionem Christi pro peccatis nostris fuisse dimidiatam, et imperfectam: vel Deum credentibus non omnia peccata remittere, et falleje homines, quibus promisit, se iniquitatum eorum non amplius recordaturum: vel falsum esse, quod Christus sub juramento affirmavit, quajcumque solveritis in terra, erunt soluta et in coelo, si partem vindictae Deus ligatam retineret, vel ministros Ecclesiae fraudulenter, et non ex voluntate Domini claves regni coelorum administrare, si dum solvunt a peccatis, partem aliquam retinent. Ad hanc objectionem respondeo nihil eorum sequi. Nam non sequitur primum incommodum, quoniam Christus quidem integrum pretium pro culpis et poenis omnium hominum obedientia sua et passione persolvit: sed placuit sapientiae ejus, pretium illud in baptismo applicare pro culpis, et poenis omnibus expiandis: in reconciliatione autem, quae fit in sacramento Poenitentiae, placuit eidem divinae sapientiaj idem pretium applicare pro culpa et poena sempiterna, non autem pro reatu totius poenae temporalis, ut supra non semel explicatum est. Non sequitur etiam alterum incommodum. Nam Deus praestat semper quod promisit; et omnia peccata ita in reconciliatione condonat, ut iniquitatum commissarum non recordetur amplius. Sed quemadmodum, cum justus peccat, dicitur Deus justitiarum ejus non recordari amplius, quia non conservat illi gratiam suam etiamsi temporali aliquo praemio eas justitias forte remuneret; Sic etiam cum impius resipiscit, dicitur Deus non recordari amplius peccatorum ejus, quoniam in gratiam suam, atque amicitiam eum recipit, •ac si numquam peccasset, quamvis temporalem poenam ab illo exigat. Nec sequitur tertium, vel quartum incommodum, Christus enim verissime affirmavit: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveritis super terram,

erunt soluta et in ccelis. Nam sicut ipse retinet reatum aliquem poenae temporalis in reconciliationem post Baptismum, ita et ministri ejus faciunt, cum rite funguntur munere' suo. Ea enim de causa in sacramento Poenitentiae imponunt mulctam pro satisfactione, quam non imponunt in sacramento Baptismi, quoniam sciunt eam esse Dei voluntatem, ut qui ab ignorantiae tenebris convertuntur primum ad lumen fidei, et Baptismum recipiunt, non ligentur ad ullam poenam: qui vero post tantum lumen adeptum, et justificationem, ac renovationem Baptismi lapsi sunt, cum ad poenitentiam venerint, ligentur omnino ad poenam pro peccati magnitudine, et qualitate solvendam.

Adhibet deinde Kemnitius ad illa eadem testimonia, quae a Catholicis allegantur pro reatu poenae, remanente post culpam remissam, suam explicationem aic dicit, infligi quidem a Deo varias castigationes, et poenas hominibus reconciliatis, ut Scripturae illae testantur, sed infligi, ut sint mortificationes carnis, vel admonitiones ad cavenda peccata, vel ad insinuandam peccati magnitudinem, vel ad exercitium patientiae, aliarumque virtutum, denique ad alios salutares fines, non autem ut sint ultiones peccati praeteriti, quasi Deus punire velit peccatum jam condonatum. Sed profecto admiranda est haereticorum audacia, qui omnes alios fines flagellorum divinorum admittunt, praetor eum, qui ab ipso Deo in Scripturis disertis verbis exprimitur. Nam II Reg. xn. cum Deus per Prophetam David dixisset peccatum ipsius ob seriam poenitentiam esse dimissum, et tamen flagello mortis filii, eum castigairc vellet, non ait, ad mortificandam carnem, vel admonitionem ad cavenda peccata, vel ad exercitium patientiae, vel ailios fines ejusmodi, sed ait: Verumtamen quia blasphemare fecisti inimicos nomen Domini, filius qui natus est tibi morte morietur. Quid clarius ad significandam vindictam divinam pro peccaito commisso? Inde Daivid (ut habetur in eodem capite) jejunavit et flevit, et oravit, ut averteret flagellum illud Dei, qui tamen non hoc faceret, ut impediret bonos illos fines, id est, mortificationem carnis, exercitia patientiae, et similia; sed fecit, ut satisfaceret Deo per aliam viam, quam per mortem filii. Praeterea non raro flagellum Dei pro peccato commisso est mors corporalis ejus, qui flagellatur, ut perspicuum est ex lib. III Reg. cap. vm. ubi Propheta Domini ob inobedientiam traditur a Deo Leoni interimendus; et tamen ante mortem sine dubio remissum fuit ei peccatum, quoad culpam (si forte lethalis fuit), constat enim eum ut virum sanctum, et justum fuisse post mortem a Leone custoditum, non Ise sum, ut honorifice sepeliri posset. Mors autem corporalis ejusmodi flagellum est, ut non possit infligi ad mortificationem carnis, admonitionem ad cavenda peccata, exercitia patientiae, et similia quae post mortem cessant, sed solum ad ultionem peccati commissi. Denique (ut alia multa praeteream) in Psol. xcviii. apertissime legimus de Mose, et Aarone: Invocabant Dominam, et ipse exaudiebat cos, in columna nubis loquebatur ad eos, Domine Deus noster, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Ubiloquens David de peccato eorum ad petram, pro quo puniri sunt (ut habetur Num xx et xxvii.) ut morerentur ante ingressum in terram promissionis; aperte testatur, Deum fuisse illis propitium, quia remisit peccatum quo ad culpam, et tamen ullum luisse omnem adinventionem eorum, quia poenam ab eis, et quidem gravissimam in vindictam, et satisfactionem repetiit. Atque haec de primo ordine testimoniorum, de quibus frustra Kemnitius gloriatur ita a se explicata, ut succisus sit gladio spiritus unus nervus indulgentiarum pontificiarum. Manet enim nervus ille integer, et sanus, non minus quam si "gladio fameo, vel papiraceo tentatus fuisset.

