Caput II. Respondetur ad ea, quse adversus indulgentias
Joannes Calvinus objicit in libro Instit. cap.
Venio nunc ad objectionem Joannis Calvini. Et quoniam nemo (quod sciam) ejus sententias ex proposito discutiendas suscepit: respondebo ad omnia, quae scripsit in Institutione cap. 9. a num. 38. usque ad 44. in quem locum congessit, quae de indulgentiis dicenda sibi esse judicavit.
Initio igitur num. 38. more suo conviciis, et mendaciis ludit. Primum enim scribit, non multum sibi laborandum esse in indulgentiis refellendis, cum eae sponte sua atque argumentis Lutheri, tamquam fortissimis arietibus concussae, ad inclinationem spectetre incipiant. Deinde addit, eas tamdiu salvas constitisse, quoniam tam alia errorum nocte immersi fuerunt aliquot saeculis homines, ut cum viderent, per indulgentias sibi emungi pecunias, quae in scorta, et lenones absumerentur, et a quaestuariis se palam deludi, tamen indulgentias summa veneratione exciperent, venerarentur, adorarent. Adjungit postremo, « ubi orbis sibi sapere aliquid permisit, indulgentias paulatim frigere, et congelascere coepisse ». Sed primum Calvini pronunciatum adeo falsum esse constat, ut numquam major fuerit indulgentiarum frequentia, numquam majordevotio, numquam tam ardenter a populis Catholicis expetitae fuerint, quam ab eo tempore, quo a Luthero exagitari coeperunt. Hinc enim Tridentinum Concil. sess. 23. de Indulgentiis moderandis decretum edidit, et Clemens VIII Pontifex Maximus, qui nunc Ecclesiam regit, nimium desiderium indulgentiarum, et piam potentium importunitatem reprimendam esse prudentissime censuit. Argumenta vero Lutheri adeo levia, insulsa, inepta sunt, ut non videatur negligentius causam istam agere potuisse, si ex animo praevaricari voluisset. Certe a doctis hominibus ita ridentur, ut per ea non everti, sed constitui indulgentias arbitrentur. At persuasit tamen Lutherus mul¬
tis. Ita est, sed persuasit etiam alia multo absurdiora, et crassiora, quia viam latam aperuit, per quam carnales homines libenter ingrediuntur. Quomodo etiam Mahumethes sine miraculis, sine sapientia, sine probitate vitae, novam suam sectam quo licentiam magnam carni, ac sensibus daret, innumerabilibus hominibus persuasit.
Alterum Calvini pronunciatum in duobus peccat, primum enim tribuit errorum noctem aliquot saeculis, in quibus doctrina de indulgentiis celebrior in Ecclesia fuisse videtur, videlicet ab anno millesimo ad millesimum quingentesimum. At certe saecula ista ut caruerunt luce linguarum Latinae et Graecae, ita luce doctrinae, et sanctitatis mirifice fulserunt, ut nullis anterioribus saeculis cedere videantur. Argumento esse possunt Concilia celeberrima singulis his postremis saeculis acta, Lateranensia, Lugdunensia, Viennensia, Constantiensia, Florentina. Item viri sancti miraculis clarissimi, Bernardus, Dominicus, Franciscus, Antonius, Petrus Martyr, Vincentius, Bernardinus, Nicolaus Tolentinus, aliique quam plurimi. Denique viri doctissimi, Anselmus, Hugo, et Richardus Victorini, Alexander, Albertus, Thomas, Bonaventura, Scotus, Henricus, Durandus, aliique prope innumerabiles, ut omittam jureconsultos, medicos, historicos, qui scriptis suis, ista saecula egregie illustrarunt. Deinde Calvinus abusus quaestuariorum in ipsos Pontifices refert, cum apertissime constet a Pontificibus semper fuisse damnatos, ut perspicuum est ex decretis Innocentii III, in Concilio Lateranensi. Innocentii IV, in Concilio Lugdunensi, et Clementis V, in Concilio Viennensi. At ut intelligant Calviniani, quam immerito de hac re Calvinus