Skip to the text

Caput VI. Respondetur ad ea, quae Calvinus profert cap. 9. Jnstit. num. 43

Postremam objectionem Calvinus in sectione, sive numero 43, petit a comparatione indulgentiarum cum Evangelio. Sic autem loquitur. « Quis docuit Papam plumbo et membranae gratiam Jesu Christi includere, quam Dominus verbo Evangelii dispensari voluit? Sane aut mendax Dei Evangelium esse oportet, aut mendaces indulgentias. Nam Evangelio Christum cum omni affluentia bonorum ccelestium, cum omnibus suis meritis, omni sua justitia, sapientia, gratia, nulla exceptione nobis offerri testis est Paulus, qui 11 Corinth. v. dicit, depositum esse apud ministros verbum reconciliationis, quo hac legationis forma fungantur seu Christo per ipsos hortante, obsecramus reconciliamini Deo. Eum qui peccatum non noverat, pro nobis peccatum fecit, ut efficeremur justitia Dei in illo. Contra, hi indulgentiae demensum aliquod gratiae, ex armario Papae reclusum, plumbo, membranae, loco etiam affigunt, a verbo Dei avellunt». Ilaec omnia per partes sigillatim refellenda sunt, ne queratur Calvinus, aliquid a nobis temere praetermissum. Quod igitur reprehendit, gratiam Dei plumbo, et membranae includi, respondeo: non aliter a Pontifice Maximo gratiam Dei plumbo et membranae aliquando includi, quam Apostoli, et Propheta? litteris, et chartae mysteria salutis incluserint. Nam quemadmodum scripta

Apostolorum, et Prophetarum signa quaedam sunt rerum coelestium, quae nobis vel relevantur, vel promittuntur, vel dantur: sic etiam litterae Pontificiae suis legitimis sigillis munitae, signa sunt remissionis, quam Pontifex, pro potestate a Deo accepta, concedit iis, qui ea, quae ab ipso praecipiuntur, impleverint. At non hoc, inquies, reprehendit Calvinus, quod remissio aliquo modo plumbo et membranae, ut instrumentis quibusdam includatur, sed quod litteris ea remissio includatur, quam Dominus verbo Evangelii dispensari voluit. Quaero igitur a Calvino, an existimet verbo Evangelii solum voce prolatp, an etiam scripto gratiam illam remissionis dispensari posse? Certe si velit sibi constare, concedere debet, verbo Evangelii non solum per sermonem, sed etiam per scripturam, dispensari. Ipse enim tum alibi saepe, tum in hoc loco docet remissionem peccatorum per exhortationem, sive concionem fieri, ideo enim allegat verba illa: Posuit in nobis verbum reconciliationis, tamquam beo exhorlante per nos, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. At exhortatio, et concio non solum verbo, sed etiam scripto fieri potest. Ipse enim Apostolus cum illa dicebat, quae Calvinus citat, per epistolam scriptam Corinthiis praedicabat, et ipse idem tot exhortationes, -et quidem gravissimas fecit, quot epistolas scripsit. Unde Thessalonicensibus dicebat: Ne terreamini, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini, etc. Itaque, quomodo potest remissio annunciari verbo, ita potest annunciari scripto, ac per hoc potest litteris, et membranae includi. Atque haec dicta sunt a nobis, ut ex principiis propriis Calvinum refelleremus. Nos enim non credimus, verbum Reconciliationis nihil esse aliud, nisi concionem, neque existimamus (ut Calviniani somniant) postestatem remittendi vel retinendi peccata ad concionem esse referendam. Scimus enim conciones fieri ad fideles, et infideles, justos, et peccatores, poenitentes, et impoenitentes; peccata autem non remitti, nisi fidelibus peccatoribus, poenitentibus. De qua re satis multa dicta sunt a nobis in lib. de Poenitentia. Neque admittimus remissionem peccatorum sacramentalem debere, aut posse plumbo, et membranee includi, sed tantum eam remissionem, quee fieri potest extra sacramentum, qualis est absolutio a censuris ecclesiasticis, et absolutio a reatu

poenee temporalis, quee datur per indulgen. tias. Neque hoc est, gratiam Dei plombo, et membraneo proprie includi ut Calvinus dicit, sed est voluntatem ejus, qui potestatem habet indulgentias largiendi, declarari litteris, sigillo munitis, ut solent alia multa declarari, quee a voluntate principis dependent.

