Caput XII. Defensio secundi argumenti Catholicorum pro indulgentiis
Secundum argumentum Catholicorum peti dicit Kemnitius a verbis illis Apostolicis 1[ Corinth. ii. Nam et ego quod donavi, si quid donavi. propter vos in persona Christi. Ex quo loco demonstratur usus indulgentiarum antiquissimus, cum Apostolus condonaverit poeniteuti Corinthio partem poenitentiae quae illi supererat peragenda. Refellere conatur Kemnitius hoc argumentum, et quia deerant solidae rationes digreditur ad explicationem historiae, et Graecarum dictionum, ut multa bine inde infarciendo sex tandem paginas impleverit. Percurramus ejus objectiones.
Prima objectio: « Pontificii dicunt, poenitentibus culpam remitti in absolutione: post ejus vero remissionem imponendas poenas satisfactorias, quas per indulgentias redimi, et relaxari fingunt. Sed Corinthius ille n&- quaquam antea fuerat a peccatis absolutus.: sed fuerat securus, et impoenitens, atque ideo traditus satarim, ut afflictioue carnis, publica correptione, et contristatione ad poenitentiam adduceretur. Neque enim ipsum Paulus satarim tradidisset, si poenitens et credens a peccatis absolutus fuisset ». Responsio. Non dicunt Pontificii post remissionem culpae, id est, post absolutionem sacerdotalem, imponendas poenas satisfactorias^ sed dicunt imponendas ante absolutionem, quamvis post absolutionem adimplendae sint, nisi fuerint antea adimpletae. Non enim multum refert, utrum impleantur ante absolutionem sacerdotis vel postea, modo impleantur in statu gratia), qui status gratiae obtineri potest per veram contritionem, et propositum confessionis suo tempore faciendae. Immo in poenitentia publica ordinarie implenda erat satisfactio ante absolutionem, ut notum est ex conciliis supra citatis. Porro Corinthius ille, quamvis initio impoenitens videretur, tamen post increpationem publicam, et excommunicationem resipuit, et gravissimam poenitentiam agere coepit. Atque eo tempore sine dubio per veram contritionem gratiam Dei recepit, et per actionem poenitentiae Ileo satisfaciebat. Hujus autem satisfactionis, quae adhuc longius tempus requirebat, partem reliquam Paulus condonavit, ac publice absolvi, et reconciliari jussit. Quia en'm peccatum publicum fuerat, et poenitentia publica, ita etiam publica, debuit esse reconciliatio, et absolutio a peccatis, et ab excommunicatione.
Secunda objectio. « Paulus non imposuit Corinthio mulctam publicam, ut suis illis poenis, et afflictionibus Deo pro peccato incestus satisfaceret. Nulla syllaba hoc ex Paulo probari potest; imo tota Pauli doctrina clamitat, Christum sua passione, obedientia, et morte pro peccatis nostris satisfecisse, et factum esse nostram redemptionem. Causam vero, et finem illius contristationis Corinthii Paulus ipse scribit hanc fuisse, ut ea operaretur poenitentiam, et esset Soxtvr, an seria, et vera esset poenitentia». Responsio. Quamvis fortasse B. Paulus non indixerit Corinthio certum tempus, vel speciem poenitentiae, tamen hoc ipso imposuit illi mulctam publicam, quod jussit eum separari a coetu fidelium, et admoneri, ut poenitentiam ageret. Notum enim erat Ecclesiae, quomodo gerere se deberent, qui poenitentiam agebant. Nam in antiquis conciliis solum dicitur: tot annis poenitentiam agant, qui hoc aut illud peccatum commiserint, et relinquitur ut notum a quibus rebus se abstinere debeant poenitentes. Quod autem illa actione poenitentiae Corinthius Deo satisfacere debuerit, et non solum ostendere Ecclesia) serio se resipuisse, perspicuum est ex illo verbo, in persona Christi. Ideo enim Apostolus dicit, se donare in persona Christi, quia Christo satisfaciendum erat, et
Apostolus, ut Christi Vicarius, interpretatur Christi voluntatem, et ejus auctoritate condonat reliquam satisfactionem. Praeterea idem colligitur ex verbo, donavi, nam si actio poenitentiae non alium finem habebat, quam ostendere veram resipiscentiam, jam finita erat illa poenitentia) actio, quoniam satis superque constabat omnibus, illum vere resipuisse: Quid igitur donavit Apostolus, cum ait, et ego quod donavi, in persona Christi propter vos donavi. Certe haec verba manifeste docent aliquid ei donatum, et remissum, cujus debitor erat, et quod ab eo juste exigi potuisset. Quemadmodum autem non pugnet propria satisfactio cum satisfactione Christi, supra non semel explicatum est. Fatemur enim Christum nostram esse redemptionem, et satisfecisse pro culpis et poenis omnium hominum, sed ejus satisfactionem applicari per varia instrumenta, ut per fidem, per Baptismum, per absolutionem, per opera bona, per indulgentias.
Tertia objectio. « Condonatio, de qua Paulus loquitur, fuit ipsa absolutio, seu remissio peccatorum a culpa et poena. Dicit enim se loqui de tali condonatione, qua) conscientiis ad fert firmam consolationem, ut non absorbeantur tristitia), sed pacem habeant erga Deum, quod fit quando fide justificamur accepta remissione peccatorum. Rom. iv et v- Non ergo loquitur de Pontificiis indulgentiis, queo dantur post absolutionem a culpa. » Responsio. Fateor Corinthium jussu Pauli simul accepisse reconciliationem, et absolutionem a culpa, et poena, et a vinculo etiam excommunicationis, sed affirmo, in ea reconciliatione admixtam fuisse indulgentiam, id est, condonationem reliquae satisfactionis. Nam ut supra dixi, non est necesse, ut indulgentia detur alio tempore, quam reconciliatio. Illud tamen falsum est quod Kemnitius dicit, Apostolum loqui de illa justificatione, qua homo per fidem ex impio fit justus, et pacem ad Deum habere incipit, de qua igitur ad Rom. iv et v. Nam Corinthius ille jam resipuerat, et dolorem maximum de peccato suo conceperat, et poenitentiam ex amore Dei, et odio peccati agebat, quae sine tide, spe, et charitate fieri non possunt. Itaque jam coram Deo justificatus erat per veram poenitentiam, et desiderium absolutionis suo tempore recipiendae, et solum restabat reconciliatio per ministerium sacerdotum, quam Paulus dari jussit. Illud autem; ne abundantiori tristitia absor-
Chapter 27 of 35