Caput X. Respondetur ad secundum caput disputationis Kemnitii
in secundo capite disputationis sure Kemnitius demonstrare conatur, indulgentias, ut a Catholicis accipiuntur, non habere fundamentum in Scripturis, imo pugnare cum prrecipuis capitibus doctrinre Christianre. Primum igitur profert multa Scrip tutte testi • monia, quibus probat, per Christum nobis peccata remitti. Sed hrec non egent ulla solutione, cum non pugnent adversus indulgentias, neque a nobis negentur, et solum ad implendas paginas adferantur.
Secundo profert argumenta negantia, quod videlicet, Scripturrenon dicant, quod nostris operibus possimus Deo satisfacere, quod sint aliqure pcenre purgatorii, quod sit thesaurus aliquis operum supererogationis, quod soli Petro sint traditae claves regni coelorum, quod sacerdos absolvens debeat imponere poenitentias: et quod bullae indulgentiarum fieri debeant etc. Et addit, adeo hrec esse vera, ut Durandus, Antonius, Roffensis, et Sylvester fateantur, indulgentias non posse probari ex Scripturis, sed ex sola Ecclesiae Romanae auctoritate. Sed hujus argumenti magna ex parte falsum est antecedens, et omnino mala consequentia. Falsum est, in Scripturis non haberi, quod operibus nostris possimus satisfacere Deo, cum scriptum sit Dan. iv. Peccata tua eleemosynis redime. Luc. xi. Date eleemosynam, et ecce omnia muncla sunt vobis. Prov. xvi. Misericordia, et veritate redimitur iniquitas. Falsum est, Scripturas nihil habere de poenis purgatorii, cum scriptum sit I Cor. in. Ipse autem salvus erit, sic tamen, quasi per ignem, et Luc. xii. Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem, et Matth. xii. Qui dixerit verbum in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sxculo, neque in futuro. Falsum est, nihil in Scripturis tradi de operibus supererogationis, quamvis, ut supra diximus, non pertineant hrec opera ad indulgentias. Quid eriim est, quod ait Dominus, Luc. x. Si quid superero-
gaveris, ego, cum rediero, reddam tibi. Et nonne B. Paulus I Corinth. ix. testatur se potuisse victum qurerere ab his, quibus evangelizabat, ut Apostoli creteri qurerebant, et tamen maluisse propriis manibus laborare, quod fuit opus supererogationis interpretum omnium testimonio? Falsum est, in Scripturis nihil dici de clavibus soli Petro traditis cum disertis verbis Dominus dicat Matth. xvi. Beatus es Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est, et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram xdificabo Ecclesiam meam, et portx inferi non prxvalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum, et quodeumque solveris super terram, erit solutum et in ccehs, et quodeumque ligaveris super terram, erit libatum et in coelis. Falsum est in Scripturis non haberi sacerdotem absolventem debere imponere poenitentiam. Nam cum in Scripturis sacerdos fiat judex, qui debeat solvere vel ligare, remittere vel retinere peccata, certe etiam debet ita reos absolvere ut justitire satisfiat, ac proinde solvere a culpa, et ligare ad poenam pro modo culpre subeundam. Sed de his omnibus suis locis disseruimus. Quod ultimo dicebatur de bullis indulgentiarum, non habetur quidem in Scripturis in particulari, sed habetur in communi. Dum enim tri»buitur Pontifici Maximo potestas ligandi, et solvendi quicquid ligandum, solvendumve judicaverit, non dubium est, quin sit etiam eidem attributa potestas solvendi reatum pcenre, remanentis post culpam remissam, et ea de re scribendi litteras, qure bullre vocantur, quibus ea concessio contineatur. Sed etiam si nihil horum scriptum esset, non tamen sequeretur, indulgentias non niti nisi auctoritate Ecclesire Itomanre, possent enim niti auctoritate divina, cognita per traditionem Apostolorum, quo modo alia non * pauca, et prreter cretera numerum librorum sacrorum, ac prresertim Evangeliorum, non ex aliqua scriptura, sed ex traditione Apostolica, et Ecclesire auctoritate habemus. Neqtle enim Ecclesia usum indulgentiarum concedendarum per se excogitavit, sed a majoribus accepit, cujus rei signum est, quod non possunt adversarii hujus consuetudinis ullum assignare principium. Atque hoc sibi volunt DUrandUs, AtltOninus, Roffen-
sis, et Sylvester, quos Keninitius allegat: nimirum affirmant, non haberi in Scripturis expressam mentionem indulgentiarum, quamvis fundamenta non desint, unde perspicue colligantur. Sed sufficere ad eas etiam sub hoc nomine defendendas Ecclesia; auctoritatem, qua; non tam constanter indulgentias praedicaret, et in conciliis oecumenicis approbaret, nisi divinitus traditam sibi potestatem hujusmodi non ignoraret.
