Caput V. Refelluntur ea, quae Calvinus habet cap. 9
Pergit Calvinus, et sectione 41. refellere conatur rationem Catholicorum, qua thesaurum indulgentiarum ab illis astrui dicit. Proponit autem eam rationem his verbis. «Agnoscant, an non hsec sint sua placita: Martyres plus morte sua praestitisse Deo, ac meritos esse, quam sibi opus esset: tantamque illis meritorum largitatem superfuisse, qua) in alios redundaret. Ne igitur supervacuum sit tantum bonum, commisceri eorum sanguinem sanguini Christi, et ex utroque thesaurum Ecclesia) confici ad remissionem, et satisfactionem peccatorum. Atque ita accipiendum quod ait Paulus Coloss. i. Suppleo in corpore meo ea qua) desunt passionum Christi pro corpore ejus, quod est Ecclesia». IIa)c ille. Qui non omnino fideliter rationem Catholicorum proposuit, ut plane negare possimus illa nostra esse placita. Neque enim docemus, martyres morte sua plus Deo praestitisse, quam sibi opus esset absolute: sed quam sibi opus esset ad satisfactionem pro reatu poena) temporalis. Quod quidem adeo verum est, utca)cus sit oporteat, qui id non videat. Certe Joannes Baptista tam innocenter vitam duxerat, ut nullo modo ad expianda peccata sua passionis ct mortis illius acerbitate indigeret. Proinde plus Deo praestitit morte sua, quam sibi ad peccata expianda opus esset. Quod idem de apostolis, multisque aliis martyribus dici potest. Nam si peccatorum etiam maximorum et plurimorum reatus unica martyris passione purgatur, pro quibus alioqui diu in igne poma luenda
fuerat, ut S. Cyprianus scribit lib. n. epist. 4. ad Anonianum, profecto qui levium, et paucorum delictorum est reus, et tamen pro Christo, post varia tormenta vitam ponit: morte sua plus Deo prrestat quam sibi ad reatum poena) temporariae peccatis suis debita) dissolvendum opus esset. Praeterea quod Calvinus addit, nos dicere, sanctos plus esse meritos apud Deum, quam sibi necesse esset, et meritorum largitatem ita illis superfuisse, ut in alios redundaret: non agnoscimus, ut nostra placita, sed ut ipsius commenta. Nos enim, ut concedimus, satisfactiones multis sanctorum superfuisse, quod modo satis evidenter ostendimus: ita negamus superfuisse merita, vel ipsa merita in alios redundare:. De qua re in lib. priore satis multa diximus. Sed facile ignoscimus Calvino, quod vel oh imperitiam, vel ob negligentiam, vel etiam ut causam catholicorum odiosam redderet, non fideliter nostra proposuit. Illud videamus, an qui non integre fundamentum indulgentiarum retulit, illud saltem solide futaverit. Sic igitur pergit loco notato. «Quid hoc est, nisi Christo nomen relinquere, cietcrum vulgarem sanctulum facere, qui in turba vix dignoscatur? Unum, unum illuni praedicari decebat, unum proponi, unum nominari, unum respici, cum de obtinenda peccatorum remissione, expiatione, sanctificatione agitur. »
At non ita est; non vulgaris sanctulus, sed sanctus sanctorum ex thesauro indulgentiarum Christus agnoscitur. Non enim sanctorum passiones Christi passionibus miscentur in' thesauro, quod Christi passiones per se non sufficiant, sed ut ostendatur excellentia passionum Christi, qua) non solum expiare queunt reatus peccatorum, sed etiam aliis vim expiandi communicare. Itaque, ita miscentur in thesauro passionibus Christi passiones sanctorum, ut Christi passiones omnem culpam, originalem, et actualem, lethalem, et venialem, et omnem poenam sempiternam, et temporariam expiare valeant, idque totum per se; etiamsi nullse admiscerentur passiones sanctorum, qua) sanctorum passiones sine Christi passionibus nihil possunt, et cum Christi passionibus solas poenas temporarias expiare possunt. Non igitur unum de turba, sed regem martyrum, et sanctorum omnium Christum facimus, illumque unum, ut simpliciter et absolute Redemptorem, propitiatorem, et Salvatorem pnedicamus, nominamus, proponimus, atque respicimus.
Quod si solum nomen Christo relinquit, qui sanctos quoquo modo illi adjungit, quid respondebimus Apostolo, qui se Christi adjutorem facit I Cor. m. et Salvatoris officium sibi vendicat I Cor. ix. et illuminatorem omnium hominum se dicit Ephes. m. an ignorabat Apostolus, Christum non egere humano adjutorio, et ipsum solum esse Salvatorem omnium hominum; et ipsum eumdem, et solum esse lucem veram, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum? An volebat Christum, vulgarem sanctulum facere, ut in turba vix dignosceretur? Quemadmodum igitur Apostolus dum sibi officium adjuvandi Christum, salvandique, et illuminandi homines desumit, nullam Christo facit injuriam, quia Christus ipse Paulum sibi adjutorem esse voluit, dignatione, non necessitate: et si Christus et Paulus salvant et illuminant homines, Paulus a Christo virtutem salvandi, et illuminandi accepitj non Christus a Paulo; sic etiam dum nos sanctis tribuimus officium satisfaciendi pro poenis temporalibus aliorum, non facimus Christo inauriam, quoniam, ut dictum est, virtutem satisfaciendi ab ipso Christo sancti accipiunt, non absolute, et simpliciter sed pro modulo sibi communicato. Addit postremo Calvinus in eadem sectione.
« Sed audiamus eorum entymemata. Ne sine fructu effusus sit sanguis Martyrum, in commune Ecclesiae lucrum conferatur. Ita ne?aifvero nullus erat fructus, glorificare Deum per mortem? veritati ejus suo sanguine subscribere? testificari praesentis vitae contemptu meliorem se vitam quaerere? fidem Ei clesiee sua constantia confirmare, hostium autem pertinaciam frangere ».
At nus talia entymemata numquam fecimus, r.eque est difficile conficta a se argumenta dissolvere. Exstant libri permulti Catholicorum, ubi de indulgentiis accurate disseritur, et in nullo eorum invenietur, passiones sanctorum sine fructu futuras, si in thesauro non reponantur. Id solum dicunt, passiones sanctorum non absolute, sed ut satis faci orias sine fructu futuras, si neque illis ipsi egeant, neque aliis applicentur; quamvis alioqui multis aliis nominibus gloriosas Deo, honorificas ipsis, et utiles Ecclesia! fuisse non dubium sit.
Porro ad testimonium Apostoli ex epist. ad Co.oss. cup. i. quod Calvinus a Catholicis adferri dixit, respondet in sectione sequenti, quae est quadragesima secunda: ac
multis verbis docet Apostoli verba: « Suppleo quae desunt passionibus Christi, etc. », non significare Christi passionibus aliquid defuisse ad vim satisfaciendi pro peccatis, sed Christi membra, nempe fideles omnes exerceri oportere variis afflictionibus, idque pro Ecclesia, id est, pro Ecclesise aedificatione, et profectu. Sed quamvis hic sensus, quem Calvinus amplectitur, sit etiam a multis ex nostris observatus, et approbatus: tamen nos in libro superiore ostendimus, praeter eum sensum, posse apostolica illa verba commode recipere alios sensus; atque eum praesertim, qui ad thesaurum indulgentiarum stabiliendum confert, quem quidem sensum sibi non probari Calvinus significat,
. sed eum refellere solido aliquo argumento nec potuit, nec tentavit.
Chapter 20 of 35