Skip to the text

Caput XVIII. Respondetur ad primam partem argumenti historici contra indulgentias

In ultimo capite disputationis suae Keinnitius historiam longissimam texit, ut originem indulgentiarum, quales a Catholicis defunduntur, novam esse demonstret. Continet autem ea historia tria tempora, unum ab initio Ecclesia) usque ad annum circiter 90. alterum ab anno 90. ad 1203. ab anno 1200. ad annum 1517. quo tempore, auctore Luthero extinctas indulgentias Kemnitius gloriatur. Ac primo quidem tempore indulgentias nihil aliud fuisse contendit, nisi relaxationes publica) poenitentia), sed eas relaxationes nihil habere commune cum indulgentiis pontificiis, de quibus instituta, controversia est. Sed antequam ad rem propositam veniat, longissima digressione refert multa de ritibus publica) poenitentiae, de causis ejusdem, ac demum de canonibus poenitentialibus, ubi ad verbum describit canones conciliorum Nicaeni et Ancyrani necnon eos, qui habentur apud Burchardum et Gratianum. Quoniam enim jamdudum Lutherus jus canonicum publice exussit, et ejusmodi ritus, et leges non solum de moribus, sed etiam de memoria et libris Lutheranorum exciderunt, voluit Kemnitius commemoratione harum rerum doctrinam reconditam, et abstrusam venditare, ut caeteris diligentior, ac doctior haberetur. Et quamvis non desint in hac digressione multa, quae falsitatis coargui potuissent, tamen quia ad rem praesentem non faciunt, -non existimavi tempus esse in his commemorandis, vel refellendis conterendum. Illud unum praeterire non possum, Kemnitium inter scripta veterum revolvenda, non raro invenisse quod minime volebat. Nam cum ipse cum Lutheranis caeteris contendat, poenitentias veterum disciplinae causa, non autem satisfactionis coram Deo, et redemptionis, vel expiationis peccatorum institutas, tamen fatetur se hoc etiam postremum apud Patres non raro legisse, ac pro sua modestia, et adversus antiquissimos Patres reverentia, eos non obscure reprehendit. Sic enim loquitur pag. 308. « Nec vero nescius sum, veteres aliquando nimis largiter, et verbis nimium, magnificis disciplinam illam canonicam commendare: ut quod Tertullianus dicit, satisfactionibus