Sed objicit Keninitius S. Augustinum, qui lib. ni. contra litteras Petiliani cap. 6. ita scribit: « Si quis de quacumque re, quae pertinet ad fidem, vitamque nostram, si vel Angelus e coelo vobis annunciaverit praeter quam quod in Scripturis legalibus, et evangelicis accepistis, anathema sit ». Nos autem ipsum eumdem S. Augustinum respondentem adducemus. Ipse enim tract. 98. inJoannem scribit, illud, praeter quam, non significare, plus quam, sed contra quam. « Non ait Apostolus (inquit Augustinus) plus quam accepistis, sed praeter quam quod accepistis. Nam si illud diceret, sibi ipsi praejudicaret, qui cupiebat venire ad Thessalonicenses, ut suppleret qua; illorum fidei defuerunt. Sed qui supplet, quod minus erat, addit, non quod inerat tollit. Qui autem praetergreditur regulam fidei, non accedit in via, sed recedit de via etc. ». Non igitur anathema dicitur iis, qui credunt aliquid, quod non invenitur expresse scriptum in sacris litteris, sed iis, qui credunt aliquid, quod repugnat sacris litteris. Nam idem Augustinus lib. it. de Baptis. cont. Donat, cap. 7: « Multa, inquit, non inveniuntur in litteris Apostolorum, neque in conciliis posteriorum, et tamen quia custodiuntur per universam Ecclesiam, nonnisi ab ipsis tradita, et commendata creduntur ». Et lib. iv. cap. 24. « Quod universa tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur »: Denique lib. i. cont. Grescon. cap. 33: « Quamvis, inquit, hujus rei de Scripturis canonicis non proferatur exemplum: earumdem tamen Scripturarum a nobis etiam in hac re tenetur veritas, cum hoc facimus, quod universa; jam placuit Ecclesia;, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas ». Ab hoc igitur loco depulsus Keninitius, aggreditur demonstrare indulgentias repugnare Scripturis: « Non rhetoricis, inquit,
declamationibus, sed nuda tantum indica" tione simpliciter per capita spectandum, et considerandum proponam, quemadmodum indulgentia; pugnent. I. contra meritum, et satisfactionem Christi. II. contra gratuitam, et plenariam remissionem Dei. III. contra claves regni coelorum. IV. contra fidem. V. contra doctrinam de bonis operibus. VI. quod talis nundinatio in Scriptura jamdudum damnata sit ».
Ac primum quidem caput solo mendacio probat. Dicit enim nos docere, Christum culpam quidem nostram omnem, sed non totam poenam peccatorum nostrorum in se suscepisse. Ac deinde probat id esso falsum ex Scripturis Isai. liii. Galat. m. Deuter. xxviii. At mendacium esse manifestum, a Catholicis (doceri, Christum suscepisse purgandam omnem culpam, sed non omnem poenam, vel ex eo potest iotelligi, quod indulgentiae ex nostra sententia nituntur thesauro passionis Christi, qui satisfecit Deo Patri plenissime pro reatu culpie, et poena; temporalis, et aeternae omnium peccatorum. Si per indulgentias dicimus applicari nobis satisfactionem Christi pro reatu poenae, quo modo potuit in mentem Kemnitii cadere nos dicere Christum non satisfecisse pro pama?
