Skip to the text

Caput XV. Defenditur, quintum argumentum Catholicorum

Quintum argumentum pro thesauro indulgentiarum sumi dicit Kemnitius ab illis Apostoli verbis II Corint. vm. In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum. Ex hoc loco ita formari argumentum a Catholicis, affirmat idem Kemnitius: « Corinthii abundabant pecunia, sed inopes erant meritorum. Contra vero sancti Hierosolymitani abundabant meritis spiritualibus, a pecunia vero male parati erant. Paulus igitur talem permutationem inter eos instituit, ut Corinthii pra3- berent manus adjutrices conferendo large

pecuniam: et pro illa pecunia sancti Hierosolymitani ex operibus suis supererogationis supplementum inopiae Corinthiorum venderent, quod ad satisfactionem pro peccatis attinet ». Sed in duobus peccat Kemnitius, nam nec fideliter refert argumentum Catholicorum, nec solide illud refellit. Catholici enim non dicunt Apostolum instituisse illam commutationem, ut Hierosolymitani venderent merita supererogationis Corinthiis: sed tantum ex eo loco colligunt, eam esse in Ecclesia communicationem, ut alii aliis bona sua communicare soleant: nec solum bona corporalia, sed etiam spiritualia invicem prEebere possint. Ex quo sequitur, ut etiam unus pro alio satisfacere, et aliorum passiones aliis applicari valeant. Nec tamen solide argumentum Catholicorum, etiam ut ab ipso propositum est, Kemnitius refutavit, dicit enim in sequentibus per inopiam Corinthiorum non intelligi inopiam meritorum, sed inopiam praedicationis Verbi Dei; et probat ex duobus locis ejusdem Apostoli. Nam Roman. xv. Apostolus scribens de eadem contributione eleemosynarum, ait, si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et ipsi in carnalibus ministrare illis. Qui vero per spiritualia intellexit applicari? dicit II Cor. ix. in illis verbis: Si spiritualia vobis seminavimus, 'quid magni est, si carnalia vestra metamus. Ilaec ille. Sed in priore loco Apostolus de spiritualibus donis generatim loquitur, nec restringit sermonem ad prEedicationem. Vere enim gentiles facti sunt participes donorum spiritualium, quai in Hierusalem primum effusa sunt a Deo, videlicet fidei, spei, charitatis, sacramentorum, miraculorum etc. In posteriore autem loco non est sermo de ista communicatione bonorum, de qua nos agimus, sed de stipendio debito ex justitia iis, qui evangelizant. Hoc autem loco, videlicet II Cor. vm. Apostolus loquitur generatim de bonis spiritualibus et temporalibus. Nec debent ejus verba restringi ad praedicationem. Quod patet, primo, quia verba sunt generalia, illorum abundantia vestram inopiam suppleat. Secundo, quia non egebant Corinthii, ut mitterentur eis prEedicatores ex Hierusalem, jam enim plene instituti erant. Nam I Cor. i. legimus de Corinthiis: Jam divites facti estis in Christo, in omni verbo, et in omni scientia; et in hoc ipso cap. vm Epistolfe secundae: sicut inquit, Paulus, in omnibus abundatis, fide, et sermone, et scientia eic.. Tertio, quia veteres Patres non exponunt hanc abundantiam spiritualem Hierosolymitanorum, de praedicatione verbi, ut vellet Ivemnitius, sed de meritis, et precibus. Ghrysostomus in hunc locum, dicit Hierosolymitanos abundasse integritate vitae, libertate, et fiducia ad Deum, et horum bonorum futuros participes Corinthios, si eleemosynam pecuniariam, qua ipsi tunc abundabant, Hierosolymam misissent. Nec multo aliter exponunt Theodoretus, et Theophylactus, et alii veteres Graeci. S. Thomas exponit de precibus, ut sit sensus, Corinthios fore participes orationum, quas Hierosolymitani fundunt ad Deum, si eos bonorum suorum temporalium participes fecerint. Haymo in hunc locum addit etiam jejunium inter opera spiritualia Hierosolymitanorum, quorum participes erant futuri Corinthii, si eleemosynis illis adjuvissent: quam explicationem insinuare videtur Apostolus in eodem cap. vm. extremo, cum ait: « Ministerium hujus officii, non solum supplet ea, quae desunt sanctis; sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino, per probationem ministerii hujus glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae in evangelio Christi, et simplicitate communicationis vestrae in illos, et in omnes, et in ipsorum obsecratione pro vobis ». Sed de his satis, non enim in hoc testimonio fundamentum indulgentiarum praecipue consistit.

Chapter 30 of 35