Skip to the text

Caput XI. Respondetur ad tertium caput disputationis

Kemnitii, et defenditur primum argumentum Catholicorum.

In tertio capite disputationis suae Kemnitius profert in medium argumenta ex Scripturis, quse a nonnullis Catholicorum pio indulgentiis fieri solent: atque ad ea respondere conatur, quamvis more suo multa dicendo nihil dicat, eas responsiones ordine refutabimus.

Primum Catholicorum argumentum sumi dicit ab illis verbis Domini Mattii, xvi. Tibi dabo claves Regni coelorum, et q" odeumque solveris super terram erit solutum et in coelis etc. il). Adversus hoc argumentum objicit primo Kemmtius solvere et ligare, nihil est aliud, nisi remittere, vel re.mere peccata, ut habetur Joan. xx. Illa autem remissio, ve[ retentio exercetur in foro poenitentiae, et absolutionis, ut scholastici docent. Igitur nihil hoc testimonium facit pro indulgentiis, quas iidem scholastici a foro poenitentiae, et absolutionis longe, lateque disjungunt, de¬

sponsio: Solvere et ligare quod habetur Matth. xvi. multo latius patet, quam remittere, et retinere peccata, quod habetur Joan. xx. Nam in hoc posteriore loco restringuntur verba ad peccata, in priore non restringuntur, sed generatim dicitur, quodeumque solveris, vel ligaveris, et notum est, non solum solvi, qui remittuntur peccata, sed etiam eum, qui liberatur a quocumque debito, vel lege, vel pacto etc. Quemadmodum etiam non solum ligatur, cui retinentur peccata, sed etiam qui praecepto, vel juramento, vel promissione, vel alia quacumque obligatione constringitur. Itaque etiamsi probasset Kemnitius verba Domini Joannis xx. pertinere ad solum poenitentiae forum, non tamen probasset hoc idem de verbis Domini, Matth. xvi. sed tamen neque illud probavit. Nam scholastici dicunt quidem, verba Domini Joan. xx. pertinere ad forum poenitentia-*, sed non restringunt ad illud forum; multi enim etiam ad. remissionem, quae fit in Baptismo, ea verba referunt, alii generatim ad omnem remissionem, quae fit ministerio clavium, sive in sacramentis, sive extra sacramentum, pertinere volunt. Mihi quidem valde probabile videtur, hunc locum pertinere solum ad potestatem ordinis, et ea de causa non eum protuli in priore libro pro indulgentiis.

Secunda objectio Kemnitii. « Solvere, et ligare ita opponuntur, ut quod solutum est, non sit amplius ligatum. Pontifex vero contra fingit quod in absolutione solutum est super terram, illud in foro pontificio manere ex parte ligatum, et solvendum esse non clave ministerii, sed Pontificiis indulgentiarum nundinationibus ».

Responsio. Ingens profecto patientia necessaria est ei, qui Kemriitio respondere velit. Quis enim ferat impudentiam hominis, qui tertio quoque verbo nundinationes iis objicit, a quibus severissime prohibitas non ignorat? Deinde quem non pigeat in ejusmodi nugis tempus terere? Quis enim unquam dixit, in foro Pontificio ligatum manere quod in absolutione solutum est super terram? Sed cum in foro poenitentiae solutio fiat a c Ipa et a reatu pomai sempiternae, non autem a reatu totius poenae temporalis, quod in eo for o ligatum mansit, id non nundinatione, sed clave ministerii Pontificii per indulgentias relaxari dicimus, lioc refellat, si potest, et non sibi fingat argumen ta qua; solvat.

