Caput III. Respondetur ad objectiones Calvini ex num
In sequenti numero, sive ut ipse vocare solet, sectione, Calvinus profitetur ipsas « indulgentias, etiam abstersas omni labe, id est, si nullo abusu foedentur, nihil e e aliud nisi sanguinis Christi profanationem,. Satanseque ludibrium, quo Christianum populum a Dei gratia, avita, quse est in Christo, abducant, et a vera salutis via avertant ». Gravissima haec est indulgentiarum accusatio, quam si Calvinus solidis argumentis comprobare queat, sine dubio causam obtinebit. Audiamus igitur probationem. «Quo enim, inquit, poterat foedius profanari Christi sanguis, quam dum negatur sufficere ad peccatorum remissionem, ad reconciliationem, ad satisfactionem, nisi velut arescentis, et exhausti defectus a-liunde suppleatur, et sufficiatur? » Sed hoc non tam argumentum^ quam mendacium est. Nullus enim Catholicorum scripsit, Christi sanguinem non sufficere ad peccatorum remissionem, ad reconciliationem, ad satisfactionem, nisi defectus ejus aliunde suppleatur. Debuisset sane vel unum aliquem allegare, qui ita sentiret. Neque solum nemo Catholicorum id scripsit, sed neque scribere potuit, cum ipse Clemens VI Pontifex in constitutione de thesauro indulgentiarum, quem proprie Calvinus oppugnat, et omnes theologi affirment Christi sanguinem adeo pretii esse infiniti, ut vel una ejus gutta sufficere potuerit ad omnia totius mundi crimina expianda. Quod autem Calvinum fefellit, id fuit, quod Catholici docent in thesauro indulgentiarum contineri non sola Christi merita, sed etiam sanctorum. Sed non ideo adjungimus meritis Christi merita sanctorum,’ quasi illa non sufficiant, sed ut merita sanctorum, quse illis superfuerunt, non sint otiosa, ut sancti hoc honore gaudeant, ut efficacia meritorum Christi magis eluceat, quee non solum per se possunt expiare peccata, et reatum peccatorum, sed etiam 'efficere ut merita sanctorum vim habeant expiandi reatum poena; temporalis. Qua; est etiam ratio, cur Deus voluerit, ut unusquisque nostrum propriis meritis coronam vitee sibi acquirat, juxta illud Apostoli II Tim. ii. Non coronabitur nisi qui legitime certaverit: non ‘quod Christi merita non sufficiant, sed quia id nobis utilius, et Christo gloriosius est. Quemadmodum etiam idem Deus instituit, ut secundse causa; non sint otiosa;, sed cum ipsa prima causa ad res producendas conveniant, quamvis prima causa sine secundis res omnes eeque facile, ac perfecte efficere potuisset.
Pergit Calvinus, et ex variis Scripturarum testimoniis probare nititur, Christi sanguinem profanari, si illi sanctorum merita adjungantur: « Christo, inquit, lex, et prophetae omnes (teste Petro Act. x.) testimonium perhibent, quod per ipsum accipienda sit remissio peccatorum. Indulgentiae remissionem peccatorum per Petrum et Paulum, et Martyres largiuntur. Sanguis Christi emundat nos a peccato (inquit Joannes 1 Joan i.) Indulgentiae sanguinem Martyrum faciunt peccatorum ablutionem. Christus (inquit Paulus II Cor. v.) qui peccatum non noverat, factus pro nobis est peccatum, id est, peccati satisfactio, ut justitia Dei efficeremur in illo. Indulgentiae peccatorum satisfactionem in sanguine Martyrum reponunt. Clamabat Paulus, et Corinthiis testificabatur I Cor. i. Solum Christum pro ipsis crucifixum, et mortuum esse. Indulgentiae pronunciant Paulum et alios pro nobis mortuos. » Alibi dicit, cc Christum acquisivisse Ecclesiam suo sanguine Actor, xx. Indulgentiae aliud pretium acquisitionis in sanguine Martyrum statuunt. Una oblatione Christus consummavit in perpetuum sanctificatos, ait Apostolus Hebr. x. Indulgentiae reclamant, a Martyribus perfici sanctificationem, quae alioqui non sufficeret. Joannes dicit Apoc. vii. Sanctos omnes lavisse stolas in sanguine Agni. Indulgentiae docent lavare stolas in sanguine Sanctorum. )) Ilaec ille, cui respondemus testimonia Scripturarum verissima esse, sed perperam allegari: loquuntur enim de remissione
culpae, ac praesertim lethalis, id est, de justificatione impii, et reconciliatione, per quam • ex peccatoribus efficimur justi, quam accipimus in sacramentis Baptismi,- vel Poenitentiae, ‘ubi nullum locum habent merita sanctorum. Porro indulgentia; non remittunt culpam, neque lethalem, neque venialem, sed solam poenam, eamque temporariam, cujus reatus inveniri potest in omnibus justificatis, sanctificatis, ablutis, sicut inveniebatur in Davide, cui post confessionem peccati dictum est a Propheta Nathan II Reg. xii. Dominus transtulit peccatum tuum, verum tamen, quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen Domini, filius, qui natus est tibi, morte morietur. Non igitur indulgentiae tribuunt sanctis id, quod Scripturae allegatae tribuunt Christo. Ac ut id planius fiat, excutiam breviter singula testimonia a Calvino adducta. In Actis c. x. loquitur S. Petrus de remissione peccati, qua; habetur per fidem, et Sacramenta, sine qua nemo salvus esse potest. Nam ideo dictum est Cornelio ab Angelo: Accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, qui loquetur tibi verba, vn quibus salvus eris tu, et universa domus tua. Neque obstat, quod Cornelius in eodem loco dicitur fuisse vir justus et timens Deum, etiam antequam Petrum audiret. Nam (ut scribit S. Augustinus in lib. i. ad Simplicianum qusest. 2.) justus - erat Cornelius justitia quadam inchoata et imperfecta, sed non poterat salvus esse nisi crederet in Christum, et per Baptismum remitterentur ei peccata, et ipse incorporaretur Ecclesia;. Nam ut idem Augustinus loquitur lib. i. de pra;dest. sanet, c. 7: « Si potuisset Cornelius sine fide Christi salvus esse, non ad eum gedificandum missus fuisset architectus Petrus i). De hac igitur remissione loquitur idem Apostolus, cum ait: « Huic omnes Propheta; testimonium perhibent, quod per ipsum accipienda sit remissio peccatorum », de qua remissione falso Calvinus dicit: «Indulgentia; remissionem peccatorum per Petrum, et Paulum, et Martyres largiuntur »; cum jam ssepe sit dictum, culpas per indulgentias non remitti.
