Caput 17
This chapter is not yet available in English; it is shown in Latin.
Pulchra doctrina, per quam virgines, ymmo eciam alii, volentes profiteri regulam Sancti Saluatoris se disponere et gerere debeant in obseruanciis regularibus.
Quecumque sponse Dei esse vel fieri desiderant, feruencius laborare tenentur ad perfeccionem voluntatis Dei quam pro suis vsibus vel pro suarum implecione voluntatum. Hee debent esse sicut sponse longe distantes a possessionibus suis et sunt in itinere hospitarique debent in patrimonio sponsi. Possessio earum est libertas corporis et mundana conuersacio cum omnibus sibi attinentibus, a quibus tota voluntate se debent irremeabiliter separare. Debent eciam indui vestibus nupcialibus, idest humilitate, paciencia et obediencia, que ornant animam et pulchrificant coram Deo. Debent eciam surgere et procedere, vt appareant coram sponso et inuitatis ab eo. O quam honeste et morigerose oportet eas in conspectu intuencium eas cum verbis et operibus incedere, cum inuitati ad nupcias intuentes eas sint virgo Maria, mater Dei, cum toto celesti exercitu, sponsus vero desiderans eas verus Deus, rex regum et dominus dominancium potensque super omnia creata.
Tunc enim surrexerunt, quando confessionem suam cum discreta contricione fecerunt et cum firma voluntate vlterius non peccandi. Et tunc processerunt, quando omnia mundialia sponte reliquerunt, nichil ex eis possidere curantes sed nec libertatem super voluntatem propriam habere volentes. Tunc vero cum sponso suo sunt consecrate, quando promittunt regulam et professionem suam inuiolabiliter seruare. Et tunc securam et rectam viam vadunt ad thalamum sponsi, quando regulam et professionem suam, prout poterunt, conseruant. Facta vero professione incipit primus dies nupciarum et terminatur, quando anima de corpore egreditur. Ideo oportet eas istum diem cum tribus expendere, scilicet discreto timore, deuoto gaudio et feruenti caritate.
Chapter 19 of 123