Tertia objectio. « Ministerium reconciliationis ita solvit peccata, ut poenitentibus et credentibus annunciet condonata omnia delicta. Coloss. n. peccata non imputari. Romam iv. et v. et per Christum redemptos esse a maledicto legis. Galat. m. quod maledictum seternum et temporale est. Deuter. xxviii. Pontificiae vero indulgentia} fingunt peccata etl. m post remissionem imputari, et Christum credentes non a tota maledictione legis redemisse, sed partem ejus ex Pontificio thesauro redimendam esse ». Responsio. Vetus cantilena luec est, millies refutata. Omitto errorem illum Kemnitii, et aliorum Lutheranorum, quod remittere peccata, sit annunciare remissa, quia ad hunc locum non pertinet. Condonata nobis omnia delicta per Christum, et Apostolus dicit, neque indulgentiae contradicunt. Nam condonata omnia intelligi debent quoad sufficientiam pretii a Christo persoluti, sed pretium illud applicari postea necesse est, ut etiam Lutherani fatentur, si efficaciter lmic, aut illi delicta condonanda sint. Nos autem existimamus non sola fide applicari, sed etiam aliis instrumentis, quorum unum indulgentia; sunt. Pari ratione peccata non imputari justificatis, idem Apostolus dicit, et indulgentia; non contradicunt. Neque enim fingimus peccata imputari post remissionem, si quo ad culpam, et poenam remissa sint, ut fit in Baptismo, sed si remissa sint quoad culpam, et poenam affernam, et adhuc maneat reatus aliquis poena; temporalis, ut ordinarie fit in secunda reconciliatione, quid mirum si adhuc imputentur ex parte? Quod additur de maledicto legis ad rem non pertinet, non enim liberatio illa a maledicto legis est liberatio a culpa, vel pcena peccati, sed est liberatio ab obligatione legis cseremonialis Hebrseorum, de qua potissimum disputatur in eo loco. Est etiam liberatio a terrore legis cujuscumque,qute Judmos ut servos premebat. Filios enim testamenti novi lex divina, moralis, et evangelica obligat quidem ad observantiam, sed non terret, quia charitas diffusa in cordibus non timore poma;, sed amore justititia; implet legem.

Quarta objectio. « Quod Christus promisit Petro Matth. xvi. cum ait: Tibi dabo claves etc. exhibuit, ac pradouit Joan. xx. cum ait. Quorum remiseritis peccata etc. At ista di¬

cuntur omnibus Apostolis, et omnibus ministris, quibus datur potestas absolvendi: non igitur ex loco Matth. xvi. colligitur auctoritas Pontificia indulgentias conferendi ». Responsio. Falsum est id totum fuisse exhibitum Jo. xx. quod fuerat promissum Matth. xvi. Nam ut supra diximus multo latius patet, quodeumque solveris, quam, quorum remiseritis peccata. Itaque sicut soli Petro dictum fuerat Matth. xvi. Tibi (labo claves etc., ita soli Petro dicitur Joari. xxi. Pasce oves meas. Atque in hoc loco datur, quod in alio fuerat promissum. Quam rem nos copiose exposuimus in i. lib.de Summ. Pontif. cap. 12.

Quinta objectio. « Christus ait Apostolis Joan. xx. Sicut misit me pater, et ego mitto vos: Ipse autem quando tempore ministerii sui peccata remittebat, simul debitum condonabat, et debitorem liberabat. lla;c enim est forma absolutionis ejus: Confide, remittuntur tibi peccata tua, vade in pace, et noli amplius peccare. Matth. ix. Luc. vn. Joan. v. Et in parabola Matth. xvm. servum sibi debentem decem millia talenta, liberum dimisit, et debitum remisit ei; et adultera; Joan. vili, nullam poenam imposuit. Quod autem Christus tales unquam vel docuerit, vel dederit indulgentias, quales ex Pontificiorum placitis supra descripta; sunt, nulla oratione, nulla dictione, nulla syllaba, nulla littera, ex Scriptura probari potest ». Responsio. Immo testimonia omnia allegata clamant Christum dedisse indulgentias, quales ipsum, qui Princeps absolutus erat, dare decebat. Christus enim illis omnibus remisit culpam, et poenam, extra sacramentum applicans merita sua. Pontifex autem qui Vicarius est, remittit etiam culpam, et poenam, applicans merita Christi, sed culpam et poenam seternam per sacramenta, quia ita Christus instituit, poenam temporariam extra sacramenta, quia ita Christus fecit, et ex natura sua remissio solius poena; sacramento non eget. Quod autem Christus non injunxerit jejunia, vel eleemosynas, aut aliud pium opus iis, quibus indulgentiam largitus est, quod tamen Pontifex facere solet, eadem est ratio, quia videlicet Christus, ut Princeps absolutus, potuit pro arbitrio indulgentias dare; Pontifex, ut Vicarius, non potest pro arbitrio, sed pro causa justa, et rationabili, idem facere.

