Skip to the text

Caput XIV. Defenditur IV argumentum Catholicorum

Quartum Catholicorum argumentum desumi dicit Kemnitius ex cap. i. ad Coloss. ubi leguntur illa verba. Adimpleo quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod ex Ecclesia. Ut autem hoc argumentum commode refellat Kemnitius duo mendacia admiscet. Scribit enim hoc modo: « Hanc Pauli sententiam ita et intelligunt, et intelligi volunt, quod passionibus Christi, quibus peccata nostra expiavit, et stipendium peccati sustulit, redimens nos a maledicto legis, aliquid defuerit, quo minus plena, perfecta, consummata, et sufficiens satisfactio esse possit pro peccatis nostris». Hoc est primum mendacium, tam

impudens et crassum, ut nihil impudentius, vel crassius fingi queat. Neque ex tanto numero criptorum veterum, et recentiorum, qui de indulgentiis scripserunt, unum allegare poterit, qui dicat, quod ipse fingit nos dicere. Imo summa consensione scriptores Catholici cum Clemente Yi Pontifice in Constitutione quee incipit, Unigenitus, docent satisfactionem Christi fuisse infiniti pretii, et non solum plene, et perfecte pro peccatis nostris Deum placasse, sed etiam placare potuisse pro peccatis infinite multitudinis hominum, si tot futuri fuissent. Adducit quidem Kemnitius Bonaventuram, quasi is dicat, « satisfactiones sanctorum applicari ad pretium aliquod solutionis pro peccatis, ideo quia pretio Christi aliquid defuerit». Sed illa verba postrema, (ideo quia pretio Christi aliquid defuerit) non habentur apud Bonaventuram. Consulat lector locum ipsum, qui est in 4. sent. dist. 20. parte 2. art. 1. qusest 2. ad 3. Alterum mendacium addit ibidem Kemnitius his verbis:« illum vero defectum passionis Christi, supplendum esse dicunt passionibus sanctorum ».

Quaere quis hoc dicat ex Catholicis, et nullum invenies. Dicunt quidem Catholici cum Clemente Pontifice, ad cumulum thesauri accedere passiones sanctorum, sed ad supplendum defectum passionis Christi, quam infiniti pretii esse fatentur, nemo dicit. His mendaciis suis, quasi nostra essent dogmata, refellendis deinceps occupatur, et probat, quod nemo negat, ideo mediatorem debuisse esse Deum, et hominem etc. Accedit postea ad locum ipsum B. Pauli explicandum, et repetit quae Calvinus attulit, et ad quae nos supra respondimus; quae hoc loco repetenda non duximus. Unus tantum est locus in tota hac disputatione a Kemnitio adductus, quem hactenus explicatum non memini. Is est in Ps. xlviii. ubi negat David, posse fratrem a fratre redimi, aut pretium redemptionis ejus Deo persolvere, ex quo probari existimat, non posse satisfactiones sanctorum applicari ad reatum poenae pro aliis expiandum. Sed facilis est responsio. Nam tribus modis explicari potest, et solet ea sententia. Prima explicatio, eaque conformis Rabbinis Judaeorum est, quod affirmet David, neminem posse liberari a morte corporis propria virtute,- vel potentia amicorum, aut consanguineorum. Reprehen¬

dit enim illos, qui confidunt (ut habetur in versu superiore) in virtute sua, aut in multitudine divitiarum suarum; et ait: Frater non redimit, redimet homo, id est, Frater, qui conjunctissimus, et amicissimus est, non potest fratrem redimere a morte, quia mortem nemo potest effugere, quis igitur alius homo est, qui eum redimere possit? et in eumdem sensum additur, neminem posse muneribus Deum placare, nec vitam ullo pretio redimere. Atque hic quidem sensus, nihil Kemnifium juvat, quia non facit ad rem, de qua agimus. Altera expositio est S. Basilii in commentario hujus loci, qui exponit has sententias de redemptione a morte animas, id est, a peccsto, et gehenna, ut hic sit sensus: Frater non redimit, ac multo minus quivis a'ius homo, quia omnes peccaverunt, et egent gloria Dei, omnes sunt captivi, omnes redimendi. Ideo misit Deus Redemptorem Christum, qui non est frater, nec homo sicut caeteri, sed est Deus homo justus, et liter, qui neque redemptione indiget, et liberare omnes potest. Itec exp'ica~ tio nihil etiam juvat Kemnitium, quoniam non negamus, in mo asserimus omnes Catholici, non potuisse nos redimi a morte animae et gehenna per satisfactiones sanctorum, sed Christi solius, qui factus est nobis a Deo justitia, et redemptio, ut Apostolus loquitur in priore epistola ad Corinthios cap. i. Tertia explicatio est S. Augustini in prima concione in psalmum praedictum, qui ita interpretatur: « Frater non redimit, redimet homo », id est, si Christus, qui frater noster fieri dignatus est, non te redimit, expectas ut te redimat alius homo? Non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis animae suae, ille qui confidit in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum. Atque hucusque expositio S. Augustini; neque causam Kemnitii, neque nostram juvat. Loquitur enim de liberatione impii a captivitate peccati, et dicit, non posse impium, qui in sua virtute confidit liberari nec a se, nec ab alio, cum a Chi isto liberatus non fuerit, non defectu Christi, qui pro omnibus mortuus est, sed defectu impii, qui redemptionem sibi applicari noluit. Nos autem in disputatione de indulgentiis non loquimur de liberatione impii, sed de liberatione hominis justificati a reatu poenae temporalis, de qua liberatione loquitur in sequentibus

verbis S. Augustinus, qmc verba hseresim Kemnitii manifeste refellunt. Addit enim Augustinus: « Qui sunt qui dant pretium redemptionis animae sute? Quibus ait Dominus, facite vobis amicos de mammona iniquitatis ut et ipsi recipiant vos in Eeterna tabernacula. Illi dant pretium animEe suEe, qui non cessant eleemosynas facere. Ideo illos, quos monet per Timotheum Apostolus noluit esse superbos, ne in abundantia divitiarum glorientur. Denique quod possidebant, noluit apud illos veterascere, sed aliquid ex eo fieri, ut esset pretium redemptionis animEe illorum. Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam, sic dabunt pretium redemptionis animae suec. » IIebc ille. Itaque S. Augustinus non timet dicere, et ter repetere, homines' justos a Christo redemptos a morte animae, dare per eleemosynas pretium redemptionis animae suae, juxta illud, Peccata tua eleemosynis redime; quae redemptio non potest alia intelligi nisi a reatu poenae remanente post redemptionem peccati, quoad culpam. Etsi Augustino teste potest quisque dare pretium redemptionis animae suae sine ulla injuria Christi Redemptoris omnium, non debet videri mirum, si nos dicamus, posse sanctos Martyres dare pretium aliquod redemptionis pro solo poenae reatu aliorum fidelium: non quod Christi pretium non sufficiat, sed ut hac etiam ratione Martyrum passiones et merita honorentur.

Chapter 29 of 35