Jam vero quod Calvinus adjungit, aut mendax esse Dei Evangelium, aut mendaces indulgentias, non integram partitionem continet, deest enim tertium membrum, aut Calvinus nescit quid loquatur; Evangelium enim non dicit, ut Calvinus interpretatur, in omni reconciliatione nobis offerri Christum cum omni affluentia coelestium bonorum, ita ut semper remittatur omnis reatus culpa;, et poenae tam sempiternae, quam temporariae. Si enim Evangelium hoc doceret, pugnaret utique cum indulgentiis; et quia mendax Evangelium esse non potest, id plane sequeretur, ut mendaces essent indulgentia?. At Evangelium dicit quidem in prima reconciliatione, quae fit in Baptismo, hominem renovari, et renasci, Joan. m. et Tit. m. Christo commori, et consepeliri, et resurgere in novam creaturam, Rom. vi. ac proinde nihil expiandum remanere, neque egere hujusmodi homines ulla alia indulgentia, si forte continuo post Baptismum eos de hac vita migrare contigerit. Caeterum in secunda reconciliatione, quae fit per sacramentum Poenitentiae, Evangelium dicit, Christum offerri poenitenti cum affluentia quidem coelestium bonorum, sed non tanta, ut continuo remittatur omnis reatus culpae et poenae, sed ut post remissam omnem culpam, et poenam sempiternam, remaneat poenitentia, et satisfactio peragenda pro temporaria poena explenda; non enim reconciliatio haec secun- ’da, est regeneratio, et renovatio, sed est quasi medicinalis curatio, et baptismus quidam laboriosus, et secunda tabula post naufragium, ut sancti Patres passim docent, quos citavimus in libris de poenitentia. Quare cum in secur.da reconciliatione secundum Evangelium relinquatur saepe numero reatus aliquis poenae temporalis expiandus, locum suum habere possunt indulgentiae, neque cum Evangelio ulla ratione pugnant. Sed videamus, quomodo probaverit Calvinus, Evangelium in omni reconciliatione offerre nobis Christum cum omni affluentia coelestium bonorum, ita ut semper tam copiose merita ejus applicentur, ut nihil orn-

po UO

runo remaneat expiandum. Certe nihil attulit, nisi testimonium Apostolicum II Cor. v. Posuit in nobis verbum reconciliationis ctc.. At in eo testimonio nulla fit mentio totius affluentim coelestium honorum, neque applicationis omnium meritorum Christi: sed solum ex eo loco habemus, eos reconciliari Deo per ministerium servorum Dei, qui ab illo potestatem habent, quique legatione funguntur pro Christo, et per quos Deus nos exhortatur, ut reconciliemur. Quandoquidem Christus, qui peccatum non fecit, factus est pro nobis peccatum, id est, victima salutaris ad expianda peccata, ut nos efficiamur justitia Dei in illo, id est, per ipsum vere, proprieque justificemur. Sed quam late pateat ea reconciliatio et an seinper relaxet omnem culpam et poenam, an aliquando solam culpam, et poenam seternam, Apostolus non dicit, et ex aliis locis tum Scripturse, tum Patrum satis aperte colligimus, post remissam culpam, restare poense temporalis reatum, vel propriis laboribus solvendum, vel per indulgentias condonandum. Non igitur Evangelium est mendax, neque mendaces sunt indulgentise, sed Calvinus Evangelium mendaciter allegavit.

Pergit in eadem sectione Calvinus, ac docet, unde origo indulgentiarum fluxerit: «Si quis, inquit, originem requirat, hinc videtur hic abusus emanasse, quod cum injungerentur olim severiores satisfactiones poenitentibus, quam ut ab omnibus fieri possent, qui poenitentia sibi imposita gravari sc ultra modum sentiebant, petebant ab Ecclesia relaxationem. Remissio qua? talibus fiebat, indulgentia vocabatur. Ubi autem satisfactiones ad Deum transtulerunt, ac compensationes esse dixerunt, quibus se redimant homines a judicio Dei, simul etiam indulgentias eo traxerunt, ut essent expiatoria remedia, quae nos poenis meritis liberent. Illas vero quas retulimus blasphemias, tanta impudentia confinxerunt, ut nullum praetextum habere queant ».

In his verbis tria quaedam Calvinus affirmat, quae nullo testimonio, nulla ratione probare potuit. Neque enim ex historia antiquitatis, sed exLutheri somniis hausit quse- •eumque hoc loco effutiit. Primum igitur, ait, injungi solitas olim severiores satisfactiones, quam ut ab omnibus fieri possent, et relaxationem eorum, qui supra modum gravati