Sexta objectio. « Petrus, cui dutm sunt claves regni coelorum, eis sine dubio usus est, et tamen indulgentias pontificias uon dedit; immo Simoni Mago dixit Act. vm.: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecuniis comparari ». Responsio. Quod Apostolus Petrus indulgentias pontificiarias dederit, vel non dederit, ex Scriptura probari non potest, quoniam acta ejus, exceptis paucissimis, in sacris litteris non exstant. Simon vero Magus non indulgentias petebat cum pecunias offerret, sed potestatem dandi Spiritum sanctum per manus impositionem. Sed Kemnitio perinde est, ad rem, vel extra rem verba profundere, modo calumniari possit.

Septima objectio. « Sicut Christus dixit Petro, Matth. xvr. quodeumque solveris, ita dixit toti Ecclesim, Matth. xvm. qusecumque solveritis etc., et tamen Ecclesia per annos mille et amplius istas indulgentias ignoravit». Responsio. Ex ignorantia antiquitatis, vel perversa intelligentia veteris historiae procedit objectio. Ostendimus enim in libro superiore, ex Tertulliano, et Cypriano vetustissimis Patribus, necnon ex Conciliis antiquissimis, Ancyrano, et Nicaeno, usum indulgentiarum, et proprie sui) nomine indulgentiae idem ostendimus ex Gregorio I Leone III et Sergio II qui omnes ante annum millesimum Ecclesiae praefuerunt. Nec desunt, qui idem probari existimant ex Sylvestro!, qui sedit post annum Domini 300. quorum argumenta ex tabulis Ecclesiarum petita contemnenda non sunt.

Octava objectio. «- Ligare seu retinere peccata non est poenitentiam agentibus, et credentibus post absolutionem, seu remissionem peccatorum, partem aliquam ligatam reservare, vel ad proprias satisfactiones, aut redemptiones per indulgentias obligare: sed impoenitentibus, ct incredulis peccata sunt liganda, denunciata illis hac Dei sententia, quod peccata ipsorum maneant. Joan. ix. et ira Dei maneat super ipsis. Joan. v. quodque perituri sunt, nisi poenitentiam egerint. Luc. xm. » Responsio. Multa Kemnitius dicit, sed nihil probat, et tamen probandi officium sibi desumpsit. Imperite autem, nisi forte malitiose, et fraudulenter confundit ligare, et retinere: neque enim ista sunt idem, nam retinere est non remittere, sed relinquere in suo statu, et hoc mo¬

do sacerdotes nostri retinent peccata impoenitentibus, non solum denunciando illis Dei sententias, sed etiam negando absolutionis beneficium. At ligare non est non solvere, sed novum vinculum addere, nisi vocabulis abuti velimus, et hoc modo sacerdotes audita confessione pcenitentis, ligant eum ad opera satisfactionis, qum ab antiquis dicebatur actio pcenitentim, ut apud S. Augustinum in episfc. 180. ad Honoratum: « Aliis, inquit, Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis poenitentiae ipsius actionem ». Atque haec est poenitentia, quam Pontifices per indulgentias, vel totam, vel ex parte condonant. Habemus igitur primum et praecipuum testimonium pro indulgentiis ex cap. xvi. Matthaei, non potuisse a Kemnitio labefactari, quamvis octo arietibus illud impetere conatus sit.

Chapter 26 of 35