Secundum caput, id est, pugnare indulgentias cum gratuita et plenaria remissione Dei, probat ex Scripturis nihil ad rem nostram facientibus. Adducit enim illa testimonia: Qui credit in Filium Dei, non judicatur. Joan. m. Et in judicium non venit. Joan. v. Peccatorum ejus non recordabor. Ezech. xvm. Omnia peccata nostra projecit in profundum maris. Michaeae vir. et similia. Nam ha;c testimonia probant quidem reconciliari peccatorem Deo, sed an tota poena peccatis debita semper remittatur, non docent. Jam enim supra demonstravimus ex lib. II Reg. cap. xii. dictum esse Davidi pcenit.enti: Dominus transtulit peccatum tuum, et tamen expetitam ab eo pomam, mortem filii, quam ut averteret David, jejunavit, oravit, flevit etc. Sed Keninitius adducit similitudinem ab humana consuetudine: « Certum, inquit, et manifestum est, si quis privatus ita dimitteret offensam proximo, ut nihilominus vindictam aliquam expetere, et supplicium aliquod de ipso sumere vellet, talem ut non ex corde remittentem peccata graviter a Christo reprehendi. Qua fide igitur talem remissionem ipsi Deo tribueremus? Certe si culpam, hoc est, debitum omne dimisit, non habet causam exquirendi poenas. » At similitudo in ipsum retorqueri potest. Nam qui injuriam accepit, et vel in facultate, vel in fama, vel in ipsa persona laesus est, sic potest, ac solet ordinarie offensam dimittere, et in gratiam recipere eum, qui laesit, ut tamen detrimentum compensari, et resarciri sibi velit. Et quamvis privati homines nullam interdum compensationem inji.ree quaerant, judex tamen poenam ab eo, qui injuriam fecit repetere, et vindictam sumere solet. Sic igitur Deus, qui non solum pars offensa, sed etiam judex est, remittit quidem culpam, cum poenitentes in gratiam recipit, sed poenam totam non semper.remittit, ut exemplo Davidis ostendimus. Neque hoc repugnat illis verbis Domini Matth. xvm: Omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me etc.. Nam per omne debitum, intelligitur omnis culpa, non omnis poena. Comparatenim Dominus eo loco peccata cum debito pecuniario, et loquitur de remissione offensarum, quatenus ea gignunt inimicitias. Itaque exemplo suo Dominus, qui poeni tentibus in peccata remittit, ut eos vere in gratiam et amicitiam suam admittat, admonet homines, ut ex corde remittant injurias proximis, eosque vere diligant; id enim significat illa sententia: Sic et Pater meus faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Quibus verbis, ut S. Hieronymus in commentario docet, omnis simulatio fictae pacis evertitur. Sed nihil impedit, ut diximus, quo minus satisfactionem justam exigere possit, qui hesus est, etiamsi eum qui laesit, ex corde diligere 5 nec solum non 1 sedere, sed etiam protegere deinceps velit.
Tertium caput, quod videlicet indulgentia; pugnent cum doctrina de clavibus regni coelorum, non probat Kemnitius, nisi verbis ludendo: « Christus, inquit, dicit: Quicquid solveritis, erit solutum, et quorum remiseritis peccata, erunt remissa. Romanenses indulgentia; contradicunt, quicquid Christi claves solvunt, hoc Pontifex Romanus suis poenis retinet, et ligatum mittit ad poenas vel in hac vita, vel in purgatorio exsolvendas. » llaec non sunt argumenta, sed nugae. Nobis autem non libet in re seria ludere. Porro Christus non solum dixit, quodeumque solveris, erit solutum; sed etiam, quicquid ligave¬
ris, erit ligatum. Itaque Pontifex non ligat, quod Christus solvit, sed sicut potest solvere ita potest ligare, et hac potestate ligat ad poenam subeundam, quos a culpa absolvit. Neque contrarium potuit Kemnitius probare, nec poterit.
