Skip to the text

Caput XVII. Respondetur ad cap. 4. disputationis Kemnitii

In quarto capite disputationis suae Kemnitius probare aggreditur indulgentias pontificias veteri Ecclesiae per annos 1200. fuisse incognitas. Id vero probat primo testimonio Durandi. S. Antonini, et Roffensis, qui id fatentur. Deinde quia nulla invenitur mentio indulgentiarum apud Anselmum, Rupertum, Bernardum, Petrum Lombardum, et Gratianum, qui proxime praecesserunt annum millesimum ducentessimum. Postremo, quia veteres Patres, Chrysostomus, Nysssenus, Augustinus, Bernardus, et Petrus Lombardus, indulgentias, nondum natas scriptis suis confutarunt. Sed ut a primo incipiamus, non ideo indulgentiae non sunt antiquae, quia duo, vel tres ex Catholicis id non legerunt in veterum libris. Neque tres isti auctores negant indulgentias fuisse cognitas tempore Anselmi, Bernardi, Ruperti, Petri Lombardi, et Gratiani, ut Kemnitius dicit, sed tempore Hieronymi, et Augustini, et aliorum veterum, qui primis quingentis annis floruerunt. Ac ut omnes intelligant Kemnitium aperte mentiri, Alexander ejus nominis tertius, Pontifex Maximus, sedere coepit anno Domini 1159. Is vero Pontifex in epist. ad Archiepiscopum Cantuariensem scribens, respondet quaestioni sibi propositae, an indulgentias ab aliquo Episcopo concessas, lucrari possint ii, qui non sunt eidem Episcopo subjecti: -ac dicit non posse, quia nemo potest nisi a suo judice ligari, vel solvi, et habetur hoc rescriptum in Jure, cap. Quod autem, de poenit. etremiss. Videmus autem hoc loco mentionem indulgentiae, ut rei non tunc primum institutae, sed usitatae, et receptae. Igitur mentitur Kemnitius pag. 274. cum sic loquitur: « In hac de indulgentiis disputatione non possunt vel ulla Patrum testimonia, vel ulla veteris Ecclesiae exempla proferre, quod talis vel doctrina, vel usus talium indulgentiarum ullo unquam tempore usque ad annos post natum Christum mille ducentos in veteri Ecclesia fuerit ». Euge nius 111 Pontifex sedere coepit anno 1145. Is autem per litteras generales concessit indulgentiam accipientibus Crucem, et proficiscentibus ad bellum sacrum; et S. Bernardo injunxit, ut eas indulgentias praedicaret populis, eosque ad bellum illud accenderet. Paruit S. Bernardus Pontifici, et praedicationem suam innumerabilibus, et maximis miraculis confirmavit ut ipse modeste indicat initio libri n. de Considerat, sed copiosus rem totam narrat auctor vitse ipsius lib. in. cap. 4. Ergo mentitur Kemnitius tum cum ait ante annum 1200. non fuisse notas indulgentias, tum cum apud Bernardum nullam hujus rei mentionem exstare confirmat, et cum Petrus Lombardus, et Gratianus eodem sseculo floruerint, fieri non potest, quin ipsi quoque indulgentias noverint. Paschalis II Pontifex sedere empit anno 1099. et in concilio quodam Lateranensi anno 1116. celebrato, indulgentias quadra¬

ginta dierum concessit iis, qui limina Apostolorum visitaverant, ut Conradus Abbas Urspergensis in Chronico suo testatur; et quoniam eo tempore florebat Rupertus Abbas Tuitiensis: mentitur Kemnitius, qui dicit, tempore Ruperti nondum indulgentias Pontificias orbi terrarum innotescere coepisse, nec ante annum 1200. innotuisse. Urbanus II Pontifex sedere coepit anno 1088. et ejus tempore S. Anselmus floruit. Scribit autem idem Conradus Abbas Urspergensis in Chronico anni 1099. praedictum Urbanum inconcilio Claramontano indulgentiam concessisse omnibus, qui sponte adversus infideles Orientales arma sumebant, cujus rei multi alii meminerunt. Mentitur igitur Kemnitius, cum tam audacter scribit, tempore S. Anselmi, et ante annum 1200. indulgentias cognitas non fuisse. Quid nunc addamus Gregorium VII qui sedere coepit arino 1073, et in Epistolis suis frequentissime concedit indulgentias. Sergium II qui sedere coepit anno 844, et indulgentiam tribuit adeuntibus Ecclesiam S. Martini in montibus, cujus memoria exstat incisa in lapide marmoreo litteris vetustissimis: et Leonem III qui sedere coepit anno 796. et indulgentias varias multis in locis in ipsa Germania constituit, teste S. Ludgero in vita S. Suiberti? An non evidenter mendacii Kemnitius convincitur, qui veteres omnes historias legisse videri vult; et tamen affirmare non veretur ante annum 1200. isno-

tas fuisse orbi terrarum indulgentias Pontificias? Neque mirum videri debet, si auctores antiquiores non multos habemus, qui harum rerum mentionem faciant, quoniam plurima sunt in Ecclesia, quae solo usu, sine litteris conservantur. Exstant tamen Romae in antiquissimis Ecclesiis memoriae indulgentiarum, a multis Pontificibus, et ab ipso etiam S. Sylvestro, qui ante annos 1200. floruit, concessarum. Sed ea, quae dicimus ad mendacia Kemnitii confutanda sufficere videntur.