Jam vero in succidendo altero nervo, id est, in tractando secundo ordine testimoniorum magis caute se gessit, cum enim animadvertisset, non posse ullo modo negari, quod ex illis testimoniis Catholici colligunt, videlicet, posse flagella Dei aliquando per voluntarias afflictiones averti, Deumque placari fructibus poenitentia?, nihil contra hoc dogma Catholicorum objecit, sed solum probare conatus est, non posse per indulgentias condonari poenas peccatis debitas. Id autem facit adducendo in medium quamdam Lutheri partitionem. Scripsit enim Lutherus, quinque esse genera poenarum secundum Scripturam, et veteris Ecclesia? traditionem. Primum esse poenam gehennae. Secundo afflictiones qua? sponte suscipi debent ad fructus poenitentia? faciendos, qui sint argumenta nova? vitae. Tertio afflictiones prioribus

non dissimiles ad carnismortificationem, qua? necessaria est ad cavenda peccata. Quarto flagella divinitus immissa, ut penuriam, morbos, orbitatem, et similia. Quinto denique esse poenam canonicam, quse disciplina? causa a veteribus imponi solebat. Certum est autem poenam gehennae non esse subjectam clavibus Ecclesia?. Nec minus certum est, non debere relaxari per indulgentias exercitia virtutum,, fructus poenitentia?, et nova? vita?, et carnis mortificationem, alioqui noxiae, ac perniciosae essent indulgentiae. Neque illud est dubium flagella a Deo immissa non posse per indulgentias repelli, ut vel ipsa experientia docet. Restant sola? poena? canonica?, quae relaxari possunt, si essent in usu, sed jam a longo tempore desierunt imponi. Nulla igitur restat poena, quae per indulgentias remitti possit, nisi commentitius quidam reatus poenae, qui fingitur in hac vita, vel in alia expiandus, sine ullo Scripturae, vel antiquae Ecclesia? testimonio. Nos vero libenter agnoscimus poenam gehennae, et flagella a Deo immissa non subesse clavibus Ecclesiae, quamvis ea flagella non raro per voluntarias afflictiones avertantur, ut perspicuum est ex cap. hi. Jona?. De poenis fiutem sponte susceptis respondemus, non debere eas relaxari, quatenus utiles sunt ad novitatem vitae, et carnis mortificationem, sed posse utiliter relaxari, quatenus sunt poena? debitae peccatis. Utile enim est carere illo debito, sive reatu. Esse autem eas poenas debitas peccatis non est commentum, nec figmentum Catholicorum (ut Lutherus et Kemnitius dicunt), sed est sententia Scripturae, et totius antiquitatis; ideo enim dicuntur afflictiones illa? fructus digni poenitentia? Luc. iii. quoniam tales esse debent, quales requiruntur ab illis, qui digne poenitentiam agunt. 'Digne autem poenitentiam agere, non est solum nova? vita? fructus ostendere vel carnis concupiscentias mortificare (ista enim ab iis etiam fieri debent qui non peccaverunt), sed est punire peccata praeterita, et Domino, quem superbia, et cupiditate, atque illicita delectatione offendimus, humilitate, largitione, compunctione, et afflictione voluntaria satisfacere. Et in hanc sententiam exponunt illa verba Dominica omnes veteres Patres. S. Joannes Chrysostomus hom. 10. in Matthaeum explicans quid sit facere fructus dignos pceniten-