Quartum caput, quod indulgentia; pugnent.contra fidem justificantem, non probat Kemnitius, nisi hoc argumento, quod Scriptura Rom. m. et iv. et xi. et Ephes. ir. ita solam fidem in justificationis negotio requirat, ut excludat etiam opera legis, qua; Deus ipse mandavit, indulgentiae vero justificationem tribuant commentitiis operibus, ut peregrinationibus ad hanc vel illam ecclesiam visitandam. Sed hoc argumentum totum ex imperitia, et mendaciis constat. Nam ut omittam, quod non excluduntur a justificatione opera bona, quae nascuntur ex fide, et gratia Dei, sed illa tantum, quae fiunt solis viribus naturae, ut in libris de justificatione docuimus, non dicimus per indulgentias, homines justificari, imo docemus, non dari indulgentias, nisi justificatis. Id quod vel a suo Patriarcha Luthero Kemnitius discere potuisset. Lutherus enim hoc assumpsit, indulgentias non justificare, et nos admisimus esse verum. Praeterea cum indulgentiae ex Catholicorum sententia non justificent, multo minus tribuere possunt justificationem operibus commentitiis. Adhacc opera illa, qua; accepturis indulgentias injunguntur, valde temere commentitia a Kemnitio nominantur; peregrinationes enim ad Loca Sacra orationis causa praecipi solent, quibus ordinarie jejunia, et eleemosynae adjunguntur. Ista autem omnia multis Scripturarum testimoniis commendantur, ut praesertim Tob. xn. Matth. v. et vi. et alibi passim. Denique istis ipsis operibus non tribuimus effectum indulgentiarum, quem falso justificationem appellat Kemnitius. Effectus enim proprius indulgentiarumest relaxatio poenae temporalis, qui effectus potissimum tribuitur meritis Christi, ut in libro 'superiore docuimus. Quare cum omnia pene verba Kemnitiani argumenti falsa sint, certe non potest ullo modo esse vera conclusio.
Quintum caput, quod indulgentia; pugnent cum operibus bonis, probat Kemnitius ex iis lucis Scripturae, quibus ipse censet refelli opinionem de operibus supererogationis, in qua opinione fundari existimat indulgentias. Loci sunt hi Luc. xvii. Cum omnia feceritis, dicite, servi inutiles sumus, quia quod debuimus, fecimus. Matth. xxv. dicentibus fatuis virginibus, date nobis de oleo vestro, responderunt prudentes, ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Sed hoc argumentum nititur falsis principiis, non minus, quam praecedens. Neque enim fundamentum indulgentiarum ponitur a Catholicis in operibus supererogationis sanctorum, sed in satisfactionibus, quae ipsis necessariae non sunt. Nam etiam opera debita et imperata a Deo satisfactoria esse possunt, et non necessaria iis, a quibus fiunt, in ratione_ satisfactionis. Si tyrannus instet, ac supplicia, et mortem comminetur, nisi fidem abneges, non est opus supererogationis, sed plane debitum et necessarium, fidem non negare, sed confiteri, et perferre supplicium, et tamen opus illud non solum est meritorium gloriae, sed etiam satisfactorium pro reatu poenae, quem reatum fieri potest, ut non haberet, qui supplicia illa perferebat. Nec tamen Kemnitius refellere potuit opera supererogationis, nisi depravando Scripturas. Non enim Dominus ait Luc. xvii. Cum feceritis omnia, dicite servi inutiles sumus. Sed ait: Cum feceritis hsec omnia, quae praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus. Itaque illi dicuntur inutiles, qui nihil faciunt, nisi quod eis praeceptum est, et quod facere debent. Ex quo sequitur, ut qui faciunt aliquid amplius quam teneantur, ut qui se castrant propter regnum coelorum, id est, perpetuam continentiam servant, et qui dant omnia pauperibus, vel alia id genus non imperata faciunt, servi utiles dici debeant. Neque haec mea, sed S. Ambrosii explicatio est, quin in libro de Viduis tractans hunc locum sic ait: « Hoc virgo non dicit (nimirum servus inutilis sum), hoc non dicit ille, qui bona sua vendidit, sed quasi reposita expectat praemia, sicut sanctus Apostolus ait: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo * erit nobis? Non enim quasi inutilis servus quod debuit facere fecisse se dicit, sed quasi utilis Domino, qui commissa sibi talenta quaesitis multiplicavit usuris, mercedem fidei atque virtutis bene sibi conscius, meritorumque securus exspectat ». Illud vero Matthaei xxv. Date nobis de oleo vestro; et ne forte non suf¬
