Caput VIII. Refelluntur aliae objectiones ejusdem Tilmanni Heshusii
Venio ad secundum caput argumenti Heshusiani. Sic igitur ille pergit: « Obscurant, inquit, Pontificii necessariam doctrinam de poenitentia commerito indulgentiarum. Cum enim docent homines pro suis peccatis vel in hac, vel in futura vita satisfacere, aut etiam impositas satisfactiones pecunia redimere posse, extenuant peccati magnitudinem, parvi faciunt judicium Dei adversus peccatum, instillant animis hominum securitatem, atque ita verre contritionis fundamenta evertunt ». Haec ille, qui sine dubio aliquid diceret, si nos diceremus, pro culpa, et poena sempiterna, posse nobis Domino satisfieri. Id vero non dicimus, atque ea de causa Theologi nostri disputant, necessariam fuisse incarnationem Filii Dei, quoniam tanta est magnitudo peccati, ut non potuerit ulla pura creatura ex rigore justitiae pro peccatis hominum satisfacere Deo. Id igitur solum docemus, post culpam remissam posse hominem justificatum per gratiam Dei, satisfacere Deo pro reatu pue.nae temporalis tantum: quod non solum non extenuat, sed etiam amplificat mirum in modum tum peccati magnitudinem, tum judicium Dei adversus peccatum. Quis enim non miretur divini judicii severitatem, et ipsius peccati molem, si cogitet Deum ab ipsis etiam filiis suis, et amicis, Christi sanguino justificatis, et reconciliatis adhuc repetere poenas pro delictis, vel in hajc vita, vel in futura? Sed qui sunt, qui nobis objiciunt, quod peccati gravitatem extenuemus, etjudicium Dei parvi faciamus? Nempe Lutherani, qui usque adeo peccatum extenuant, judiciaque Dei contemnunt, ut nihil ad expianda peccata exigi arbitrentur, nisi ut credant ea sibi a Deo non imputari. Utri igitur magis peccatum extenuant, et Dei judicia parvi pendunt; Catholici, qui preeter fidem, contritionem,
confessionem, et satisfactionem necessariam esse docent ad peccata purganda; an Lutherani, qui sola fide, sine ullo poenitentiae labore purgari peccata contendunt? Simile est, quod de securitate addit Feshusius.Nam si Catholici dicerent, per satisfactionem, vel indulgent.as homines reddi securos de salute aeterna, etiamsi contritionem de peccatis nullam habeant, neque a peccatis ad Deum converti velint, rectissime diceret Heshusius, per inanem istam securitatem everti fundamenta contritionis, et poenitentiae. At non hoc dicimus, sed cum B. Augustino in lib. XXI. de Civit. Dei cap. 27. inter errores'perniciosissimos numeramus sententiam illorum, qui dicebant, eleemosynas, et similia bona opera sine vera conversione, et poenitentia ‘-'ufficere ad salutem, et verbis disertis omnes Theologi nostri tradunt, satisfactionem, et indulgentias non prodesse nisi iis, qui per veram contritionem, et reconciliationem justificati in gratiam a Deo recepti sunt. Neque etiam tunc securitatem salutis pollicemur per indulgentiam, nisi sub conditione, si videlicet adsit auctoritas in concedente, gratim status in suscipiente, et pietas, atque rationabilitas, ut sic loquamur, in causa.. Absolute autem spem bonam, et fiduciam pollicemur, juxta illud Apostoli I Timor. ut. Qui bene ministraverit t, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu. Est autem valde mirum, quod Heshusius securitatem nobis objiciat, cum alioqui nos ut plurimum reprehendant Lutherani, quod dubitationem, et metum persuadeamus nostris, cum ipsi contra doceant suos, ut certissime credant, se justos esse, et salvos fore, atqUe hanc ipsam fidem de propria justitia, fidem justificantem et Catholicam esse velint.
