Caput IX. Respondetur ad primum caput disputationis Martini Kemnitii de indulgentiis
Martinus Kemnitius in 4. part. examinis Concilii Tridentini, discutiens decretum concilii de indulgentiis, quod habetur in ult. sess., longissimam, id est, verbosissimam more solito de indulgentiis disputationem instituit. Eam nos hoc loco refutare aggredimur, ac Deo bene juvante non magno negotio fraudes ejus et mendacia detegemus, et argumenta, si quae erunt alicujus momenti, breviter ct dilucide refellemus. Sed illud initio lectorem admonitum volo, nolle me tempus terere in recitandis iis, qum Kemnitius, ut librum suum pleniorem faceret, ex libris Catholicorum descripsit; quae plurima sunt, ut canones omnes pcenitentiales, quos ex conciliis, exBurchardo, ct ex Gratiano in medium attulit, et alia id genus. Item nolle me repetere refutationem aliorum errorum Lutheranorum, qui passim a Kemnitio inculcantur, quamvis ad rem praesentem non faciant. Satis enim multa tum in libris aliorum Catholicorum, tum etiam in nostris exstant, unde errores illi plenissime confutentur. Denique nolle me verbis sine necessitate contendere, neque convicia, et contumelias, quibus Catholicos passim aspergit, referre, et retorquere (quod longissimum esset), nisi aliquando nimia ejus impudentia nos cogat aliquid dicere. Igitur duo tantum in hac discussione Kemnitianae disputationis praefare mihi propositum est, ut notem quae falso Kemnitius nobis imponit, et argumentis ejus adversus indulgentias perspicue, solideque respondeam.
In primo capite disputationis suae Kemnitius, id est pag. 213. in editione Francofordiensi in octavo, statum quaestionis exponit, quid videlicet illud sit, quod nomine indulgentiae in hac disputatione accipiatur. Ubi multa sunt, quaj perperam ab illo dicuntur, ut causam Catholicorum odiosam reddat. « Primum miratur cur Tridentinum Concilium, si pontificias indulgentias non prorsus damnare et abjicere volebat, non saltem earum mentionem sepelierit, vel approbationem suspenderit: cum toti orbi, atque adeo ipsis Pontificiis notum sit* (ut ipse loquitur) impudentem et impiam indulgentiarum nundinationem a multis doctis, et piis viris deploratam, et reprehensam fuisse. » Sed non est cur miretur. Nam concilia Ecclesiae Catholicae, quale Tridentinum fuit, non colent dogmata quotannis mutare, ut Lutherani faciunt, neque circumferri omni vento doctrinae. Concilia vetera, Lateranensia, Lugdunensia, Viennensia (ut supra ostendimus) indulgentias approbarunt, abusus, qui forte irrepserant, condemnarunt. Idem omnino Tridentinum Concilium fecit. Neque tribuendae sunt Ecclesiae Catholicae, si quae irrepunt ex cupiditate pravorum hominum corruptelae in cultu religioso, praeses tim cum non solum pii, et docti viri, sml ipsa etiam concilia vigilent adversus ejusmodi corruptelas. Neque id Kemnitius ignorare potest, cum in hac ipsa disputatione pag. 332. referat decretum concilii Lateranensis et pag. 345. decretum concilii Viennensis adversus abusus, qui in indulgentiarum praedicatione admisceri coeperant, et idem pag. 213. integre recitet decretum concilii Tridentini, quo damnantur, et prohibentur superstiLiones, et abusus omnes, et nominatim pravi quaestus, unde plurimorum in Christiano populo abusuum causa fluxit. At non sunt tollendi boni usus, ut destruantur abusus, neque specie reformationis Ecclesia funditus evertenda est, ut Lutherani et Calviniani facere moliuntur. Sed non mentitur, qui ait: Tues Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, Matth. xvi.
Secundo idem Kemnitius pag. 218. dicit ex sententia Catholicorum temporalem poenam, quae remanet luenda post remissam culpam in sacramento Pcenitentise, majorem esse, quam ut a quoquam hominum in hac vita exsolvi possit. Sed hoc falso nobis imponit, neque ullum scriptorem Catholicum inveniet, qui hoc dicat. Immo vero Catholici Theologi docent, non solum posse hominem justificatum satisfacere Deo pro debito pceme temporalis, sed etiam id posse ex condigno. Vide prmter eseteros, Dominicum a Soto in 4. sentent. dist. 19. q. 1. art. 4. Porro falsa ista dogmata nobis Kemnitius adseribit, ut videamur super falsis fundamentis inniti, cum docemus in purgatorio poenas dari a spiritibus defunctorum, et tum in hac vita, tum iti alia indulgentias locum habere.
Tertio ibidem Kemnitius dicit, Catholicos docere, divinam justitiam majores adhuc
poenas exigere, quse in purgatorio luendse sint, etiamsi canonica poenitentia in hac vita plene exsolvatur. Sed hoc etiam falso Catholicis imponi certissimum est. Tunc enim solum majores poenas Deus exiget, quando poenitentia canonica injuncta est minor, quam par esset. Sed si injungatur aequalis, ut plane injungi potest, et ea plene exsolvatur, nihil in purgatorio solvendum superesse omnes Catholici docent, ut videre est apud S. Thomam, aliosque Theologos in 4. dist 20.
Quarto Kemnitius pag. 219. dicit, satisfactiones ex thesauro Ecclesim per indulgentias applicari illis, qui eas vel pecunia, vel aliis operibus redimunt, atque hanc esse Catholicorum doctrinam, et paulo infra, dicit, ex sententia Catholicorum, indulgentias licitantibus, et redimentibus* dispensari. Sed hse merse sunt calumniae, et imposturae; eleemosynas quidem, aliaque pia opera Pontifex Maximus solet injungere \C,um indulgentias tribuit, non tamen ut emantur indulgentiae (neque enim ea pecunia ad Pontificem, sed ad pauperes pervenit); sed, ut exerceantur in operibus bonis Christi fideles, et ut aliorum liberalitate miserorum inopiae succurratur.
Quinto, in eadem pagina Kemnitius dicit, ex sententia Catholicorum, thesaurum Ecclesiae constare ex operibus bonis sanctorum, quae ipsis ad promerendam, et consequendam salutem necessaria non erant, quae vocantur opera supererogationis: item ex passionibus eorumdem, quae ipsis ad propria delicta purganda opus non fuerunt. Sed ut hoc postremum de passionibus est verum, ita illud de operibus supererogationis est falsum. Neque enim ullus Theologorum est, qui scripserit thesauro Ecclesiae contineri opera meritoria supererogationis. Illa enim opera, quamvis supererogationis fuerint, tamen suo praemio non caruerunt, atque ideo nulla ratio sinit, ut aliis applicari possint. Vocant quidem aliqui opera supererogationis passiones sanctorum, ut satisfactorias ipsis minime necessa:ias. Sed nos de re ipsa, non de nomine litigamus. Sed ha?c non sine causa finguntur a Kemnitio. Scit enim Lutheranos valde odisse opera supererogationis, ut ipsum etiam vocabulum ferre non possint. Inde igitur existimavit, vel hoc ipso indulgentias fore invisas, et exeerandas, si ex operibus
supererogationis sanctorum fluxisse dicerentur.
Chapter 24 of 35