ficiat nobis, et vobis-, non ad exclusionem operum supererogationis, neque communicationis satisfactionum pertinet, sed ad exclusionem communicationis justitiae et meritorum. Significatur enim peream parabolam, eos quibus in hac vita extincta fuerit lampas charitatis, et operum bonorum, et qui in eo statu de vita migraverint, frustra imploraturos merita sanctorum. Nam ut dicitur Ezech. xyiii. Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum, et Gal. vi. Unusquisque onus suum portabit, et Rom. ii. Reddet Deus unicuique secundum opera sua. Atque ad hoc significandum in ea parabola dicentibus fatuis virginibus, Domine, Domine, aperi nobis, respondetur a Domino, Arnen dico vobis, nescio vos. Alia testimonia Kemnitius adducit ad probandum, opera nostra non esse sine peccato, sed ea nihil ad propositum faciunt, et sunt a nobis omnia diligenter explicata in libris de Justificatione.
Sextum caput, quod indulgentiae sint exexpresse damnatae in Scripturis sanctis, probat Kemnitius ex Epist. II B. Peti i cap. ii. In avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Item libertatem aliis pollicentur, cum ipsi sint servi corruptionis, et Act. vm. Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia parari. Ex his duobus locis concludit suum argumentum in haec verba Kemnitius: « Hoc est ipsissimum judicium Spiritus sancti, de indulgentiis Pontificiis ». Quse conclusio indicat incredibilem fuisse in Kemnitio libidinem maledicendi, etiam adversus propriam conscientiam. Nam ignorare non potest abusum quaestuariorum, quibus utcumque accommodari possent verba S. Petri, ut ea Cajetanus accommodat, Romanis Pontificibus adeo semper displicuisse, ut eos publicis constitutionibus damnaverint, et prohibuerint. Siquidem ipse idem Kemnitius refert ad verbum decreta de hac re Innocentii III, Clementis V et ipsius Synodi Tridentinae. Qua igitur conscientia, qua fronte non solum hoc loco, sed passim in tota disputatione Romanis Pontificibus tribuit, quae a Romanis Pontificibus damnata, 'atque interdicta fuisse idem ipse testatur? Videat autem Kemnitius, ne verba S. Petri in n. epist. ad se, et Lutheranos caeteros pertineant. Certe S. Augustinus in lib. de fid. et operib. cap.
- totam hanc epist. ut etiam epistolam Jacobi, et Judae adversus eos scriptas esse dicit, qui affirmabant sola fide homines salvari posse, quae est hoc tempore hseresis Luth eranorum, et in eodem libro cap. 24, illa ipsa verba, quae Kemnitius citat, contra eos pugnare dicit, qui libertatem pollicentur, id est. securitatem salutis, modo credant in Christum, ut idem explicat cap. 26. Atque hsec fortasse est causa, cur Lutherani, et ipse Kemnitius in examine 4. sess. Concilii Tridentini, hanc epistolam aut negent esse canonicam, aut ejus auctoritatem in dubium revocant, quia vident hseresim suam de sola fide justificante hujus epistola? testimoniis apertissime refutari. Illud vero quod Kemnitius addit ex Actis Apostolorum c. vm: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia parari, si ad indulgentias referatur, mera calumnia est. Nam Catholici non existimant, indulgentias pecuniis vendi, vel emi: sed eleemosynas imperari ad opus aliquod pium, ut basilicae aedificationem, pauperum subventionem, captivorum redemptionem, et similia, quod opus pium sit causa indulgentiae concedendae, ut scepe diximus.
Chapter 25 of 35