Caput IV. Respondetur ad objectionem Calvini ex cap
Jam vero in sectione 40. ducit Calvinus argumentum a testimoniis sanctorum Patrum, Leonis, et Augustini: « Praeclare, inquit, adversus hsec sacrilegia Leo Episcopus Romanus in epist. 81. ad Palaestinos loquitur. Quamvis multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosa mors fuerit: nullius tamen insontis occisio propitiatio fuit mundi. Accepere justi, non dedere coronas, et de fortitudine fidelium nata sunt exempla patientiae, non dona justitiae. Singulares quippe illorum mortes fuerunt, nec alterius quispiam debitum suo fine persolvit, cum
unus extiterit Dominus Christus, in quo omnes, crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam resuscitati. Nec minus apposite S. Augustinus tract. 84. in Joannem. Et si fratres, inquit, pro fratribus moriamur, nullius tamen sanguis Martyris in remissionem peccatorum funditur, quod fecit Christus pro nobis, neque in hoc quid imitaremur, sed quid gratularemur, contulit nobis. Item lib. iv. ad Bonifacium c. 4. sicut solus filius Dei factus est filius hominis, ut nos secura filios Dei faceret, ita pro nobis solus suscepit sine malis meritis poenam, ut nos per ipsum sine bonis mej itis consequeremur gratiam ». Hoc argumentum Calvini non minus speciosum, nec magis solidum est, quam superius. Vera sunt omnia, quse a sanctis Patribus, Leone, et Augustino dicuntur: sed ad rem prsesentem nihil omnino faciunt. Quid enim S. Leo dicit? Solius Christi mortem mundi propitiationem fuisse, neque sanctorum mortibus ullam partem ejus propitiationis esse tribuendam. Verissimum est; nam ipsi etiam sancti de mundo aliquando fuerunt, et Christi morte redempti, de mundo exire coeperunt. Neque eos indulgentiis id adscribimus, ut mundum reconcilient Deo, sed ut eos, qui jam de mundo per Christum educti, et Deo Patri reconciliati sunt, juventi ut a reatu pcense temporalis, si quo forte adhuc tenentur obstricti, facilius liberentur. Quid praeterea S. Leo dicit? Accepisse justos, non dedisse coronas, et hoc nos quoque libentissime confitemur, neque enim merita, quibus praemia, et coronae respondent, per indulgentias habere nos credimus. Quid postea idem Leo adjungit? Ex fidelium fortitudine nata esse exempla patientiae, non dona justitiae. Et hoc nihil verius, nam dona justitiae non potest dare, nisi qui justificat impium. Impium vero justificare non potest, nisi ille, « qui peccatum non fecit », et cujus passio pretii fuit infiniti, « de cujus plenitudine nos omnes accepimus ». Solus ipse caput existens corporis Ecclesiae, suis omnibus membris gratiam comparavit. Neque ullus Catholicorum docuit unquam per indulgentias acquiri dona justitiae, vel, quod est idem, quemquam ex impio justum fieri. Quid postremo S. Leo nos monet? Singulares aliorum mortes fuisse, neque quemquam alterius debitum suo fine solvisse; unum esse Chi-istum, in quo omnes mortui, omnes sunt etiam suscitati. Id vero quis nostrum unquam negavit? Certe unusquisque dum moritur, debi¬
tum proprium solvit, quod in Adamo contraxit. Solus Christus, qui debitum moriendi non habuit, « pro omnibus mortuus est, ut mortem moriendo destrueret, et vitam resurgendo repararet ». Neque ista inter se pugnant, quod per Christi mortem a debito mortis liberati sumus, et tamen unusquisque nostrum moriendo debitum solvat, quod in Adamo contraxit. Siquidem mortis debitum non erat solum ut moreremur, sed ut in morte perpetuo maneremus Christus autem, qui ut Apostolus ait II ad Thimoth. i. destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam in incorruptionem, id nobis morte sua contulit, ut licet ad tempus moriamur, tamen ad vitam revocari perpetuo cum ipso vivamus. Neque vero aliquid horum indulgentiis tribuimus, aut sanctorum mortibus, ut Calvinus ci^edi voluit. Sed quemadmodum nos verissima esse fatemur omnia, quse S. Leo in epistola allegata posuit: sic ipse vicissim non» negasset, si de his rebus disserendi illi se occasio obtulisset, sanctorum passiones aliis Ecclesiae membris applicari posse ad solum reatum pcense temporarise dissolvendum. Propositum enim S. Leoni in ea epist. fuit demonstrare necessitatem verse carnis in Christo adversum hseresim Eutychetis, quse paulo ante suborta fuerat. Itaque docet S. Leo, veram in Christo fuisse carnem, quoniam sine vera carne, vere mori non potuisset. Quod si Christus vere mortuus non esset, nos quoque redempti, 'ac reconliati Deo non essemus, cum nullius alterius hominis, quamvis innocentis, et sancti, propitiatio mundi esse potuerit. Hsec est S. Leonis ratiocinatio, quse solidissima est, si agatur, ut vere agitur, de redemptione a captivitate Diaboli, de propitiatione jpeccati lethalis, et de satisfactione pro reatu, ac debito mortis seternse. At si quis contendat, eamdem ratiocinalionem extendere ad satisfactionem pro reatu pcense temporarise, nihil efficiet, et contra ipsum Leonem disputabit, qui serm. 1. de jejunio decimi mensis, in epist. 79. ad Nicetam, et 91. ad Theodorum et 92. ad Rusticum ssepe repetit, per opera bona satisfieri Deo, poenas peccatorum redimi, placari Deum etc., et quemadmodum non negat S. Leo, imo vero palam affirmat, posse unumquemque suis operibus satisfacere Deo pro reatu pcense temporalis, quamvis solius Christi mors reconciliatio fuerit mundi: sic etiam non negaret propter vinculum charitatis, et sanctorum communionem, posse unius satisfactionem alteri applicari pro solutione reatus prense temporalis, atque lioc solum est, quod per indulgentias fieri Catholici docent. Nunc ad S. Augustini testimonia eadem responsio dari potest; loquitur enim S. Augustinus, ut verba ipsa clamant, de remissione peccatorum, quam in justificatione accipimus, cum ad gratiam Dei sine ullis nostris bonis meritis pervenimus; quam remissionem (ut ssepe jam diximus) nemo Catholicorum ab indulgentiis, vel a sanctis exspectat, sed omnes in unum Christum integre referunt. Quid igitur jam habet Calvinus? Optima testimonia protulit, sed nihil nisi aerem verberavit.
Chapter 19 of 35