Venio nunc ad testimonia veterum scriptorum, quse profert Kemnitius adversus indulgentias nondum natas. Primo igitur adducit Petrum Lombardum, qui lib. iv. sent. dist. 18. dicit Deum tunc tegere pcenitentium peccata, quando ad poenam non reservat; sed debitum poenae remittit, idque probat ex Augustini sententia in explicatione psalmi xxxii. Sed in eodem loco solutio est hujus objectionis. Significat enim Petrus Lombardus de poena aeterna intelligendum esse, quod dicitur, Deum tegere peccata, cum ea non reservat ad poenam. « Et ideo, inquit, sicut interius gratia sua animam illuminat, ita et simul debitum aeternae mortis relaxat. Ipse enim per seipsum peccata p oenitentium tegit; et tunc tegit, quando ad poenam non reservat. » Et paulo infra: « Ita ergo, inquit, dicit a Deo tecta, ut Deus non videat, id est, aeternaliter puniat ». Quod autem poena temporalis remaneat post remissam culpam, in hac vita, vel in purgatorio luenda, docet Petrus Lombardus dist. 20. Iit. B, his verbis:

« Qui, inquit, ante expletionem poenitentiae discesserint, ignem purgatorium sentient, et gravius punientur, quam si hic implessent poenitentiam. Horrendum enim est incidere in manus Dei viventis. Deus enim cum sit misericors'et justus, ex misericordia pcenitenti ignoscit, non reservans peccatum ad poenam aeternam: ex justitia vero impunitum non dimittit delictum, aut enim punit homo aut Deus etc. » Et paulo post lit. D, docet posse pcenitentem, praesertim post mortem juvari aliorum satisfactionibus per orationes et eleemosynas. Itaque Petrus Lombardus illa omnia disertis verbis affirmat, quae fundamenta esse indulgentiarum Kemnifcius fatetur: videlicet purgatorium, poenae reatum post culpam remissam, et communicationem satisfactionis alienae.

Secundo loco adducit Kemnitius Ghrysostomum homil. 1 in epist. ad Philemonem, ubi legimus, ad impetrandam peccatis nostris veniam, non opus esse vel pecunias impendere, vel peregrinando ad loca longinqua transire. Eamdem sententiam habet Augustinus in serm. de Martyribus: « Non dixit Deus, vade in Orientem et quaero justitiam, naviga usque in Occidentem, ut accipias indulgentiam; dimitte inimico tuo, et dimittetur tibi, etc. » Bernardus etiam serm. 1. de Adventu: « Non te oportet, o homo, maria transfretare, non penetrare nubes, non transalpinare necesse est, non grandis tibi ostenditur via, usque ad temetipsum occurre Deo tuo ». Sed haec testimonia nihil efficiunt. Primum enim loquuntur de justificatione impii, ac remissione culpae, non de solo reatu peenai de quo nos loquimur. Deinde solum probant, non esse absolute necessariam ad remissionem peccatorum vel peregrinationem, vel eleemosynam, alioqui enim pauperes et aegrotantes spe omni carerent; et satis novimus, posse hominem per internam conversionem ad Deum ita vehe¬

menter accendi in amorem Dei, et de peccatis suis dolorem, cum proposito confessionis, ut continuo recipiat remissionem omnium culparum, et poenarum. Sed non ideo sunt inutiles peregrinationes, et eleemosynae, et hoc solum contendimus adversus haereticos. Ac ut omittam de eleemosynis dicere, de quorum utilitate ad redimenda peccata pleni. sunt libri Patrum, ac praesertim Chrysostomi, et Augustini, et nos ostendimus in lib. de eleemosyna, qui est postremus in controversiis nostris. Certe idem Chrysostomus mirifice laudat peregrinationes ad sepulcra Martyrum in homil. G6. ad populum Antiochenum. Sanctus etiam Augustinus in epist. 137. ad Clerum et populum Hipponensem scribit, se auctorem fuisse, ut quidam ad loca sancta peregrinationem susciperent. Denique S. Bernardus Petrobrusianos haereticos confutavit, qui praeter alios errores, hunc etiam habebant, ut peregrinationes fidelium ad Loca Sancta reprehenderent. Yide vitam S. Bernardi lib. m. cap. 3.

Tertio Kemnitius adducit Chrysostomum hom. 38. in Matthaeum, ubi dicit, eos de templo Dei speluncam latronum facere, qui lucra terrena sectantur: et Christum quotidie intrare templum Der, et ejicere omnes vendentes gratiam Dei. Sed quorsum haec tendunt? An torte omnes, qui avaritiam in sacerdotibus reprehendunt, continuo etiam indulgentias reprehendunt? An non saepissime repetivimus, non solum non probari. Summis Pontificibus eos, qui quoquomodo ex indulgentiis negotiationem faciunt, sed maxime improbari, damnari, puniri.

Addit ultimo Kemnitius, se alio in loco demonstrasse, Gregorium Nyssenum integram orationem opposuisse persuasioni de peregrinationibus ad loca Hierosolymitana. Cui respondemus, nos quoque alio in loco, id est, lib. m. de cultu Sanctorum cap 8. demonstrasse testimoniis Scripturae et veterum Patrum necnon argumentis aliis peregrinationes ad loca sancta pias et Deo gratias, et nobis utilissimas esse, Gregorium vero Nyssenum non reprehendere peregrinationes absolute sed docere quibusdam personis, ut monachis et sanctimonialibus, non convenire, cum eorum proposito magis conveniat quies et solitudo; quamvis etiam non sit omnino certum, an ea oratio Gregorii sit.

Chapter 32 of 35