Pontifices reprehenderit, referam ad verbum partem decreti Clementis V, et Concilii oecumenici Viennensis. « Abusionibus (ita decretum incipit) quas nonnulli eleemosynam quaestores in suis proponunt praedicationibus, ut simplices decipiant, et aurum subtili, vel fallaci potius ingenio extorqueant ab eisdem, cum in animarum cedat periculum, et scandalum plurimorum, viam, prout nobis possibile, praecludere cupientes, juxta statuta concilii generalis, diximus prohibendum distincte etc. ». Et infra: « Ad haec cum aliqui ex hujusmodi quaestoribus, sicut ad nostram audientiam est perlatum, non sine multa temeritatis audacia, et deceptione multiplici animarum, indulgentias populo, motu suo proprio de facto concedant, super votis dispensent, a perjuriis, homicidiis, et peccatis aliis sibi confitentes absolvant, male ablata incerta data sibi aliqua pecunia3 quantitate, remittant, tertiam aut quartam partem de poenitentiis injunctis relaxent, animas tres vel plures parentum vel amicorum illorum, qui eleemosynas eis conferant, de purgatorio (ut asserunt mendaciter) extrahant, et ad gaudia paradisi perducant, benefactoribus locorum, quorum quaestores existunt, remissionem plenariam peccatorum indulgeant, et aliqui ex ipsis eos a poena et culpa ut eorum verbis utamur, absolvant, nos abusus hujusmodi, per quos censura vilescit ecclesiastica, et clavium Ecclesiae auctoritas ducitur in contemptum, omnimode abolere volentes, ea per quoscumque quaestores fieri, vel attentari de caetero districtius inhibemus». Non igitur (ut Calvinus mentitur) a Papa, et suis bulligerulis quaestuosae,nundinationes de salute animarum exercebantur; pauculis nummis salutis pretium taxabatur hac specie pecuniae, quae in scorta et lenones, et commessationes turpiter insumerentur, emungebantur. Sed haec omnia tamquam manifesti abusus, a Pontificibus, et Conciliis Catholicis reprehendebantur, et prohibebantur, ut etiam hoc tempore reprehenduntur, et prohibentur.
Tertium Calvini pronunciatum causam vere aperit omnium malorum, quae Germaniae, et totius Septentrionis magnam partem misere perdiderunt. « Dicit enim, cum orbis sibi sapere aliquid permisit, tunc demum coepisse indulgentias frigere et congelascere, donec tandem evanescant ». Quid enim est, orbis sibi sapere aliquid permisit? nisi privati homines sapere voluerunt, contra praeceptum Apostoli Rora. xn. plusquam sapere oportere. Item nullo mittente, nullo vocante, officium sibi docendi desumpserunt. Oves contemptis pastoribus ad nova pascua progredi, equi sessoribus excussis per devia currere decreverunt. Haec igitur nova praesumptio, qua unusquisque, Luthero auctore, judicem se controversiarum omnium fecit, ac pastores et rectores a Deo positos in Ecclesia, juxta Apostolorum ad Ephes. iv. audiere contempsit, haec, inquam, est, quae dissidiis, et haeresibus Septentrionem replevit. Sed illud tamen, ut initio diximus, falsum est, «Indulgentias frigere, et congelascere coepisse, cum orbis sibi aliquid sapere permisit ». Quamvi,; enim serpente antiquo male ocu¬
los aperiente seductis ab haereticis, non solum indulgentiae, sed omnia bona opera, et ipsa fides vera et catholica apud Lutheranos esse desierint, tamen apud catholicos indulgentiae, quae antiquis temporibus frigere videbantur, post exortam Lutheri sectam, quasi per antiperistasim recalescere, revirescere, ac refiorere coeperunt, tantumque abest ut periculum sit, ne evanescant, ut potius de moderandis, et intra certos terminos coercendis cogitandum fuerit. Sed jam ad argumenta veniamus.
Chapter 17 of 35