Caput XIX. Respondetur ad alteram partem 'argumenti historici contra indulgentias
Altera pars historiae Kemnitii continet ea tempora, quibus poenitentiae redimi coeperunt. Scribit enim Burchardus ex poenitentiali Romano, cum qui uno die in pane et aqua jejunaturus erat, potuisse jejunium illud comiSutare seu redimere, si quinquaginta psalmos flexis genibus recitasset, et pauperem unum eo die pavisset, et eodem modo alias poenitentias aliis redimi, vel in alias commutari per ea tempora licuisse.
Quando hae redemptiones proprie coeperint, non ita certo constat, sed Burchardus, qui de illis scribit, circa annum Domini 1020. floruit. Sed exstat etiam mentio harum redemptionum in concilio Triburiensi can. 56. ct 58. quod concilium tempore Arnulphi imperatoris anno 896. celebratum est. De his igitur redemptionibus nonnulla Kemnitius dicit, quae discussione indigere videntur. Primum pag. 323, scribit circa haec tempora, accessisse ad opera poenitentiae opinionem de opere operato: quod ipsum inferius aliquoties repetit. Vocat autem opinionem de opere operato, quo credere coeperint homines, his operibus satisfieri Deo pro peccatis, et necessarias esse ejusmodi satisfactiones non solum causa discipliuae, sed etiam ad placandum Deum. In qua re bis errat Kemnitius, primum in nomine, deinde in re. Neque enim intelligit, quid Catholici theologi per opus operatum significare voluerint. Nam si id intelligeret, certe non diceret, opera poenitentiae ex sententia Catholicorum vim habere ex opere operato. Quid igitur Catholici opus operatum vocant? id quod non pendet a dignitate, vel sanctitate ministri operantis, sed hoc ipso quod fit ex divina institutione vim habet. Talis est, exempli causa, Baptismus, qui vim habet sanctificandi ex divina institutione, et revera sanctificat, etiam si ab homine improbo, et perdito conferatur. At opera poenitentiae ex Catholicorum doctrina nihil efficiunt, hoc est, non placant Deum, non satisfaciunt pro peccato, non expiant poena? reatum, nisi fiant ab homine justificato, et reconciliato. Proinde ex opere operantis, non ex opere operato vim habent, quando non sunt pars sacramenti Poenitentiae, sed sponte assumuntur ad placandum Deum, eique pro reatu poenae satisfaciendum. Quando autem sunt pars sacramenti, tunc quidem utroque modo vim habent, sed Kemnitius loquitur de his operibus priore modo, neque vult ex sententia Catholicorum eam habere ex opere operato quia sunt pars sacramenti, sed quia assumsumuntur ad placandum Deum. Atque haec de hallucinatione Kemnitii circa nomen. Quod autem ad rem attinet, jam ipse citavit, et reprehendit Tertullianum, Cyprianum, et Augustinum, qui scripserunt opera poenitentiae placare Deum, et per ea redimi peccata, sanari, ablui, expiari; et nos addidimus alia testimonia Cypriani, et Augustini, quibus probatum est necessaria esse opera poeniten¬
tia? ad satisfaciendum Deo pro peccatis alio qui in vita futura, eluenda esse gravissimis poenis in igne purgatorii. Non igitur verum est, his tem-poribus, id est, circa annum Domini milesimum accessisse opinionem de necessitate, et efficacia satisfactionum, cum ea opinio, vel potius certa fides in Ecclesia catholica semper fuerit.
Secundo Kemnitius addit ex illis redemptionibus, et commutationibus poenitentiarum, secutam esse languefactionem (sic enim ipse loquitur) verse contritionis, eversionem seriae emendationis, et persuasionem impunitatis in delictis. Sed mirum est, cur hoc dicat, cum illae redemptiones gravissimae poenitentiae fuerint, et non omnium poenitentiarum, sed solum aliquarum redemptiones permitterentur; et si veteres Patres rete interdum relaxabant, ac remittebant injunctas poenitentias, cur vitio verti debet posterioribus Patribus, quod easdem poenitentias aliis commodioribus redimi, vel in alias faciliores commutari posse censuerint? Certe apud Lutheranos non opus est redimere jejunia eleemosynis, cum nulla sint amplius apud eos indicta jejunia; nec poenitentibus opus est quaerere quibus operibus redimant impositas poenitentias, cum Lutherus, eorum Patriarcha, scripserit in lib. de captivit. Babylonica; de Baptismo, omnia peccata in momento absorberi, si stet, vel redeat fides. Sed de his saepe diximus.
At, inquit, Kemnitius, in concilio Cabilonensi sub Carolo Magno, teste Burchardo, exstat canon contra eos, qui de industria peccabant,' et propter eleemosynarum largitionemimpunitatem peccandisibi promittebant. Item contra al os, qui putabant, se a peccatis omnibus posse purgari, si Romam, vel Turonum, aut alia sancta loca sub praetextu orationis pergerent. Exstant quidem isti canones, et sancte, prudenterque statuti sunt adversus eos, qui sine vera conversione ad Deum, imuio cum proposito perseverandi in peccatis, satis sibi esse ducebant, si eleemosynis, vel peregrinationibus operam darent. Sed haec vitia sunt hominum non canonum, neque enim canones, qui redemptionem permittebant, volebant fieri sine vero proposito dimittendi peccata, vel sine vera contritione, et conversione ad Deum.
Postremo adjungit Kemnitius, ex his redemptionibus poenitentiarum paulatim ortas esse modernas indulgentias, quibus per opera indebita sanctorum peccata redimi posse dicuntur. Sed hoc falsum esse manifeste patet ex eo, quod indulgentia}, quales nunc sunt in usu Ecclesia}, antiquiores sunt redemptionibus illis poenitentiarum. Nam redemptiones illic coeperunt circa annum millesimum, vel nongentesimum, et indulgentias quales nunc sunt in usu fuisse ostendimus per certissima testimonia diu ante annum nongentesimum tempore Sergii II, Leonis III, et Gregorii I. Neque Kemnitius aliud profert ad probanda qua} dicit, nisi suas, easque levissimas conjecturas.
Chapter 34 of 35