sordidum facit. Itaque falso Calvinus addit:
(( Indulgentiae sanguinem Martyrum faciunt peccatorum ablutionem». Non enim ablutionem culpae, sed solutionem pro debito poenae indulgentiis Catholici tribuunt.
In epist. II ad Corinth. cap. v. Apostolus Paulus posteaquam dixit, Christum factum esse peccatum, id est, hostiam pro peccato adjunxit, ut nos efficeremur justitia Dei in illo. Ex quo intelligimus eum loqui de remissione peccati, per quam justificamur et ex impiis efficimur pii, quem effectum nemo unquam Catholicorum indulgentiis attribuit. Quare Calvinus cum scribit, « indulgentiae peccatorum satisfactionem in sanguine Martyrum reponunt », vel loquitur de satisfactione pro culpa et poena sempiterna, et falso Catholicis imponit, quod ex eorum sententia indulgentiae satisfactionempeccatorum in sanguine Martyrum reponant: vel loquitur de satisfactione pro poena temporali et falso indulgentias verbis Apostoli Pauli opponit, cum Apostolus de satisfactione pro culpa intelligendus sit.
In epist. 1 ad Corinth. c. i. idem Apostolus cum testificatur et clamat, solum Christum crucifixum esse pro nobis, loquitur sine ullo dubio de passione Christi, quatenus ea per Baptismum applicata justificat, et reconciliat. Ideo enim duo illa conjungit: « Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis?» In quos ensu nemo Catholicorum ferret, quod Calvinus dicit: « Indulgentiae pronunciant, Paulum et alios pro nobis mortuos ».
In Actis c. xx. cum idem Apostolus scribit, Christum proprio sanguine Ecclesiam acquisivisse, manifeste loquitur de pretio sanguini:', quo redimimur de captivitate diaboli, et per fidem et Baptismum adjungimur ad Ecclesiam, tunc enim aedificatur, et acquiritur Ecclesia, cum per fidem et sacramenta homines incorporantur Ecclesise. In quo sensu falso Calvinus dicit: « Indulgentiee aliud pretium acquisitionis in sanguine Martyrum statuunt ».
In epirit. ad Hebr. c. x. cum idem Apostolus scribit Christum unica oblatione consummasse in perpetuum sanctificatos, significat Christum unica oblatione corporis sui in Cruce sufficiens pretium obtulisse, quo possint omnes homines redimi ab omni iniquitate, et ita redirhi, ut ipsa redemptio perpetua esse
possit, cui redemptioni non repugnat, ut homines sic redempti, hoc est justificati, et reconciliati reatum aliquem poenae tempora-, lis habeant, pro quo solvendo indulgentiis opus habeant, sicut enim culpae veniales, sine quibus hsec vita non ducitur, non impediunt redemptionem, justificationem, et sanctificationem; ita nec reatus poenae temporalis eam impediunt. Proinde falso Calvinus adjungit: « Indulgentiae reclamant, a Martyribus perfici sanctificationem, quae alioqui non sufficeret ». Nam Catholici neque dicunt, indulgentiis perfici sanctificationem, et multo minus affirmant, Christi sanctificationem non sufficere. Sed non est hoc primum, quod falso Catholicis Calvinus attribuit.
In Apocalypsi cap. vii. cumJoannes dicit, omnes sanctos lavisse stolas in sanguine A- gni, nemo dubitare potest quin loquatur de justificatione a culpa tum originali, tum actuali, quae ut supra diximus, proprie maculam gignit. Quare falso Calvinus adf:;: « Indulgentiee docent, lavare stolas in sanguine sanctorum ». Si quidem indulgentiee Catholicse nihil tale docent, neque unquam docuerunt. Videmus igitur agmen argumentorum Calvinianorum tot Scripturarum telis armatum, plus ostentationis, quam soliditatis habuisse. Nam cum totum vel ex falsis, vel ex veris ad rem non facientibus constaret, cum ad manus ventum est, et cominus signa collata, vera ad rem non facientia pugnare noluerunt, falsa vero facile hostibus terga verterunt.
Chapter 18 of 35