illis peccata expiari: Cyprianus illis dicit peccata redimi, ablui, sanari, et judicem placari: Augustinus Deum illis de peccatis praeteritis propitiari. Ea talia sunt, qua) salva, fide (Lutherana videlicet) nec possunt, nec debent, sicut sonant, accipi, et intelli - gi ». Haec ille. Sed profecto justius erat novos Lutheranorum errores ex doctrina veterum Patrum corrigere, quam ex novis istis erroribus de veterum Patrum doctrina, et sententiis judicare. Porro digressione illa aliquando expedita pag. 318. aggreditur ad probandum,- indulgentias olim nihil aliud fuisse, nisi moderationes, relaxationes, et remissiones muletarum canonicarum, quae in publica poenitentia usitata) tunc erant. Id vero probat ex canonibus conciliorum Ancyrani, Nicaeni, et Agatheosis, et tandem his verbis concludit: « 17 ae fuerunt veteres Ecclesiae, sive relaxationes, sive indulgentiae, a quibus quemadmodum pontificiae indulgentiae per omnia genera causarum diversae sint, ex hac narratione, et ex descriptione indulgentiarum in principio exposita, si fiat collatio manifestum est. Atque ideo nudam tantum pono recitationem, relinquens lectori collationem diversitatis ». Respondeo: Relationes poenitentiae canonicae per omnia genera causarum cum iis indulgentiis convenire, quas Catholici defendunt, et quas Kemnitius supra non fideliter, sed admixtis mendaciis explicavit. Causa enim voluti efficiens indulgentiarum juxta Catholicorum omnium sententiam, Episcopi sunt, ac potissimum Romanus Episcopus, quem Episcopum Episcoporum Tertullianus in libro de Pudicitia nominavit. Constat autem tum veteres relaxationes, tum recentiores indulgentias non ab aliis quam ab Episcopis dari solere, vel posse. Causa formulis est ipsa liberatio, sive judicialis absolutio per ministerium clavium a pcenis in foro pcenitentiario debitis. Quod totum in utrasque remissiones tam veteres, quam recentes convenire non dubium est. Causa materialis, sive sint ipsi poenitentes, qui absolvuntur, sive poenae circa quas versatur absolutio, eadem omnino utrobique reperietur. Nam et veteres, ct recentiores Episcopi, nonaliis quam poenitentibus indulgentias tribuunt, nec alias poenas, quam in foro pcenitentiario debitas relaxant. Quod autem tunc relaxarentur poena) injunctae, nunc autem tum injunctae, tum injungenda1, ratio est, quondam tunc injungebantur severiores poenitentia), qua) saepe delictis aequales erant, nunc autem injunguntur mitiores, quae delictis impares sunt. Sed sive pares, sive impares injungantur, omnino pares in hac vita, vel in alia perferendae sunt, nisi misericorditer relaxentur. Atque ad hoc probandum adduximus supra cap. 13. testimonium S. Cypriani qui in epist 2. lib. iv, ad Antonianum, apertissime scribit, eos, qui in hac vita non plene satisfecerunt, emendandos et cruciandos igne purgatorii in alia vita, donec reddant novissimum quadrantem. Ac ut non repetam tam multa, quae alibi diximus, unius S. Augustini uno vel altero testimonio contentus ero. Hunc enim auctorem praeter caeteros, etiam haeretici nostri temporis magni faciunt. Igitur S. Augustinus in Psal xxxvii. in illa verba: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, illos dicit argui in furore, quibus dicitur: Ite maledicti in ignem aeternum; illos autem corripi in ira, qui emendantur igne purgatorio. «Neque, inquit, in ira tua emendes me, ut in hac vita purges me, et talem me reddas, cui jam emendatorio igne non opus sit, propter illos, qui salvi erunt, sic tamen quasi per ignem». Et paulo post: « Quare petit iste, ne in indignatione arguatur, neque in ira emendetur, tamquam dicens Deo, quoniam ista, quse patior, multa sunt, magna sunt, quseso ut sufficiant, et incipit illa numerare satisfaciens Deo, offerens illa, quae patitur, ne pejora patiatur ». Audisne, Kemniti, per poenas hujus vitae patienter toleratas satisfieri Deo? Audis, eos, qui hic non plene purgantur in alia vita igne purgatorio emendandos? et rationem horum omnium idem Augustinus reddit in Psal. x. cum ait: « Veritatem dilexisti, quoniam impunita peccata etiam eorum, quibus ignoscis, non dimisisti; sic prorogasti misericordiam, ut servares et veritatem. Ignoscis confitenti, ignoscis, sed se ipsum punienti. Sic servatur misericordia, et veritas ». Quid clarius dici potuit ab ullo scholastico Docto re? Atque haec est etiam causa, cur in priore libro dixerimus, tum ad veteres relaxationes, tum ad recentiores indulgentias thesaurum satisfactionum Christi, et sanctorum applicandum fuisse, quoniam misericordia cum justitia in omnium relaxatione conjungenda est. Itaque etiam in hac re similes sunt indulgentiae veteres, et novae. Restat causa finalis, quae saltem in genere semper eadem fuit, gloria Dei, et utilitas Ecclesiae. Nam antiqui poenitentias relaxabant, vel quando necesse erat lapsos ad

Martyrium per communionem et sacramenta praeparare, vel quando timebant, ne pcenitentes sub onere deficerent: vel quando negligentiores ad studium poenitentiae accendere cupiebant, hoc veluti praemio relaxationis, quod diligentioribus praebebatur, vel quando martyres, qui pro poenitentibus Episcopos rogabant, honorare, et eo modo reliquos fideles ad martyrii gloriam provocare volebant. Denique numquam deerat rationabilis causa cur sancti illi Patres poenitentias injunctas moderandas, vel remittendas judicarent. Posterioribus quoque temporibus semper causa indulgentiae concedendae, vel fuit recuperatio terrae sanctae, vel subventio pauperum, vel excitatio fidelium ad preces, et opera poenitentiae, vel alia similis rationabilis, et pia. Neque poterit Kemnitius, quamvis multas fabulas a suis confictas recitet, producere unum aliquod pontificium diploma, ubi pro pecunia ipsi Pontifici numeranda;/vel alia, sive turpi, sive profana, sive levi causa indulgentiae concedantur. Habemus igitur omnia genera causarum eadem fuisse in indulgentiis antiquis et novis. Unum discrimen in medium adferri posset, quod veteres illi Episcopi singulis poenitentibus poenas relaxabant, nunc autem plerumque in communi omnibus relaxantur, qui certa opera sibi injuncta praestiterint. Sed neque est hoc essentiale discrimen; neque ejusmodi communes indulgentiae antiquis temporibus defuerunt. Attulimus enim supra certa testimonia de indulgentiis communibus a Sergio II, Leone III, et Gregorio I concessis; qui omnes ante annum millesimum sederunt. Nec desunt probabiles conjecturae de indulgentiis a Paschali l, et Sylvestro I in commune propositis.

Chapter 33 of 35