tise, « Deliciis, inquit, antea et tumulentia diffluebas? Jejunio, etaqum potu utrumque compensa ». S. Augustinus in Enchiridio c. 70:« In melius, inquit, est vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis propitiandus est Deus, non ad hoc emendas, ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, quamvis miserando deleat jam facta peccata, si non satisfactio congrua negligatur ». Et in Psal. l. sic inducit loquentem pmnitentem cum Deo: « Domine, non erit impunitum peccatum meum, sed ideo nolo ut tu punias, quia ego peccatum meum punio ». S. Gregorius lib. vi, cap. 2. in I Reg. cum docuisset tria requiri ad poenitentiam, mentis conversionem, oris confessionem, et peccati vindictam, hoc tertium probat ex verbis evangelicis jam allegatis. Tunc, inquit, bene conversum peccatorem cernimus cum digna afflictionis austeritate delere nititur, quod loquendo confitetur ». Unde Joannes Bapptista ait: Facite fructus dignos poenitentiae. Beda in Psal. iv: « Facite, inquit, dignos fructus poenitentiae, tantum pro singulis peccatis vos affligentes, quantum digna expetit poenitentia, quod erit sacrificium justitiae ». Christianus Druthmarus in cap. m. Matthaei: « Fructum, inquit, dignum poenitentiae facere, est praeterita mala fletibus punire, et bona e contrario agere, et male commissa eleemosynis redimere ». Petrus Damiani serm. 2. de S. Andrea: <i Ne tibi blandiaris si graviter peccanti levior poenitentia a mansueto, vel a dissimulante dictatur, cum in purgatoriis ignibus perficiendum sit quicquid hic minus feceris, quia dignos poenitentiae fructus quaerit Altissimus ».

Hinc etiam B. Paulus, in epistola posteriore ad Corinthios cap. vii. describens effectus poenitentiae, inter alios ponit vindictam. « Ecce, inquit, hoc ipsum contristari nos secundum Deum, quantam in vobis operatur sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam»; sive autem haec vindicta significet afflictionem, quam poenitens ad sua peccata punienda sponte suscipit, sive ea, quam poenitenti praelatus imponit, illud est certum, poenitentiae actionem ad peccata punienda referri. Proinde non est figmentum, vel commentum, sed Spiritus sancti oraculum, quod ca¬

tholici de poenitentia docent. Vide multo in lib. iv. de poenitentia, ubi de satisfactione disserimus. Quod vero attinet ad poenam canonicam, quod erat ultimum membrum partitionis Kemnitii, verum est quidem minori severitate hoc tempore poenitentias injungi, quam Canones praescribant, tamen injunguntur poenitentia} majores, vel minores pro criminum varietate, nec imponuntur causa disciplinae solius, sed etiam ut supra demonstratum est, in satisfactionem, vel satisfactionis partem. Ac proinde relaxatio poenae injunctae per indulgentias, in his etiam locum suum habet. Sed praeter has omnes poenas, est poena purgatorii, quam nemo negare potest, non spectare ad fructus novae vitae, nec ad carnis mortificationem, neque ad flagella Dei particularia, neque ad ecclesiasticam disciplinam, sed solum ad castigationem peccatorum praeteritorum, et ad reatum poenae remanentis post culpae remissionem omnino expiandum. Non esse autem hanc poenam purgatorii commentum, vel figmentum Catholicorum, sed dogma Scripturarum sanctarum, et confessionem totius Ecclesiae etiam antiquissimae, probatum est a nobis in priore libro de purgatorio. Quare non deest poena, quae per indulgentias utiliter relaxetur, et argumentum Catholicorum, etiam ut a Kemnitio proponitur, vim suam habet, n,eque potuit ipse gladio spiritus (ut frustra gloriabatur) nervos ejus incidere.

Chapter 28 of 35