Superest tertium caput argumenti Heshusii, quod his verbis ipse persequitur: « Sepeliunt quoque doctrinam, inquit, de fide, seu fiducia in Mediatorem Jesum Christum, si enim remissio poenarum pecunia emi potest, non est necesse credere in filium Dei Jesum Christum. At tota Scriptura clamat: qui non credit in Filium, vitam non videbit, sed ira Dei manet super eum, Joan. m. ».
Haic videlicet est illa insolubilis demonstratio, ob quam ita se jactat, et' triumphat Heshusius. Et quidem doctrinam de vera fide et fiducia in Christum non solum non sepeliunt, sed etiam enitescere, atque eminere faciunt indulgenti®. Siquidem fundamentum habent in thesauro meritorum Christi, et non prosunt nisi veris fidelibus, et per fidem veram ac vivam justificatis. Quare absurda, et inepta est illa consequentia, per indulgentias, vel per opera satisfactoria, quales sunt eleemosyn® pecuniari®, redimuntur peccata ab iis, qui credunt in Christum, et meritis ipsius, ac satisfactione nituntur, igitur non est necesse credere in Christum Filium Dei. Fateor tamen per satisfactiones, et indulgentias vere sepeliri doctrinam de sola fide, seu fiducia justificante. Quam fidem, seu fiduciam inanem, et falsam, et non tam justificantem, quam sub spe justificationis animas deludentem, ac seducentem esse, alibi demonstravimus. Quod autem Heshusius dicit, pecunia redimi poenarum remissionem ex Catholicorum sententia, verum est in eo sensu, quo Daniel Regem quemdam admonuit, peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum, Daniel. iv. Nimirum existimamus, per eleemosynas, ut etiam per jejunia, aliaque pia opera, pr®sertim laboriosa, et poenalia, remitti poenas temporales, qu® remanent post culpam remissam, ut jam s®pe dictum est.
Quartum caput argumenti, quo probandum erat per satisfactiones, et indulgentias labefactari doctrinam de potestate clavium, Heshusius non adscripsit: An oblivione, an alia de causa, incertum est. Sed hanc jacturam meliori compensatione resarcivit. Adjunxit enim aliquid adversus indulgentias pro defunctis, a Quod fingunt, inquit, indulgentias per modum suffragii valere pro mortuis, pugnat cum dicto Christi, Qui non credit in Filium, jam judicatus est », Joan. m. Item: « Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque ea, qu® gessit in corpore, sive bonum, sive malum, II Corinth. v. Item: « Beati mortui, qui in Domino moriuntur», Apocal. xiv. «Infelices ergo, et quibus null® indulgenti® prosunt, qui in Domino non moriuntur, sanctorum meritis confidere, blasphemum, et contumeliosum est in Filium Dei ».
Mirabilis sane dialectica Heshusii, per quam sine medio termino quidlibet ex quolibet licet colligere. Qui non credit in Filium Dei, jam judicatus est. Igitur indulgenti® per modum suffragii defunctis valere non
possunt. Sanusne Cst, an delirat, qui ita colligit? Fatemur indulgentias nullo modo prodesse iis, qui sine fide in Christum decesserunt, qui- juxta verbum Domini judicari, id est, condemnati sunt. At non inde sequitur, non prodesse iis, qui cum fide, spe, et charitate migrarunt, et adhuc tamen in locis*purgatoriis degunt, de quibus sic loquitur S. Augustinus hom. 16. ex lib. l. Ilomiliarum: « Qui temporalibus poenis digna gesserunt, per ignem quemdam purgatorium transibunt, de quo Apostolus inquit: Salvus erit, sic tamen quasi per ignem ». At, inquit Heshusius, omnes stabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque ea, qu® gessit in corpore, sive bonum, sive malum: non igitur mortuis aliquid prosunt indulgenti®, aliave suffragia. Respondeo, mortuos quidem ea tantum recipere, qu® gesserunt in corpore, sed eos, qui in fide, spe, et charitate usque ad finem perseverarunt, id egisse in corpore, ut post mortem suffragiis, atque indulgentiis juvari possent. Contra autem eos, qui in peccatis lethalibus usque ad mortem permanserunt, id egisse in corpore, ut eis post mortem, neque indulgenti®, neque suffragia ulla prodessent. Sic enim loquitur S. Augustinus in Enchir. cap. 109:
(( Neque negandum est, defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosyn® in Ecclesia fiunt. Sed eis h®c prosunt, qui cum viverent* ut h®c sibi prodesse possent, meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista, nec tam malus, ut ei non prosint ista post mortem. » Et infra: « Non igitur ista, qu® pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi Apostolic® sunt adversa sententi®, qua dictum est: omnes astabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea, qu® per corpus gessit, sive bonum, sive malum; quia etiam hoc meritum sibi quisque, cum in corpore viverent comparavit, ut ei possent ista prodesse, non enim omnibus prosunt, et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vit®; quam quisque gessit in corpore? » H®c ille. Ad locum autem Apocalypsis respondemus, eos, qui in Domino omni ex parte moriuntur, quales sunt Martyres, quos eo loco pr®cipue Joannes Apostolus consolatur, plane beatos esse, neque indulgentiis, aliisve suffragiis indigere,
ac de his hunc locum exponunt S. Ambrosius, Haymo, Hansbertus, et Richardus de S. Victore; eos autem qui nulla ex parte in Domino moriuntur, quales sunt homines perditi, qui sine gratia Dei, et justificatione decedunt, infelices omnino, ac miseros esse, neque indulgentias abave ulla suffragia eis prodesse. Sed inter hos quidam sunt medii, ut paulo ante ex Aug'ustino didicimus, qui partim in Domino, partim non in Domino moriuntur, in Domino quidem, quia cum fide, spe, etcharitate de hac vita discedunt, non in Domino, quia maculse veniales, vel reatus pocnse temporalis illis adimerent, ob quae purgatione, atque expiatione indigeant. Isti igitur nec tam perfecti sunt, ut continuo requiescant a laboribus suis, neque suffragiis Ecclesiffi, vel indulgentiis opus habeant: nec tam sunt imperfecti, ut requiem a poenis, et laboribus non expectent, vel ut indulgentiis, et eleemosynis, aliisque suffragiis relevari non possint. Neque mirabitur, nos dicere aliquos mori partim in Domi no,_p arti m non in Domino, qui apud S. Augustinum lib. m. ad Bonifacium cap. 3. legerit, homines eosdem propter gratiam Dei, quam habent, esse filios Dei, propter peccata venialia, quibus non carent, esse filios hujus steculi. Illa denique Heshusii postrema conclusio, blasphemum, et contumeliosum esse in Filium Dei, sanctorum meritis fidere, unde colligatur, omnino non video. Nam neque ex proximis superioribus verbis nascitur, neque ad rem propositam ullo modo facit. Sed jam dictum est, secundum novam Heshusii logicam, quidlibet ex quolibet colligi posse. Tantum autem abest, ut fidere sanctorum meritis, sit vel blasphemum, vel contumeliosum in Filium Dei, ut sit Filio Dei perhonorificum, et gloriosum: Quid enim sunt sancti, nisi palmites fructuosi, ejus nobilissimae vitis, quee dicit in Evangelio: Ego sum vitis, et vos palmites? et quoniam palmites omnem virtutem suam ex vite trahunt, certe omnis palmitum gloria in vitam redundat. Itaque cum sanctorum meritis confidimus, Christo confidimus, sine quo illi nihil facere possunt. Neque ita confidimus sanctorum meritis, ut ab illis gratiam, vel gloriam expectcmus, sed solum, ut saepe diximus, ut per eorum satisfactiones, nobis communicatas, a reatu poenae temporalis liberemur, vel eorum intercessione a Deo per Christum varia beneficia consequamur.
Chapter 23 of 35