erant, indulgentiam esse nominatam. Quaero, ubi hoc legerit, ubi didicerit, mirum silentium. Nos contra legimus in antiquis Conciliis, indulgentias concedi solitas non iis, qui se supra modum gravatos dicerent, sed qui poenitentiam injunctam aliquanto tempore studiose, libenterque peregerant. Concilium Ancyranum can. 4. alias 5: « Penes Episcopum, inquit, erit potestas modum conversationis eorum (pcenitentium) probare, vel humanius erga eos agere, vel amplius tempus adjicere. Ante omnia vero praecedens eorum vita, et posterior inquiratur, et ita cis impertiatur humanitas />. Et clarius cap. 22. e* Modus poenitentiae in Episcjoporum sit arbitrio, ut secundum conversationem poenitentium, possint et extendere tardantibus, et minuere studiose festinantibus ». Concilium Nicaenum I canon. 11. alias 12. cum poenitentiam lapsis praescripsisset annorum tredecim, addit: « Ab omnibus vero illud praecipue observetur, ut animus eorum, et fructus poenitentiae attendaitur. Quicumque enim cum omni timore et lacrymis perseverantibus, et operibus bonis conversationem suam non verbis solis, sed opere, et veritate demonstrant, cum tempus statutum etiam ab iis fuerit impletum, nimirum primi triennii, quo inter audientes futuri erant, et orationibus jam coeperint communicare, licebit Episcopo humanius circa eos aliquid cogitare (id est, minuere aliquid de reliquis decem annis); qui vero indifferenter habuerint lapsum, et sufficere sibi quod Ecclesiam introierint arbitrantur, isti omni modo tempora statuta complebunt. » Ubi clarissime vides indulgentiam dari diligentibus, negari negligentibus. Neque solum non est verum, quod Calvinus dicit, sed nec est ullo modo verisimile. Nam nec sancti illi Patres satisfactiones injunxissent severiores, quam par esset: nec si forte aliquis, supra modum gra- # vatus fuisset, illum per indulgentiam, sed per justitiam ab illo onere sublevassent. Queo enim 'indulgentia est, demere onus injuste impositum? Deinde affirmat idem Calvinus, satisfactiones iJlas pcenitentiarias postea ad Deum fuisse translatas, et inde factum esse, ut indulgentice crederentur esse remedia expiatoria, quse nos a poenis meritis liberent. Ille etiam quterimus, ut ostendant Calviniani, quando satisfactiones pcenitentiariee non pertinuerint ad expiandas poenas judicio Dei

debitas, nos enim legimus in antiquissimis Patribus, per satisfactiones illas placari Deum, propitiari Deum, satisfieri Deo. Multa citavimus in libris de poenitentia, nonnulla etiam in libro superiore. Nunc unius Cypriani testimonio contentus ero. Is igitur in serm. de lapsis exhortans ad poenitentia; opera illos, qui jam resipuerant, et poenitentiam agere coeperant, sed intercessione Martyrum cupiebant sibi condonari reliquam poenitentiam, inter alia sic loquitur:« Poenitentia crimine minor non sit. Putasne tu Dominum cito posse placari, quem verbis perfidis abnuisti, cui patrimonium praeponere maluisti, cujus templum sacrilega contagione maculasti »? Et infra: « Poenitenti, operanti, roganti potest clementer ignoscere, potest in acceptum referre quicquid pro talibus et petierint Martyres, et fecerint Sacerdotes. Vel si quis plus ‘eum (Deum videlicet) suis satisfactionibus moverit, si ejus iram, si indignantis offensam justa deprecatione placaverit, dat ille et arma rursum, quibus victus armetur ». Et infra: « Qui sic Deo satisfecerit, qui poenitentia; facti sui, qui pudore delicti plus et virtutis, et fidei de ipso lapsus sui dolore conceperit, exauditus, et adjutus a Domino, quem contristaverat nuper, laetam faciet Ecclesiam, nec jam solam Dei veniam merebitur, sed coronam ». Ex bis habemus, non semel, sed bis, terve repetitum, per labores poenitentia; satisfieri Deo, et placari Deum: non igitur novum est, ut Calvinus videri volebat, satisfactiones ad Deum referri. Sed quoniam radix totius Lutherani, et Calviniani erroris in eo posita est, quod negant, post remissam culpam, remanere pomae temporalis reatum expiandum in hac vita, vel in alia, adducam aliud Cypriani testimonium, quo manifeste docetur, etiam post hanc vitam remanere ejusmodi reatum. Sic igitur loquitur in epistol. 2. lib. iv. conferens gloriam Martyrii, quo reatus omnis continuo purgatur, et tollitur, cum aliis generibus mortis, qua; non habent eam vim: « Aliud, inquit, est ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire, aliud, missum in carcerem, non exire inde, donec reddat novissimum quadrantem, aliud statim fidei, et virtutis accipere mercedem; aliud pro peccatis longo tempore cruciatum emendari, et purgari diu in igne, aliud peccata omnia passione purgasse ». Haec ille, qua; si a Calvino animadversa, et credita fuissent, numquam negasset, post remissam

culpam manere debitum luenda; poena;, ac per hoc satisfactionem esse necessariam, et indulgentias, qua; satisfactionem condonant, liberare a meritis poenis.

Ultimo loco Calvinus dicit, nullo praetextu excusari posse blasphemias supra recitatas de satisfactionibus sanctorum Martyrum, qua; cum Christi satisfactionibus misceantur. Sed nos contra existimamus, nullo praetextu excusari posse Calvini temeritatem, qui propter aliqua testimonia perperam intellecta (ut supra demonstravimus) totam Ecclesiam reprehendit, et tam perverso judicio de his rebus censet, ut blasphemias vocet, qua; revera gloriam Dei continent maximam, nisi, forte credendum sit, Christum eum honorem invidere Martyribus, quem ipse illis contulit. Sed de his satis, neque enim verbis, sed rationibus dimicare proposui.

Chapter 21 of 35